Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
DEVS.
Christus. Ventis et mari imperat et obediunt ei. Psalmus: Tu dominaris potestati maris,
motum autem fluctuum eius tu mitigas VIII. At Iesus uidens cogitationes cordis eorum IX. Omnia
mihi tradita sunt a Patre meo X. Vt uidit cogitationes eorum, dixit eis XI. Christus granum
synapis, fermentum etc. XIII. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi
regnum, et reuerti. Benedictus qui uenit rex in nomine Domini, pax in cęlo, et gloria in
excelsis XIX. Cęlum et terra transibunt, uerba autem -- KK1-276 --
mea non transient XXI.
Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris uirtutis Dei XXII. Fecit potentiam in
brachio suo, id est in uerbo, per quod operatus est mundum I. Nomen Iesu gloriosum etc. II.
Salutare quod parasti ante faciem omnium populorum, id est Christum incarnatum: lumen ad
reuelationem gentium et gloriam plebis tuę Israel II. Puer autem Iesus crescebat etc. plenus
sapientia, et gratia Dei erat in illo. Annorum XII sedit in medio doctorum; stupebant super
prudentia et responsis eius. Iesus proficiebat sapientia, et ętate, et gratia apud Deum et
homines II. Volebant pręcipitare eum, ipse autem per medium illorum ibat IIII./ Stupebant in
doctrina eius, et in potestate erat sermo ipsius. Demonia exibant clamantia: Tu es filius Dei,
quia sciebant ipsum esse Christum IIII. Paralitico dimittit peccata V. Vt cognouit Iesus
cogitationes eorum V. Omnis turba quęrebat eum tangere, quia uirtus de illo
exibat et sanabat omnes VI. Suscitauit uiduę filium VII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|