Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

[ERROR: no link :]LAERTIVS
Ęger. Speusippus, quia paraliticus erat, uehiculo ferebatur in Achademiam. Obuiam factus Diogeni: "Salue", inquit. Et ille: "At tu nequaquam salue, qui eiusmodi cum sis, uiuere sustines" [ERROR: no link page:]38.

-- --

Sanitatem speciei esse constantiam, morbum contra huius esse uiolationem [ERROR: no link page:]84. Heraclitus aquę intercutis morbo correptus, medicos per enygmata sciscitabatur, an possent ex imbre siccitatem facere. Illis uero non intelligentibus se ipsum boum stabulo includens et fimo obruens nec proficiens moritur [ERROR: no link page:]89. Timon et Dioscorides, eius discipulus, ambo lusci. Cum quidam tertius adesset, se mirari dixit, quodcum tres essent, non nisi quattuor haberent oculos. Ipse se Cyclopem appellabat [ERROR: no link page:]98. Diuturni morbi plus habent quod delectet quam quod doleat [ERROR: no link page:]110. Ętas. Epimenides uixit annos CLVII et in totidem diebus senuit, quot annos dormierat 14.[ERROR: no link page:]15. Pythagoras ętatem distinguit: puer XX annos implet, adolescens XX, iuuenis XX, senex XX. Eas anni temporibus accommodat: ueri quidem puerum, ęstati adolescentem, autumno iuuenem et hiemi senem. Adolescentem intelligit puberem, iuuenem uirum [ERROR: no link page:]81. Democritus moriturus uitę spacium produxit usque in diem tertium panes calidos quotidie naribus admouens [ERROR: no link page:]92. Enygma. Vnus pater, XII filii, his singulis XXX filię, alię candidę, alię nigrę. Immortales sunt, et moriuntur. Est autem annus [ERROR: no link page:]12. Antisthenes, cum ab eo, qui proposuerat enygma, ut solueret, rogarettur, "quid", inquit, "o stolide uis, ut soluam, quod etiam inuolutum nobis negocium exhibet" [ERROR: no link page:]22. ms-119v

-- KK1-362 --

Emptio. Diogenes quęrebatur, quod quę preciosissima sunt, minimo uenirent, et econtra; denique statuam tribus milibus emi, farinę uero chenicem duobus ęreis [ERROR: no link page:]56. Exemplum. Fertur post Zenonis mortem Antigonum dixisse: "O quale spectaculum perdidi" [ERROR: no link page:]64. Pythagoras: Per uiam publicam non eundum, id est uulgi mores non imitandos esse [ERROR: no link page:]82.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.