Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Diues.
Et diuites dimisit inanes I. Ve uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram VI.
Semen cecidit inter spinas: qui audierunt, et a sollicitu/dinibus, et diuitiis, et
uoluptatibus uitę euntes, suffocantur, et non referunt fructum VIII. Cuiusdam diuitis uberes
fructus ager attulit etc. Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te; quę autem parasti,
cuius erunt? XII. Villam emi, et necesse habeo exire et uidere illam; rogo te, habe me
excusatum XIIII. CHRISTVS: Falli eos qui se possidere diuitias tanquam dominos putant, cum
sint dispensatores rei alienę. Diuitię uerę et diuitię iniquitatis. Ratio quare tenemur
diuitias communicare indigentibus: Diues qui induebatur purpura et bisso, sepelitur in
inferno, et dicitur ei: Recordare quia recepisti bona in uita tua etc. XVI. Erunt duo in
ms-88r
-- KK1-275 -- lecto; unus assumetur, et alter relinquetur, quia non
omnes diuites impii XVII. Diuitias non esse malas per se. Diues audito perfectionis pręcepto
contristatus est XVIII. Zacheus diues et publicanus XIX. Sed nunc, qui habet sacculum, tollat,
similiter et peram XXII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|