Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].

Next paragraph


Felix. Inuisibilia Dei a creatura mundi per ea quę facta sunt intellecta conspiciuntur I. Nunc autem propior est nostra salus. Nox pręcessit, dies appropinquauit XIII. AD CORINTHIOS I: Oculus non uidit etc. quę pręparauit Deus his qui diligunt illum II. Nescitis quia templum Dei estis? III. An nescitis quoniam sancti de hoc mundo iudicabunt? Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis sęcularia? Nescitis quoniam corpora uestra membra sunt Christi. Membra uestra templum sunt Spiritus Sancti VI. Corona corruptibilis et corona incorrupta IX. Cum uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Videmus nunc per speculum in enygmate; tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum XIII. Alia claritas solis, alia lunę etc. stella a stella differt in claritate. Sic et resurrectio mortuorum. Item de incorruptione, gloria, uirtute et spiritu XV. <AD CORINTHIOS> II: Nos uero reuelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu III. Quę uidentur temporalia sunt, quę non uidentur ęterna sunt IIII. Paulus raptus usque ad tertium cęlum XII. AD EPHESIOS: Euangelizare inuestigabiles diuitias Christi etc. III. Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram ętatis plenitudinis Christi etc. IIII. AD PHILIPPENSES: Nostra conuersatio in cęlis est, unde et saluatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrę conformatum corpori claritatis suę, secundum operationem qua etiam possit subiicere sibi omnia III. AD COLOSSENSES: Cum autem Christus apparuerit, uita nostra, tunc et uos apparebitis cum ipso in gloria III. AD THIMOTEVM II: Bonum certamen certaui etc. In reliquo reposita est mihi corona iustitię, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex; non solum autem mihi, sed et

-- KK1-402 --

his

-- --

qui diligunt aduentum eius IIII. AD HEBREOS: Accessistis ad Syon montem et ciuitatem Dei uiuentis, Hierusalem cęlestem, et multorum milium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitiuorum, qui conscripti sunt in cęlis, et iudicem omnium Deum etc. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam per quam seruiamus placentes Deo etc. XII. PETRI I: Benedictus Deus etc. qui secundum misericordiam suam magnam regenerauit nos in spem uiuam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis in hęreditatem incorruptibilem, incontaminatam, immarcessibilem, conseruatam in cęlis etc. I. IOANNIS I: Videte, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est III. APOCALYPSIS: Vincenti dabo edere de ligno uitę, quod est in paradiso Dei mei. Corona uitę. Manna absconditum, calculus candidus, in quo nomen nouum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Potestas super gentes et stella matutina II. Qui uicerit, sic uestietur uestimentis albis; et non delebo nomen eius de libro uitę, et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere etc.Qui uicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foris non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen ciuitatis Dei mei, nouę Hierusalem etc. et nomen meum nouum. Qui uicerit, dabo ei sedere in throno meo, sicut et ego uici et sedi cum Patre meo in throno eius III. Stantes ante thronum et in conspectu Agni laudantes Deum et Agnum. Omnes angeli stabant in circuitu throni, et ceciderunt laudantes Deum VII. Agnus reget illos et deducet ad uitę fontes aquarum VII. Iurauit etc. quia tempus non erit amplius etc. X. Et audiui uocem magnam in cęlo dicentem: Nunc facta est salus, et uirtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi, quia proiectus est accusator etc. Et ipsi uicerunt eum propter sanguinem Agni et propter uerbum testimonii sui etc. Propterea lętamini, cęli, et qui habitatis in eis XII. Gaudeamus ms-140r

-- KK1-403 --

et exultemus, et demus gloriam ei, quia uenerunt nuptię Agni, et uxor eius pręparauit se. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido; byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Beati qui ad coenam nuptiarum Agni uocati sunt XIX. Venite et congregamini ad cenam magnam, ut manducetis carnes regum, id est ut delectemini in cruciatibus eorum XIX. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; et absterget Deus omnem lachrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit etc. Et templum non uidi in ea; Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. Et ciuitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea etc., de sanctorum gloria. Non intrabit in ea aliquid coinquinatum etc. nisi qui scripti sunt in libro uitę Agni XXI. Et ostendit mihi fluuium aquę uiuę splendidum etc., id est beatitudinem, procedentem de sede Dei et Agni etc. Ex utraque parte fluminis lignum uitę afferens fructus etc. Et omne maledictum non erit amplius, sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et serui eius seruient illi. Et uidebunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum. Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sęcula sęculorum. Amen XXII.

-- --

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.