Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

MATTEVS

Gloria humana. Attendite, ne iustitiam uestram faciatis coram hominibus, ut uideamini ab eis V.

ms-162r

/ De monte descendens leprosum mundans dixit: Nemini dixeris. Docuit nos non diligere ostentationem VIII.

Quare nos et pharisei ieiunamus frequenter. Cęcis sanatis ait: Videte nequis sciat. Duxerat autem eos seorsum a turba; illi tamen tacere non poterant beneficium Dei IX.

Curauit omnes et pręcepit eis, ne manifestum eum facerent XII.

Regnum cęlorum simile thesauro abscondito in agro XIII. Mater filiorum Zebedei ait: Dic ut sedeant hi duo filii mei etc. Audientes decem indignati sunt. Principes gentium dominantur eorum XX. Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus: dilatant philateria[ERROR: no link :], magnificant fimbrias etc. XXIII.

Gula. Domino detrahentes dicunt: Homo uorax et potator uini XI. Manducans et bibens cum ebriosis diuidetur et pars eius erit cum hypocritis XXIIII.

Gratia. Iustis gratia pro uiribus datur, alii[ERROR: no link :] quinque talenta, alii duo, alii[ERROR: no link :] unum: lucrantes remunerantur XXV. Petrus mori uolebat cum Domino. Sed non sufficit habere desiderium, nisi diuino aliquis potiatur auxilio XXVI.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.