Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
PAVLVS AD ROMANOS
DEVS CHRISTVS. Mors illi ultra non dominabitur VI. O altitudo diuitiarum sapientię et scientię Dei etc. XI. AD CORINTHIOS I: Christum, Dei uirtutem et Dei sapientiam I. Vnus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illum; et unus Dominus, Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum VIII. Omnis uiri caput Christus est; caput uero Christi Deus XI. AD CORINTHIOS II: Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra I. AD GALATAS: Abrahę dictę sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus quasi in multis, sed quasi in uno:
Et semini tuo, qui est Christus
suam in cęlestibus supra omnem principatum, et
potestatem, et uirtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc
sęculo, sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra
omnem ecclesiam etc. I. Facti estis prope in sanguine Christi. Ipse enim pax nostra; qui fecit
utraque unum, et medium parietem macerię soluens etc. II. Per ipsum habemus accessum ambo in
uno spiritu ad Patrem II. Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis
paternitas in cęlis et in terra nominatur qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nullus hominum uidit, sed nec uidere potest; cui honor et et imperium sempiternum. Amen VI. AD THIMOTEVM II: Per illuminationem Saluatoris nostri, id est Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminauit autem uitam et incorruptionem per euangelium I. AD HEBREOS: Multifarie multisque modis olim Deus loquens in pprophetis, nouissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hęredem uniuersorum, per quem fecit et sęcula; qui cum sit splendor glorię et figura substantię eius, portansque omnia uerbo uirtutis suę purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prę illis nomen hęreditauit etc. I. Considerate apostolum et pontificem confessionis nostrę, Iesum. Amplioris enim glorię iste prę Moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricauit illam. Moyses in domo eius tanquam famulus. Christus uero tamquam filius in domo sua: quę domus sumus nos etc.Leuitę autem in tempore; ille iureiurando, hi sine iureiurando. Solus ille manens in ęternum saluare in perpetuum potest, accedens per se metipsum ad Deum, semper uiuens ad interpellandum pro nobis etc. Alii obnoxii peccato, hic in ęternum perfectus sanctus, innocens, impolutus, excelsior cęlis factus VII, VIII, VIIII. Aspicientes in auctorem fidei et consumatorem, Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta atque in dextra sedis Dei sedet etc. XII. Iudicem omnium Deum et spirituum iustorum perfectorum, et testamenti noui mediatorem Iesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Deus noster ignis consummens ms-90r est XII. Iesus Christus heri et hodię, ipse et in sęcula XIII. ACTVVM: Christus apparuit diebus XL. Assumptus est in cęlum. Sic ueniet quemadmodum uidistis eum euntem in cęlum I. Prophetię de Christo allegatę a Petroin circuitu sedis smaragdina, et XXIIII seniores sedentes...VII lampades ardentes ante thronum, quę sunt spiritus Dei, mare uitreum, quatuor animalia etc. IIII. Ecce uicit leo de tribu Iuda, radix Dauid, aperire librum et soluere VII signacula eius. Et uidi Agnum stantem tanquam occisum habentem cornua VII, et oculos VII, qui sunt VII spiritus Dei, missi in omnem terram. Ipse aperuit librum etc. Similiter et angeli laudauerunt Agnum qui occisus est, et omnes adorauerunt uiuentem in sęcula sęculorum V. Sedens super equum album et habens arcum, data est ei corona, et exiuit uincens ut uinceret VI. Vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei uiui etc. VII. Vidi angelum fortem descendentem de cęlo, amictum nube, et iris in capite eius; et facies eius erat ut sol, et pedes eius tanquam columna ignis etc. Iurauit per uiuentem in sęcula sęculorum, qui creauit cęlum et ea quę in eo sunt, et terram et ea quę in ea sunt. Ecce Agnus stabat super montem Syon XIIII. Cum Agno pugnabunt, et Agnus uincet illos, quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, uocati, et electi, et fideles XVII. Vidi angelum descendentem de cęlo, id est Christum, habentem potestatem magnam; et terra, illuminata est a gloria eius etc. XVIII. Salus, et gloria, et uirtus Deo nostro est: quia uera, et iusta sunt iudicia eius etc. XIX. Laudem dicite Deo nostro omnes serui eius, et qui timetis Deum pusilli et magni. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetię. Vidi, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum uocabatur Fidelis et Verax, et cum iustitia iudicat et pugnat. Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa etc., de dignitate Christi XVIIII. Qualiter Christus aduentu suo ligauit diabolum et aperuit paradisum XX. Dominus Deus spirituum prophetarum. Ego sum genus et radix Dauid, stella splendida et matutina XXII. Derisio. AD CORINTHIOS I: Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Nos stulti propter Christum, infirmi, ignobiles etc. IIII. IVD : Prędictum ab apostolis, quoniam in ms-90v nouissimis temporibus uenient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus etc. I. Docilis. IACOBI: Esto uelox ad audiendum. In mansuetudine suscipite uerbum, quod potest saluare animas. Estote factores uerbi, et non auditores tantum I. IOANNIS I: Qui nouit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos IIII. Dolus. Ad COLOSSENSES: Videte nequis uos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem homiinum, secundu m elementa mundi, et non secundum Christum etc. Nemo ergo uos iudicet in cibo, potu, in parte diei festi etc., quę sunt membra futurorum, corpus autem Christi II. AD THESSALONICENSES I: Et nequis supergrediatur neque circumueniat fratrem suum IIII. Diues. AD CORINTHIOS I: Qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; pręterit enim figura huius mundi VII. AD THIMOTEVM I: Nam qui uolunt diuites fieri etc. Diuitibus huius sęculi pręcipe non sublime sapere neque sperare in incerto diuitiarum VI. IACOBI : Diues sicut flos feni transibit I. Diuites plerunque mali; diues tamen diligendus ut proximus II. Agite nunc, diuites, plorate ululantes etc. contra auaritiam diuitum, et dolum, et luxuriam V. IOANNIS I: Nolite diligere mundum neque ea quę in mundo sunt etc. II. APOCALYPSIS: Dicis diues sum etc. et nescis quia tu es miser. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuplex fias etc. Dolor. AD CORINTHIOS II: Quę secundum Deum tristitia est, penitentiam in salutem stabilem operatur; sęculi autem tristitia mortem operatur VII. AD HEBREOS: Christus in passione sua orauit pro nobis cum clamore et lachrimis V. ACTVVM: Planxerunt Stephanum VIII. IACOBI: Nolite ingemiscere in alterutrum. Cum tristaris, ora et psalle V. APOCALYPSIS: Commanducauerunt linguas suas prę dolore, et blasfemauerunt Deum cęli prę doloribus et uulneribus suis etc. XVI.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.