Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Diuitię. Diues auarus et diues largus. Substantia festinata minuetur, quę autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. Bonus possidebit substantiam peccatoris. Diuitię ter [ERROR: no link page:]128. Diuitię. Diues. Diues rigidus. Diues. Acquisitio festinata. Diuitię [ERROR: no link page:]130. Diues. Familia et substantia [ERROR: no link page:]131. Diues. Diues insipiens. Diues iterum. Nec diuitias nec paupertates optat Salomon, sed tantum uictui necessaria [ERROR: no link page:]132. Diuitię et opulentia uanitas. Detestatus sum industriam meam in acquirendo. Qui amat diuitias, fructum non capiet ex eis. Saturitas diuitis non sinit eum dormire. Alius acquirit diuitias nec fruitur eis; homo extraneus uorabit illas. Diuitię conseruatę in malum domini sui. Sicut egressus est nudus de utero matris suę, sic reuertetur, et nihil auferet de labore suo [ERROR: no link page:]133. Sapientia cum diuitiis prodest [ERROR: no link page:]134. Quid nobis profuit superbia aut diuitiarum iactantia? Transierunt omnia [ERROR: no link page:]138. Noli attendere ad possessiones iniquas. Noli anxius esse in diuitiis iniustis. Multos perdidit aurum et argentum [ERROR: no link page:]142. Non zeles gloriam et opes peccatoris. Qui gloriatur in substantia, uereri debet paupertatem. Si diues fueris, non eris immunis a delicto. Diues. Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia [ERROR: no link page:]144. Memento paupertatis in tempore abundantię [ERROR: no link page:]145. Diues mendax [ERROR: no link page:]146. Diues bonus. Beatus diues sine macula auaritię [ERROR: no link page:]147. Substantię iniustorum sicut fluuius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluuia personabunt [ERROR: no link page:]149. Mors amara iniusto et diuiti [ERROR: no link page:]149. Salomon collegit aurum et argentum [ERROR: no link page:]150.

-- KK1-253 --

Cum clamaueris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet uentus, tollet aura [ERROR: no link page:]164. Diuitię scire et nosse Deum [ERROR: no link page:]169. Perdix fouit quę non peperit; fecit diuitias, et non in iudicio; in dimidio dierum suorum relinquet eas, et in nouissimo suo erit insipiens [ERROR: no link page:]172. Pro eo quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requieuit in fecibus suis etc. Propterea ecce dies ueniunt, et confundetur Moab etc. [ERROR: no link page:]180. Quę habitas super aquas multas locuplex in thesauris, uenit finis tuus, pedalis pręcisionis tuę [ERROR: no link page:]181. Vbi sunt qui argentum thesaurizant, et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum etc. [ERROR: no link page:]183. Argentum eorum et aurum eorum non ualebit liberare eos in die furoris Domini [ERROR: no link page:]185. Iniquitas Sodomę abundantia et ocium [ERROR: no link page:]187. Olla plena bonis carnibus efferbuit, et discocta sunt ossa illius in medio eius [ERROR: no link page:]189. Desiderabile argentum eorum urtica hęreditabit, lappa in tabernaculis eorum. Iuxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt, et eleuarunt cor suum, et obliti sunt mei etc. [ERROR: no link page:]203. Domos quadro lapide ędificabitis, et non habitabitis in eis; uineas plantabitis amantissimas, et non bibetis uinum earum [ERROR: no link page:]205. Ve uobis qui opulenti estis in Syon, et confiditis in montem Samarię etc. [ERROR: no link page:]206. Diripite argentum, diripite aurum; et non est finis diuitiarum etc. [ERROR: no link page:]209. Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in uisceribus eius [ERROR: no link page:]210. Disperierunt omnes inuoluti argento. Argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irę Domini [ERROR: no link page:]211.

-- --

Et qui mercedes congregauit, misit eas in sacculum pertusum [ERROR: no link page:]211. Peccatoribus non proderunt diuitię [ERROR: no link page:]214. Iudas fugatis hostibus cum ad castra eorum reuertisset, uetuit tolli spolia, ne in his dirripiendis occupatos Gorgias, qui stabat in montibus, opprimeret [ERROR: no link page:]218. Simon clypeum aureum mnarum mille Romanis misit [ERROR: no link page:]223. ms-82v

-- KK1-254 --

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.