Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
PAVLVS AD ROMANOS
Felix.
Inuisibilia Dei a creatura mundi per ea quę facta sunt intellecta conspiciuntur I. Nunc
autem propior est nostra salus. Nox pręcessit, dies appropinquauit XIII. AD CORINTHIOS
I: Oculus non uidit etc. quę pręparauit Deus his qui diligunt illum II. Nescitis quia
templum Dei estis? III. An nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Nescitis quoniam
angelos iudicabimus, quanto magis sęcularia? Nescitis quoniam corpora uestra membra sunt
Christi. Membra uestra templum sunt Spiritus Sancti VI.
Corona corruptibilis et corona incorrupta IX. Cum uenerit quod perfectum est,
euacuabitur quod ex parte est. Videmus nunc per speculum in enygmate; tunc autem facie ad
faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum XIII. Alia
claritas solis, alia lunę etc. stella a stella differt in claritate. Sic et resurrectio
mortuorum. Item de incorruptione, gloria, uirtute et spiritu XV. <AD
CORINTHIOS> II: Nos uero reuelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem
transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu III. Quę uidentur
temporalia sunt, quę non uidentur ęterna sunt IIII.
Paulus raptus usque ad tertium cęlum XII. AD EPHESIOS: Euangelizare
inuestigabiles diuitias Christi etc. III. Donec occurramus omnes in unitatem fidei et
agnitionis Filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram ętatis plenitudinis Christi etc. IIII.
AD PHILIPPENSES: Nostra conuersatio in cęlis est, unde et saluatorem expectamus Dominum
nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrę conformatum corpori
claritatis suę, secundum operationem qua etiam possit subiicere sibi omnia III. AD
COLOSSENSES: Cum autem Christus apparuerit, uita nostra, tunc et uos apparebitis cum
ipso in gloria III. AD THIMOTEVM II: Bonum certamen certaui etc. In reliquo
reposita est mihi corona iustitię, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex; non
solum autem mihi, sed et -- KK1-402 -- his -- -- qui diligunt aduentum eius IIII.
AD HEBREOS: Accessistis ad Syon montem et ciuitatem Dei uiuentis,
Hierusalem cęlestem, et multorum milium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitiuorum, qui
conscripti sunt in cęlis, et iudicem omnium Deum etc. Itaque regnum immobile suscipientes,
habemus gratiam per quam seruiamus placentes Deo etc. XII. PETRI I: Benedictus
Deus etc. qui secundum misericordiam suam magnam regenerauit nos in spem uiuam, per
resurrectionem Iesu Christi ex mortuis in hęreditatem incorruptibilem, incontaminatam,
immarcessibilem, conseruatam in cęlis etc. I.
IOANNIS I: Videte, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei
nominemur et simus. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum
sicuti est III. APOCALYPSIS: Vincenti dabo edere de ligno uitę, quod est in
paradiso Dei mei. Corona uitę. Manna absconditum, calculus candidus, in quo nomen nouum
scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Potestas super gentes et stella matutina II. Qui
uicerit, sic uestietur uestimentis albis; et non delebo nomen eius de libro uitę, et
confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. Ecce dedi coram te ostium
apertum, quod nemo potest claudere etc.Qui uicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei,
et foris non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen ciuitatis Dei
mei, nouę Hierusalem etc. et nomen meum nouum. Qui uicerit, dabo ei sedere in throno meo,
sicut et ego uici et sedi cum Patre meo in throno eius III. Stantes ante thronum et in
conspectu Agni laudantes Deum et Agnum. Omnes angeli stabant in circuitu throni, et
ceciderunt laudantes Deum VII. Agnus reget illos et deducet ad uitę fontes aquarum VII.
Iurauit etc. quia tempus non erit amplius etc. X. Et audiui uocem magnam in cęlo dicentem:
Nunc facta est salus, et uirtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi, quia proiectus
est accusator etc. Et ipsi uicerunt eum propter sanguinem Agni et propter uerbum testimonii
sui etc. Propterea lętamini, cęli, et qui habitatis in eis XII. Gaudeamus ms-140r
-- KK1-403 -- et exultemus, et demus gloriam ei, quia uenerunt
nuptię Agni, et uxor eius pręparauit se. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino
splendenti et candido; byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Beati qui ad coenam
nuptiarum Agni uocati sunt XIX. Venite et congregamini ad cenam magnam, ut manducetis carnes
regum, id est ut delectemini in cruciatibus eorum XIX.
Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus eius erunt,
et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; et absterget Deus omnem lachrimam ab oculis eorum, et
mors ultra non erit etc. Et templum non uidi in ea; Dominus enim Deus omnipotens templum
illius est, et Agnus. Et ciuitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea etc., de
sanctorum gloria. Non intrabit in ea aliquid coinquinatum etc. nisi qui scripti sunt in libro
uitę Agni XXI. Et ostendit mihi fluuium aquę uiuę splendidum etc., id est beatitudinem,
procedentem de sede Dei et Agni etc. Ex utraque parte fluminis lignum uitę afferens fructus
etc. Et omne maledictum non erit amplius, sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et serui eius
seruient illi. Et uidebunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum. Et nox ultra non
erit, et non egebunt lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit
illos, et regnabunt in sęcula sęculorum. Amen XXII.
-- --
Fides.
AD ROMANOS: Gratias agit Deo, quod fides eorum diuulgatur I. Probabilior bonus
in pręputio quam malus in circumcisione II.
Exemplum de Abraham declarat quod ex fide uiuit iustus, non ex operibus Legis. Ad
iustitiam reputabitur credentibus in eum qui suscitauit Iesum Christum Dominum nostrum a
mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem
nostram IIII. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius etc. Quicunque
Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei VIII. Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum
in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba --- Pater,
sumus filii Dei et heredes et Christi ms-140v
-- KK1-404 --
cohęredes VIII. Finis enim
Legis Christus, ad iustitiam onmi credenti. Si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in
corde tuo credideris, quod Deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. Corde enim creditur
ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Omnis enim quicunque inuocauerit nomen
Domini, saluus erit. Fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi: Nunquid non audierunt
etc. X. AD CORINTHIOS I: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, pręter id
quod positum est, quod est Christus Iesus. Siquis superędificat aurum, argentum etc. III. II:
An non cognoscitis uos metipsos, quia Christus Iesus in uobis est, nisi forte reprobi estis
XIII. AD GALATAS: Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahę III. Omnes enim filii Dei estis per
fidem in Christo Iesu. Quicunque enim in Chisto baptizati estis, Christum induistis. Omnes
unum estis in Christo Iesu. Si autem uos Christi, ergo semen Abrahę estis, secundum
promissionem hęredes III. Non sumus ancillę filii, sed liberę: qua libertate Christus nos
liberauit IIII. In Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque prępucium, sed fides
quę per caritatem operatur V. AD EPHESIOS: In quo et credentes signati estis
Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hęreditatis nostrę, in redemptionem
acquisitionis, in laudem glorię ipsius I. Gratia enim saluati estis per fidem; et hoc non ex
uobis, Dei enim donum est; non ex operibus, ut nequis glorietur. Nunc autem in Christo Iesu,
uos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ergo iam
non estis hospites et aduenę, sed ciues sanctorum et domestici Dei II. Vnus Dominus, una
fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus
nobis IIII.
AD THESSALONICENSES I: Induti loricam fidei et caritatis V.
AD THIMOTEVM I: Certa bonum certamen fidei, apprehende uitam ęternam, in
qua uocata es. Depositum custodi deuitans profanas uocum nouitates falsi nominis scientię
etc. VI.
AD HEBREOS: Fideles fratres Christi: qui enim sanctificat et sanc
-- KK1-405 --
tificantur ex uno
omnes; propter quam causam non confunditur fratres eos uocare dicens: Nunciabo nomen tuum
fratribus meis II. Ingrediemur enim in requiem qui credimus. Relinquitur sabbatismus populo
Dei etc. IIII. Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Fide
intelligimus aptata esse sęcula uerbo Dei, ut ex inuisibilibus uisibilia fierent. Item fidei
exempla. Abel iustus, Ennoch translatus etc. Sine fide autem impossibile est placere Deo;
credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit etc.
Per fidem uicerunt regna etc. pati uoluerunt etc. Quibus dignus non erat mundus. Et hi omnes
testimonio fidei probati XI. ACTVVM: Credebant pariter II. Multitudinis
credentium erat cor unum et anima una IIII. In Antiochia discipuli primum dicti Christiani
XI.
IACOBI: Fides, si non habeat opera, mortua est in se metipsa. Abraham ex operibus
iustificatus est et Raab meretrix II. PETRI I: Qui crediderit in eum, non confundetur II.
IOANNIS I: Vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia II. Hoc est mandatum
eius, ut credamus in nomine Filii eius Iesu -- -- Christi, et diligamus
alterutrum III. Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint etc.
Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo
IIII. Omnis qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est. Omne quod natum est ex
Deo, uincit mundum; et hęc est uictoria quę uincit mundum, fides nostra. Qui credit in Filium
Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit [in] Filio, mendacem fecit eum
etc. V. APOCALIPSIS: Ecce dedi coram te ostium apertum etc. quia seruasti uerbum meum, et non
negasti nomen meum III.
Fides dubia. AD ROMANOS: Infirmum autem in fide assumite etc. XIV. AD
TITVM: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati et
incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi I. ACTVVM: Filii Sceuę, Iudei
increduli, tentant in nomine Iesu demonem expellere, sed demoniacus inualuit contra eos, et
nudi uulneratique aufugerunt XIX. IACOBI: Hęsitans ms-141r
-- KK1-406 --
in fide similis est
fluctui maris I. APOCALYPSIS: Atrium autem, quod est foris templum, eiice foras,
et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus XI. Murus ciuitatis --- fides Christi.
Fur. AD CORINTHIOS I: Fures regnum Dei non possidebunt VI.
Fames sub Claudio predicta ab Agabo propheta: ACTVVM XI.
Filii. AD EPHESIOS: De officio filiorum et patrum VI.
AD COLOSSENSES: de eodem III.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|