Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Exercitatio.
AD THIMOTEVM I: Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est
IIII.
Epistola nostra uos estis, scripta in cordibus nostris. AD CORINTHIOS II, III.
Exemplum. AD CORINTHIOS I: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi
IIII.
Emulamini charismata meliora XII.
Emulamini spiritalia XIIII.
AD GALATAS: Bonum autem emulamini in bono semper IIII.
AD EPHESIOS: Estote imitatores Dei sicut filii charissimi V.
AD PHILIPPENSES: Agite quę uidistis in me IIII.
AD THESSALONICENSES I: Vt aliis exemplo sint ad uirtutem IIII.
AD THIMOTEVM I: Exemplum esto fidelium in uerbo et in conuersatione etc. IIII.
AD TITVM: In omnibus te ipsum prębe exemplum bonorum operrum II.
IOANNIS III: Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est I.
Ecclesia Dei uiui, columna et firmamentum ueritatis AD THIMOTEVM I, III.
APOCALYPSIS: Vidi VII candelabra aurea, quę sunt VII ecclesię, et
in medio similem Filio hominis I.
Mulier amicta sole, -- KK1-351 --
et luna sub pedibus eius, et
in capite eius corona stellarum XII;
et in utero habens, et clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat XII.
Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in uirga ferrea etc. Draco
persecutus est mulierem quę peperit masculum; et datę sunt mulieri alę duę aquilę magnę, ut
uolaret in desertum etc. XII.
Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. Et sustulit me in spiritu in montem magnum
et altum, et ostendit mihi ciuitatem sanctam Hierusalem, descendentem de cęlo, habentem
claritatem Dei etc., de mensura et structura eius XXI.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|