Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Auaritia.
Ve uobis qui comeditis domos uiduarum, orationes longas orantes! Propter hoc amplius
accipietis iudicium. Ve uobis qui decimatis mentam etc. et reliquistis iudicium et
misericordiam et fidem, excollantes culicem, camellum autem glutientes. Caput XXIII.
Auarus abscondit talentum domini in terra, nihil faciens lucri: Metis ubi non seminasti,
et congregas ubi non sparsisti. Esuriui, et non dedistis mihi manducare etc. caput XXV.
Iudas fur et latro loculos habens, dolet pro effusione unguenti et uendit Dominum suum
XXVI.
Auaritia Iudam ad proditionem Domini compulit, custodes ad mendacium, ut quem
resurrexisse nouerant, sublatum esse dicerent XXVIII.
Apostoli et discipuli. Non est discipulus super magistrum etc. Phariseis dicitur: Ideo
ipsi iudices uestri erunt. Regina austri in iudicio condemabit insipientes, quia uenit a
longe audire sapientiam Salomonis. Dominus extendens manum in discipulos ait: Ecce fratres
mei et mater mea XII.
Vestri beati oculi quia uident etc. Vobis datum est nosse mysterium Dei XIII.
Iudas ex apostolo fit Domini proditor XXVI.
Dat eis potestatem curandi, ligandi et soluendi XVIII.
-- --
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|