Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

TVLLIVS IN TVSCVLANIS
Fortunę non esse uirtutem subiectam [ERROR: no link page:]142. Theophrastus accusatur, quod in Calistene suo laudarit illam sententiam: Vitam regit fortuna, non sapientia [ERROR: no link page:]146. Metrodorus: "Occupaui", inquit, "te, Fortuna, atque cępi omnesque aditus tuos interclusi, ut ad me aspirare non posses." Foelix. Zeno dicebat eum esse beatum qui pręsentibus uoluptatibus frueretur speraretque futuros [ERROR: no link page:]122. Beatus est qui animi ęgritudine caret, cum miser sit ei subiectus [ERROR: no link page:]144.

-- --

Beatus eiusmodi tranquillitati maris comparatur [ERROR: no link page:]144. Beatus etiam dicitur qui ex maiore parte beatus est [ERROR: no link page:]145. Semper beati omnes boni [ERROR: no link page:]146. Qui dicendi sunt beati. Omen beatum est cui nihil deest [ERROR: no link page:]148. Omnes beati sunt uirtutis compotes. Beatum non oportet sollicitari metu. Sapiens semper beatus. Quibus rebus constet uir beatus [ERROR: no link page:]149. Zenocrates in sola uirtute uitam beatam ponit. Formosus. Magni refert, quali in corpore animi locati sunt [ERROR: no link page:]100. Pulchritudo corporis animi pulchritudini comparata [ERROR: no link page:]133. Forma corporis non habenda in bonis [ERROR: no link page:]149. Frugalitas. Frugalitati contrarium uitium est nequitia [ERROR: no link page:]119. Frugalitatis nomine uirtutes continentur [ERROR: no link page:]134. Hominem frugi omnia recte facere. Fletus. Angor fit ex interitu eius qui carus fuit [ERROR: no link page:]131. Moeror ęgritudo flebilis. Lugendi genera detestabilia [ERROR: no link page:]126.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.