Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. Fides recta. Iesus miratur fidem centurionis VIII. Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Confide, filia, fides tua te saluam fecit. Duos cęcos credentes illuminat VIIII. Omnis qui confitebitur me coram hominibus, qui autem negauerit X. Beatus qui non fuerit scandalizatus in me XI. Qui habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.Granum synapis ex paruo fit arbor magna XIII. Chananea credit, et filia eius a demonio liberatur XV. Tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo Ecclesiam meam, et portę inferi, id est uitia uel hereses, non pręualebunt aduersus eam. Et tibi dabo claues etc. XVI. Si habueritis fidem sicut granum synapis XVII. Cęci, cum increparentur, magis clamabant: Domine, miserere nostri XX. Si habueritis fidem et non hęsitaueritis, monti dicetis etc. et fietXXI. Omni habenti dabitur, et abundabit; ei autem qui non habet XXV. Iesus benedixit panem etc. Sub alia specie corpus suum et sanguinem sumendum dedit, ut fides haberet meritum.Fides enim de his est quę non uidentur XXVI.Fides sine operibus. Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine etc., sed qui facit uoluntatem Patris mei. Dicam eis: Nunquam noui uos; discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Qui audit et facit, assimilabitur ędificanti supra petram, qui non facit, supra harenam VII. Ficulneam tantum folia habentem maledixit Dominus, et arefacta est. Auferetur a uobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius XXI. Conuiua non habens uestem nuptialem XXII. Dicunt et non faciunt XXIII. Virgines fatuę non sumpserunt oleum, sed tantum lampades XXV. Milites adorant Iesum genuflexi, sed illudentes in faciem expuunt; sic qui credunt, et mandata respuunt. Spinis caput eius coronant: qui eum confitentes offendunt pungentes peccatorum aculeis. Vinum fele mixtum ori eius porrigunt XVII.
Felicitas. Inter natos mulierum etc. qui autem minor est in regno cęlorum, maior est
illo XI. Simile est regnum cęlorum homini qui seminat bonum semen in agro suo. Triticum
congregate in horreum meum. Simile est regnum cęlorum grano synapis, fermento
abscondito in farinę satis tribus. Iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Simile
est regnum cęlorum thesauro abscondito in agro, negociatori uendenti bonas margaritas, sagenę
missę in mare XIII. Congregabit triticum in horreum suum Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.