Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

HERETICI
Hęreticus Arrius. Patrem et Filium et Spiritum Sanctum uolunt esse unius eiusdemque substantię, naturę aut existentię, sed esse Filium creaturam Patris, Spiritum uero sanctum creaturam creaturę, hoc est ab ipso Filio creatum. Christum etiam sine anima carnem suscepisse arbitrantur I.XII.XIII.XXIIII.XXVII. Marci. Arriani Christum esse Deum negant, sed tamen peccata posse dimittere concedunt II.III.XIIII. Lucę I. Iterum I, V, IX. Filium non esse de substantia Patris. Item Patrem non uideri a Filio X.XI.XII. Ioannis contra Arrium I. Iterum, tertio et quarto, quinto et sexto I. Arriani II.V. Iterum et tertio V. Arrius VI.VIII. Iterum VIII. Item X. Iterum et tertio X. Item XII. Item dicunt,

-- KK1-352 --

quantum apostolus distat a Domino, tantum Filius a Patre XIII. Contra eosdem iterum et tertio XIII.XVI.XVII.

-- --

Apollinaristę sicut Arriani Christum dixerunt carnem solam sine anima suscepisse et in eo uerbum ipsum fuisse pro anima. Alii uerbum in carnem mutatum nihil de Virgine sumpsisse I. [Idem Lucę] Contra Lucę II. Contra istos Lucę XI. Contra Apollinarem qui unam tantum uoluntatem, id est diuinam ponit in Christo XXII. Idem quod diuinitatem habuerit pro anima carne tantum hominis assumpta. Ioannis I.II. Quod de cęlo corpus attulerit VI. Item VIII. Quod non habuerit animam humanam X. Basilides, Valentinus et Martion respuunt Legem et prophetas. Lucas XI. Item Manichei XVI. Cherintus et Hebion dixerunt Christum hominem purum tantum. Item Martion, Paulus Samosetanus et Photinus. Matthei I. Cherintus et Hebion eircumcidi nos uolunt, quia Christus circumcisus sit. Lucę II. Cathafrigę, quorum auctor Montanus, Prisca et Maximilla, etiam post Pentecosten faciunt quadragesimam, eo quod ablato Sponso filii Sponsi debeant ieiunare. Matthei. IX. Idem promissum paraclytum se suscepisse dixerunt. Manichei uero id de Manicheo prędictum asserunt. Ioannis VII. Donatistę localiter Christum concludere cupientes dixerunt eum tantummodo in Africa esse. Matthei XXVIII. Hebion et Cherintus Christum hominem tantum dixerunt. Item Martion, Paulus Samosatanus et Photinus. Matthei I. Item Hebion et Heluidius ex uiri coitu natum dixerunt I. Hebionitę Paulum apostolum reiiciunt, cęteros admittunt et sabbatum obseruant II. Hebion et Cherintus circumcidi nos uolunt ante baptismum. Lucę II. Hebion Christum non ante mirandum fuisse dixit quam baptizatus sit II. Contra Habionitas damnantes carnium esum XXII. Eutices Christum totum unius naturę esse dixit, tanquam Verbi diuinitas ipsa se in carnem animamque uerterit etc., Verbi et ms-117r

-- KK1-353 --

carnis unam pronuncians naturam in Manichei et Martionis transit insaniam et Dominum simulatorie omnia credit egisse et phantasticam corporis speciem oculis apperuisse cernentium. Matthei I. Item dixit ante incarnationem duas in Christo fuisse naturas, post incarnationem unam. Sic et Heluidius I. Vnam naturam esse in Christo XV. Idem Marci VIII. Idem quod Iesus et Maria unius naturę sint. Lucę I. Euticius corpus nostrum post resurrectionem impalpabile futurum dixit. Ioannis XX. Heluidius de uiri coitu natum dixit. Item Hebion. Matthei I. Item habuisse fratres XII. Contra eundem XXVII. Item Marci II. Euichitę opinantur monacbis non licere sustentandę uitę causa aliquid operari atque ita se ipsos profiteri, ut omnino ab operibus uacent. Matthei VI. Heretici in uestimentis ouium, intrinsecus lupi rapaces. Item spinę et tribuli. Mathei VII. Idem sunt zizania, quę apparent, cum creuerit herba, et tunc colliguntur ad comburendum XIII. Heresis est fermentum quod corrumpit totam massam XVI. Idem dicti Antichristi. Item falsi fratres XXII. Heretici aut ex humanitate aut ex diuinitate Christi aut ex utroque falluntur XXVII. Hęreticorum sermo lapis pro pane a dyabolo oblatus Lucę IIII. Hereticus et dyabolus utitur exemplis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat V. Vulpibus comparantur. Item lapis IX. Dicunt: Ego sum Christus. Idem Antichristi XXI. Lapidant Dominum Iesum. Ioannis X. Contra hęreticos XVI. Eunomius se nosse Patrem et Filium dixit, sicut noti sunt inter se. Matthei IX. Eunomiani, Arriani, Macedoniani dicunt Spiritum Sanctuum creaturam esse. Contra Eunomium et Arrium XXIIII. Faustus non natum ex homine Christum dixit. Matthei I. Photinus, Hebion, Martion, Paulus Samosatenus hominem tantum fuisse. Matthei I. Iterum I. Photiniani solum Patrem dicunt esse Deum, Filium hominem, tertiam personam negant Spiritum Sanctum XII. Idem ex Virgine dant ei principium. Lucę I. Dominus leproso dixit: Volo curare. Hoc contra Photinum V.

-- KK1-354 --

Photinus purum hominem dixit. Ioannis VI. Iudeorum pharisei et saducei. Matthei XVI. Iulianus tollit peccatum originale. Marci IX. Idem uitanda esse sepulchra dixit. Lucę XI. Martion etc. ut supra Hebion. Matthei I. Martion et Manicheus Vetus laniant Testamentum IX. Martion Christi passionem phantasticam esse asseruit XII. Martion et Manicheus creaturas alienant a Deo. Dicunt Christum non esse natum ex Virgine, sed in phantasmate uisum XIIII.

-- --

Contra Martionem et Manicheum X. Martion, Basilides et Valentinus respuunt Legem et prophetas X. Martion et Manicheus destruunt Vetus Testamentum XVI. Contra Martionistas qui dicunt Christum bonum Deum, Veteris autem Testamenti deum malum XIX. Idem Ioannis I. Martion et Tatianus nuptiis detrahunt II. Martion dixit Christum non esse genitum secundum carnem XVIII. Manichei phantasma esse Christum nec femineo posse nasci ex utero I. Legem non accipiunt nec prophetas nec euangelistas pręter Ioannem, qui fuit cum Iesu in morte V. Item uirgultum uellere etc. huiusmodi putant contra pręceptum fieri: Non occides. Nos de homine tantum accipimus V. Dicunt hominem neque posse effici malum neque ex malo bonum VII. De eadem substantia et ex eadem origine esse hominum et bestiarum animas VIII. Manicheus et Martion contra Vetus Testamentum IX. Manicheus et Martion creaturas alienant a Deo. Dicunt Christum non esse natum ex Virgine, sed in phantasmate uisum XIIII. Idem XXVI. Dicunt alium Christianorum Deum, alium Deum Israel. Lucę I. Carnem phantasticam tribuunt Christo I. Contra eos II. Dominus curans leprosum tangit propter Manicheum V. Contra Manicheum et Martionem X. Animam a Deo, carnem a diabolo creatam dicunt XI. Manicheus et Martion contra Testamentum Vetus XVI. Manicheorum error de corpore phantastico XXIIII. Manicheus nos a malo creatos ait. Ioannis I. Item Martion I. Quod uisibilia creata sint a malo deo VI. De promissione mittendi paraclyti aiunt de ms-117v

-- KK1-355 --

Manicheo fuisse prędictum VII. Cathafrigę uero id sibi tribuunt VII. Solem istum uisibilem oculis carneis Christum esse putant. Manichei contra Legem VIII. Dicunt esse quandam naturam mali et gentem tenebrarum cum principibus suis, unde diabolus originem ducit et hinc ducere originem carnem nostram aiunt, secundum illud: Vos ex patre dyabolo estis. Iterum VIII. Contra eos, eo quod unum ouile et unus pastor sit Noui et Veteris Testamenti X. Mathematici Priscilianistę nasci unum quemque hominem sub constitutionibus stellarum putant. Sic de stella, quę magis apparuit, iudicant I. Mathematici. Ioannis II. Contra mathematicos VIII. Macedoniani, Arriani, Eunomiani dicunt Spiritum Sanctum creaturam. Mathei XII. Macedonius Spiritum Sanctum seruum esse dixit. Ioannis III. Mannes non ueraciter Christum carnem assumpsisse. Marci IX. Martianus et Apollinaris aiunt,

-- --

quod de cęlo corpus attulerit. Ioannis VII.VI. Nestorius hominem tantum de Virgiine natum, quę uerbum Dei non in unitatem personę, sed in societatem separabilem recepisset I. Geminam personam dat Filio. Lucę V. Nestorius unde subuercus sit. Ioannis I. Dixit, quod Iesus in uirtutibus crescebat et proficiebat III. Dixit Christum prius fuisse hominem, postea assumpsisse diuinitatem VI. Quod in simplici homine Dei Filius habitabat VIII. Dixit alium Dei, alium Virginis Marię filium VIII. Nouatiani dixerunt non dimitti peccata post baptismum VI.XII. Nouatianus his qui martyrio lapsi sunt, ueuiam denegat III. Contra illos XIIII. Origenes dixit etiam peccatores post multa sęcula ueniam consecuturos XII. Marci III. Contra Lucę XVI. Paulus Samosatenus ut supra Hebion. Mathei I. Pelagiani omnia suo arbitrio tribuunt et iustum peccare non posse V.

-- --

Porphirius et Iulianus arguunt eos qui statim secuti sunt Christum. Matthei IX. Quidam sceleratissime opinantur Spiritum Sanctum fuisse pro ms-118r

-- KK1-356 --

semine in Christo, quem potentia ac uirtute creatoris dicimus operatum I. Quidam negant Deum a Christo fuisse prędicatum Deum Legis. Lucę II. Quidam dicunt carnem in diuinam naturam fuisse mutatam II. Quidam quod antiquis ignotus fuerit pater Iesu X. Corporalia peccata grauissima, spiritalia leuia XI. Contra eos qui a Virgine principium dant Christo et alium Veteris, alium Noui Testameniti Deum esse dicunt XI. Contra eos qui Christum magicis artibus usum dicunt XXIIII. Qui dicunt phantasma fuisse omnia quę incarnationis sunt. Ioannis I. Quidam quod Iesus non fuerit natus de Maria Virgine II. Quidam de cęlo corpus attulisse et per Virginem transisse III. Quidam dicunt Deum annunciatum in Veteri Testamento non esse Patrem Christi, sed nescio quem principem malorum angelorum. Qui dicunt uoluntate, non natura unum sunt cum Patre Filius X. Quidam Patrem solum esse, sic negantes personarum pluralitatem XII. Quidam, quod Filius Dei non sit Deus XI. Qui uoluntate et dilectione unum esse Patrem et Filium, non natura XVI. Qui dicunt Christum alienum esse a mundi conditione XVIII. Quidam aiunt, quod in forma Dei manens non in natura formam accepit serui XX. Sabellius, Noeti discipulus, dixit Christum eundem esse Patrem et Filium et Spiritum Sanctum I. Item XII. Sabellius dixit, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sit una persona. Ioannis I. Item III. Contra VIII. Iterum et tertio VIII.XIII. Contra Sabellianos de pluritate personarum XVII. Tatianus et Martion nuptiis detrahunt. Ioannis II. Valentinus Christum a Patre missum dixit spiritale uel cęleste corpus attulisse, nihil de Maria Virgine sumpsisse I. Item transisse per Virginem quasi per aquę ductum. Lucę I. Contra II. Valentinus, Basilides et Martion respuunt Legem et prophetas X. Verbum fuisse creatori causam creationis.

-- KK1-357 --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.