Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

MARCVS
Fides recta. Penitemini et credite euangelio I. Fidei uerbum granum synapis IIII. Comprimebant turbę Iesum; de nullo dixit quod se tetigerit, pręter mulierem in ipso credentem, cui ait: Fides tua te saluam fecit et filiam uocauit V. Et quotquot tangebant eum, salui ms-138r

-- KK1-396 --

fiebant VI. Qui me confusus fuerit VIII. Omnia possibilia credenti. Fides primo introductoria, deinde perfecta IX. Cęco in uia sanato dicitur: Vade, fides tua te saluum fecit X. Habete fidem Dei etc. Quod montes transferre poterit, qui non hęsitauerit XI. Tunc qui in Iudea sunt fugiant ad montes, id est fideles ad culmen uirtutum, quia fides sine operibus mortua est XIII. Mulier cum alabastro est ecclesiastica fides quę dicit: Nardus mea dedit odorem suum. Domus impleta odore cęlum et terra est XIIII. Qui crediderit, et baptizatus fuerit, saluus erit; qui uero non crediderit, condemnabitur. Signa: demonia eiicient --- penitendo, linguis loquentur nouis --- confitendo, serpentes tollent --- cauendo, siquid mortiferum biberint, non eis nocebit, quia cadit iustus et resurgit; super egros manus imponent, et bene habebunt, id est infirmos et pusilanimes exemplo operationum ad labores subeundos animabunt XVI. Fides dubia. Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? IIII. Iesus ad Iairum: Noli timere, tantummodo crede V. Cęcus non plene sanatus ac aspiciens homines uelut arbores ambulantes VIII. Siquid potes, adiuua nos etc. IX. Pullus in biuio est in fide dubius XI. Felicitas. Pars quarta seminis saluata. Regnum Dei sicut semen satum, quod inscio satore germinat, crescit, fructificat herbam, spicam, plenum frumentum et metitur IIII. Transfiguratio Domini IX. Iesus expirauit, et uelum templi scissum est, id est cęlum apertum XV.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.