Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph


DEVS. Christus. Ventis et mari imperat et obediunt ei. Psalmus: Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas VIII. At Iesus uidens cogitationes cordis eorum IX. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo X. Vt uidit cogitationes eorum, dixit eis XI. Christus granum synapis, fermentum etc. XIII. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reuerti. Benedictus qui uenit rex in nomine Domini, pax in cęlo, et gloria in excelsis XIX. Cęlum et terra transibunt, uerba autem

-- KK1-276 --

mea non transient XXI. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris uirtutis Dei XXII. Fecit potentiam in brachio suo, id est in uerbo, per quod operatus est mundum I. Nomen Iesu gloriosum etc. II. Salutare quod parasti ante faciem omnium populorum, id est Christum incarnatum: lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tuę Israel II. Puer autem Iesus crescebat etc. plenus sapientia, et gratia Dei erat in illo. Annorum XII sedit in medio doctorum; stupebant super prudentia et responsis eius. Iesus proficiebat sapientia, et ętate, et gratia apud Deum et homines II. Volebant pręcipitare eum, ipse autem per medium illorum ibat IIII./ Stupebant in doctrina eius, et in potestate erat sermo ipsius. Demonia exibant clamantia: Tu es filius Dei, quia sciebant ipsum esse Christum IIII. Paralitico dimittit peccata V. Vt cognouit Iesus cogitationes eorum V. Omnis turba quęrebat eum tangere, quia uirtus de illo exibat et sanabat omnes VI. Suscitauit uiduę filium VII.
Previous paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.