Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
IOANNES
Docilis. Samaritanę reuelauit Dominus, quod ipse esset Messias. Iudeis non ita manifeste, quia illa quęsiuit affectu discendi, illi occasione calumniandi. Leuate oculos uestros, et uidete regiones, quia albę sunt iam ad messem, id est Scripturę illustratę prophetarum adueniente luce uerbi Dei IIII. Est scriptum in prophetis: Erunt omnes docibiles Dei VI. Siquis uoluerit uoluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit etc. VII. Qui ex Deo est, uerba Dei audit VIII. Ego in hoc natus sum, et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati; onmis qui est ex ueritate, audit uocem meam XVIII. Dolor. Infremuit spiritu et turbauit se ipsum etc. et lachrimatus est Iesus XI. Qui gemunt spiritaliter et qui non Augustinus. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum fleret, inclinauit se, et prospexit in monumentum, et uidit duos angelos etc. XX. ms-88v
quare non
adduxerunt eum, responderunt : Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo loquitur
VII. Ego sum lux mundi. Solus non sum, sed ego et qui misit me, Pater.
Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Interrogant Iesum: Tu quis es? Dicit eis:
Principium qui et loquor uobis. Qui me misit, uerax est, et ego quę audiui ab eo, hęc loquor
in mundo. Et non cognouerunt, quia Patrem eius dicebat Deum. Et a me ipso facio nihil, sed
sicut docuit me Pater, hoc loquor; et qui me misit, mecum est et non reliquit me solum, quia
quę placita sunt ei, facio semper. Ego quę uidi apud Patrem, loquor. Ego enim ex Deo processi
et ueni; neque enim a me ipso ueni, sed ille me misit. Quis ex uobis arguet me de peccato?
Honorifico Patrem meum. Est Pater meus, qui glorificat me. Ego noui eum et scio eum et
sermonem eius seruo. Abraam, pater uester, exultauit, ut uideret diem meum; uidit, et gauisus
est. Amen, amen dico uobis, antequam Abraam fieret, ego sum VIII. Quamdiu sum in mundo, lux
sum mundi. A sęculo non est auditum, quia quis aperuit oculos cęci nati; nisi esset hic a Deo,
non posset facere quicquam. Tu credis in Filium Dei? Respondit: Quis est, Domine, ut credam in
eum etc. Qui loquitur tecum, ipse est. Ait: Credo, Domine, et procidens adorauit eum IX. Ego
sum pastor bonus. Sicut nouit me Pater, et ego agnosco Patrem. Ego pono animam meam, ut iterum
sumam eam. Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est; et nemo potest rapere de manu patris
mei. Ego et Pater unum sumus. Pater in me est, et ego in Patre. Multa bona opera ostendi uobis
ex Patre meo. Vos dicitis: Quia blasfemas, quia dixi: Filius Dei sum X. Infirmitas hęc non est
ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Hic se et Deum et Dei
Filium dicit XI.. Martha: Tu es Christus, Filius Dei uiui, qui in hunc mundum uenisti XI.
Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo uox de cęlo dicens: Et clarificaui, et iterum
clarificabo. Brachium Domini dicitur Christus, quia omnia per ipsum facta sunt. Ego lux in
mundum ueni XII. Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiuit, et ad Deum
ms-89r
[ERROR: no link :]1 corr. ex illo
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.