Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

[ERROR: no link :]QVINTVS CVRTIVS
Cibus quem occupati parant [ERROR: no link page:]1. Alexander, cum siti laboraret et duo cum utribus, quos ad suos liberos ferrent, ei occurrissent uasque impletum porrigerent: Nec solus, inquit, bibere sustineo nec tam exiguum diuidere omnibus possum [ERROR: no link page:]39. ms-69r

-- KK1-217 --

Qui intemperantius hauserant aquam, intercluso spiritu extincti sunt. Indi maritimi piscibus sole duratis et maiorum quoque belluarum, quae fluctus eiicit, carne uescuntur [ERROR: no link page:]61.
Celeritas. Dromades camelli uelocitatis eximię [ERROR: no link page:]23. Philippus, Lysimachi frater, pedes per ducenta stadia uectum regem Alexandrum comitatus, lorica etiam indutus et arma gerens [ERROR: no link page:]40. In tumultu festinatio quoque tarda est [ERROR: no link page:]60.
Credulus Alexander Bagoę spadonis delationibus Orsinem, nobilissimum satrapem et de se bene meritum, inique supplicio affici iussit [ERROR: no link page:]62.
Curiositas. Inter Tygrim et Euphratem regio tam uberi et pingui solo, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat [ERROR: no link page:]20.
Clementia Alexandri erga captiuas [ERROR: no link page:]6. Alexander Darii uxorem mortuam fleuit [ERROR: no link page:]15. Neptem Ochi reueritus captiuam dimisit liberam, et reddi suas opes et uirum requiri, ut reperto coniugem redderent [ERROR: no link page:]28. Regum ducumque clementia etc. [ERROR: no link page:]49. Alexandri clementia in Forum regem captum [ERROR: no link page:]54.
Crudelitas. Alexandri legati a Tyriis occisi. [ERROR: no link page:]9. Ingenuus puer Saturno immolatur apud Tyrios [ERROR: no link page:]10. Betim per talos traiectis loris currui alligatum circa urbem traxere equi [ERROR: no link page:]12. Gręci a Persis uariis affecti suppliciis [ERROR: no link page:]23. Coniurati in Alexandrum saxis obruti [ERROR: no link page:]35.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.