Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
IOANNIS I:
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est II. Qui non diligit fratrem suum etc. --- de dilectione proximi. Non diligamus lingua, sed opere Auaritia. AD CORINTHIOS I: Fures, auari , rapaces regnum Dei non possidebunt VI./ AD COLOSSENSES: Auaritia idolorum seruitus Aduersa. AD ROMANOS: Gloriamur in tribulationibus V. AD CORINTHIOS II: Id enim quod in pręsenti est momentaneum et leue tribulationis nostrę etc. IIII. Nullam requiem habuit ms-13r caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnę, intus timores. Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus etc. VII. Damasci per fenestram in sporta demissus effugi XI. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum XII. AD PHILIPPENSES: Plus se profecisse in uinculis affirmat I. APOCALYPSIS: Habebitis tribulationem diebus decem II: Ego quos amo, arguo et castigoAppetitus. Dico autem in Christo: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem etc. De operibus carnis. Sequitur: Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur Anima. AD CORINTHIOS II: Habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus, ut sublimitas sit uirtutis Dei, et non ex nobis IIII. Apostoli. EADEM: Existimo nihil me minus fecisse a magnis apostolis. Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia. Pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi etc. XI. An experimentum quęritis eius, qui in me loquitur Christus? XIII. AD GALATAS : Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Iacobus et Cephas et Ioannes, qui uidebantur columnę esse, dextras dederunt mihi et Barnabę societatis II. ACTVVM: Cecidit sors super Mathiam I. Per apostolos fiebant miracula; etiam per umbram Petri ab infirmitatibus sanabantur V. APOCALYPSIS: XII Portę ciuitatis XII apostoli XXI. Auxilium. ACTVVM: Paulo in nocte apparuit Macedo dicens: Transiens in Macedoniam adiuua nos XVI. Antichristus. AD THESSALONICENSES II: Nequis uos seducat ullo modo; quoniam nisi uenerit discessio primum, et reuelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur etc. Et tunc reuelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione aduentus sui eum; cuius est aduentus secundum operationem Sathanę in omni uirtute, et signis, et prodigiis mendacibus etc. II. APOCALYPSIS: Et ecce draco magnus ruffus, habens capita VII, et cornua X, et in capitibus suis VII diademata; et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum cęli, et misit eas in terram etc. XII. Et uidi de mari bestiam ascendentem etc. de Antichristo XIII. Et uidi bestiam, et reges terrę, et exercitus eorum congregatos etc. de Antichristi et suorum profligatione XIX. Soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes quę sunt super IIII angulos terrę Gog et Magog; et congregabit eos in pręlium, quorum numerus est sicut arena maris etc. XX.Angeli. Lege non prohibuit se adorari, sed post ascensionem uidens super se exaltatum hominem ab homine timuit adorari XIX.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.