Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

IOANNES
Fides. In Iesum credunt qui angustam uiam uadunt ducentem ad uitam; qui autem credunt signis, non in eum, sed in nomine eius credunt II. Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Qui de cęlo uenit, super omnes est. Et quod uidit et audiuit, hoc testatur; et testimonium eius nemo accipit. Qui autem accipit eius testimonium, signauit quia Deus uerax est. Qui credit in Filium, habet uitam ęternam; qui autem incredulus est Filio, non uidebit uitam, sed ira Dei manet super eum III. Mulier, crede mihi etc. Vbique opus est nobis fide etc. Fidei gradus in regulo: initium, incrementum et perfectio IIII. Descendere in aquam turbatam est humiliter credere in Domini passionem; ibi sanabatur unus significans Ecclesię unitatem. Amen, amen dico uobis, quia, qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam ęternam, et in iudicium non uenit, sed transiet a morte ad uitam V. Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Inter credere ei et credere in eum. Ego sum panis uitę; qui uenit ad me non esuriet; et qui credit in me, non sitiet in ęternum. Hęc est autem uoluntas

-- --

Patris mei, qui misit me, ut omnis qui uidet Filium, et credit in eum, habeat uitam ęternam, et ego resuscitem eum in nouissimo die. Nemo potest uenire ad me, nisi Pater traxerit eum. Omnis qui audiuit a Patre et didicit, uenit ad me. Qui credit in me, habet uitam ęternam VI. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aquę uiuę etc. VII. Si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos VIII. Quid est fides nisi credere quod non uides etc. Si filii Abrahę estis, opera Abrahę facite VIII. Oues pastorem sequuntur, quia sciunt uocem eius. Alienum autem non sequuntur, sed effugiunt ab eo, quia non nouerunt uocem alienorum. Ego sum ostium. Per me siquis introierit, saluabitur; et ingredietur, et egredietur, et pascua inueniet. ms-139r

-- KK1-399 --

Oues meę uocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me. Et ego uitam ęternam do eis, et non peribunt in ęternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea X. Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet. Et omnis qui uiuit et credit in me, non morietur in ęternum. Non ne dixit tibi quoniam, si credideris, uidebis gloriam Dei? XI. Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; et qui uidet me, uidet eum qui misit me. Ego lux in mundum ueni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat XII. Creditis in Deum et in me credite XIIII. Qui credit in me, opera quę ego facio et ipse faciet, et maiora horum faciet XIIII. Manete in me, et ego in uobis etc. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Si manseritis in me etc. XV. Et non dico uobis, quia ego rogabo Patrem de uobis: ipse enim Pater amat uos, quia uos me amastis et credidistis quia a Deo exiui XVI. Hęc est autem uita ęterna: ut cognoscant te, solum Deum uerum, et quem misisti, Iesum Christum. Manifestaui nomen tuum hominibus etc., de his qui credunt in Patrem et Filium. Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me, ut omnes unum sint etc. Ego autem te cognoui; et hi cognouerunt quia tu me misisti. Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis XVII. Omnis qui est ex ueritate, audit uocem meam XVIII. Thomas: Dominus et Deus meus. Dicit ei Iesus: Quia uidisti me, Thoma, credidisti; beati qui non uiderunt, et crediderunt XX. Fides dubia. Cum Nicodemo nocte ueniunt ad Iesum --- qui nondum perfecte credunt. Nox enim pro ignorantia ponitur III. Nisi signa et prodigia uideritis, non creditis IIII. Adhuc modicum lumen in uobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non uos tenebrę comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo uadat. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis XII. Quęritis me etc. Quo ego uado, uos non potestis uenire XIII. Marię de resurrectione Iesu dubitanti dicitur: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Thomas Didymus: Nisi uidero, inquit, etc., non credam XX.

-- KK1-400 --

Felicitas. Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in ęternum; sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquę salientis in uitam ęternam IIII. Sabbatum pręceptum in figura quietis futurę, si hic bene operati fuerimus; sicut Dominus sabbato requieuit in sepulchro V. Est et aliquis alius mundus pręter hunc sensibilem

-- --

mundum, in quo sunt inuisibilia. Cuius uisum et decorem uidebunt hi qui mundo sunt corde VIII. In domo Patris mei mansiones multę sunt etc. Vado parare uobis locum. Et si abiero et pręparauero uobis locum, iterum uenio et accipio uos ad me ipsum, ut, ubi sum ego, et uos sitis. In illo die uos cognoscetis, quia ego sum in Patre meo, et uos in me, et ego in uobis XIIII. Et uos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem uidebo uos, et gaudebit cor uestrum; et gaudium uestrum nemo tollet a uobis XVI. Et ego claritatem quam tu dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus, ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum. Pater, quos dedisti mihi, uolo ut, ubi sum ego, et illi sint mecum, ut uideant claritatem meam, quam dedisti mihi XVII. Crucis altitudo, quę super transuersum surgit, signat supernum finem, quo cuncta opera referuntur XVIII. Claritas, qua iusti fulgebunt, mortali aspectui intolerabilis. Corpus glorificatum penetrabile, palpabile, incorruptibile XX. Festum. Pater meus usque modo operatur, et tamen dicitur Deus sabbato requieuisse; sed hoc ideo quia iam creaturam nullam condebat, postquam perfecta sunt omnia. Quietem uero propterea appellauit Scriptura, ut nos admoneret post laborem bonorum operum quieturos V. Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non soluatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato VII. Sabbatum obseruare spiritaliter est non habere peccatum. Dicitur enim: Opus seruile in eo non facietis. Qui autem facit peccatum, seruus est peccati VIII. Inter Pasca Iudeorum et nostruin quid intersit XI. ms-139v

-- KK1-401 --

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.