Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Auaritia.
Publicanis pręcipitur, ut nihil amplius, quam quod constitutum est eis, faciant III.
Diabolus promittit regna, quę tamen dare non potest; sic subuertit auarum animum IIII.
Contra foeneratores VI.
Ve uobis, phariseis, qui decimatis mentam et rutam et omne olus, et pręteritis iudicium
et caritatem Dei XI.
Cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius est ex his quę
possidet. De illo qui uberes fructus in annos multos reponere cogitabat, et ipsa nocte fuit
mortuus XII.
Hydropicus quo plus bibit, eo magis sitit; a Domino sanatus est XIIII.
Villicus diffamatus apud dominum suum. Si in iniquo mammona fideles non fuistis, quod
uestrum est quis dabit uobis. Non potestis Deo seruire et mammonę. Diues auarus sepultus est
in inferno, non quia diues, sed quia pauperis Lazari non est misertus XVI.
Vendentes et ementes eiiciuntur de templo XIX.
Auaritia reddit impios et Deum ignorare compellit; etsi milies benefactum sit eis, ad
nocendum impellit. Exemplo est Iudas, Domini proditor XXII.
-- --
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|