Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

BIBLIA

Iudex. Moyses Hietro suadente[ERROR: no link :] causas maiores cognoscendas sibi reseruauit, minores autem delegauit tribunis, centurionibus, quinquagenariis, decanis 12.

De iudicio 13.

Iuste iudica 17.

Peccanti peregrino sicut et ciui ęquum iudicium sit 18.

Non accipies personam nec munera, quia munera excęcant oculos sapientum et mutant uerba iustorum 27.

Iudices Iohel et Abias peruerterunt iudicium pro muneribus 42.

Quia Dauid partem bonorum Miphiboseth concessit Sibę, seruo eius, Dominus diuisit regnum illius inter

-- KK2-46 --

Roboam et Hieroboam 54.

Populus timuit regem Salomonem uidens sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium 56.

Achab, quia pepercit homini morte digno, dicitur ei: Erit anima tua pro anima illius 61.

Iosaphat constituit iudices pręcipiens, ut iuste iudicarent 78.

Causam quam nesciebam diligentissime inuestigabam 106.

De iniquis iudicibus. Psalmus LVII 113.

Contra iniquos iudices inuocat iustitiam Dei. Psalmus LXXXI 116.

Malum aliquis iudicans bonum. Iudex iniquus[ERROR: no link :] munera accipiens 130.

Abominabilis est et qui iustificat impium et qui condemnat iustum. Misericordia et iudicium 130.

Iudex 131.

Iudex corruptus. Iudex cognoscens causam pauperis bis. Iudicium. Iudex ebriosus. Decerne iustum 132.

Stultus omnes stultos existimat 134.

In iudicando misericors[ERROR: no link :] 141.

Noli quęrere fieri iudex. Non iudices contra iudicem 142.

Iudex sapiens 144.

Priusquam interroges, ne uituperes. Interrogatum corripe iuste 144.

ludicium improbum. Iudicium prudens. Munera excęcant oculos iudicum 145.

Erubescite de iniustitia 149.

Ne accipias personam, ut delinquas 150.

Omnes diligunt munera. Pupillo non iudicant et causa uiduę non ingreditur ad illos etc. 151.

Ve qui dicitis malum bonum etc. Ve qui iustificatis impium pro muneribus 152.

Qui opprimunt in iudicio pauperes 153.

Eos qui iudicauerunt te, ego iudicabo 162.

Custodite iudicium et facite iustitiam 163.

Iniustum iudicium 164.

Causam non iudicauerunt, causam pupilli non direxerunt, et iudicium pauperum non iudicauerunt 168.

Iudicate mane iudicium et erruite ui oppressum de manu calumniantis etc, et iterum 173.

Ve qui ędificat domum suam in iniustitia et cęnacula sua non in iudicio 173.

Sacerdotes controuersias iudicabunt 194.

Chanaan in manu eius statera dolosa 203.

Qui conuertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis. Hostes iusti, accipientes munus et pauperes deprimentes in porta 205.

Qui conuertitis in amaritudinem iudicium et fructum iustitię in absinthium, qui lętamini in nihilo[ERROR: no link :] etc. 206.

Contra malos iudices. Audite, principes, Iacob etc. Principes eius in muneribus iudicabant. Principes qui abominamini

-- KK2-47 --

iudicium et omnia recta peruertitis 208.

Iniquitas iudicum 211.

Iudex pecunia corruptus reum liberat, innocentes damnat 226./

ms-180v Inuidia. Cayn occidit fratrem Abel 1.

Palestini inuidentes opulentiam Isaac obstruxerunt puteos potum negantes pecori eius 4.

Esau uoluit occidere fratrem Iacob inuidens ei paternam benedictionem 5.

Iacob propter opulentiam inuisus filiis Laban, cognatis suis, etiam ab ipso Laban persecutionem patitur. Ioseph, quia plus diligitur a patre, fratribus odio habetur 6.

Onan, ne fratri suscitet semen, ingressus ad Thamar proiicit semen in terram 7.

Prophetantibus Heldad et Medad Iosue ait Moysi: Prohibe eos. Respondit: Quid emularis pro me? 21.

Ephraim ingrati in Gedeonem inuident uictorię eius, et ipse cęssit eis laudem belli 36.

Ephraim inuidentes uictorię Ieptę insurrexerunt in eum, et percussi sunt 37.

Inuidia Saul erga Dauid, quia dicitur: Pecussit Saul mille et Dauid X milia. Percussit Dauid CC Philisteos, ut gratificaretur Sauli. Ille magis timuit eum, et factus est ei inimicus cunctis diebus 45.

Viri Israel lamentantur, quod Iudas sibi pręripuerit, ut traducarent regem; illi e contra durius loquuntur ] 54.

Ioab, princeps militię, Amasam collegam interfecit indignatus cum illo partiri dignitatem 54.

Inuidia Samaritarum de reędificatione templi 83.

dificato muro congregati sunt, ut pugnarent contra eos 86.

Thobias regi ob pietatem in suos minus carus insidias effugit nudus. Illo uero mortuo pristinę dignitatis recuperauit sibi locum 90.

Aman inuidet Mardocheo, sed quam in eum perniciem parat, ipse patitur 98.

Inuidia Sathan contra Iob timentem Deum. Paruulum occidit inuidia 101.

Si gauisus sum ad ruinam eius qui me oderat 106.

Contra persecutores et inuidos. Psalmus XVI 109.

Petit liberari a persecutione Absalon filii. Psalmus XXVII 110.

Turbatio Herodis ac principum de prędicatione apostolorum. Psalmus XLVII 112.

Persecutoribus mala denunciantur. Psalmus LXII 114.

Liberatio a persecutionibus et odio multorum. Psalmus LXVIII 114.

Persecutio Antiochi contra ludeos. Psalmus LXXVIII 115.

Perfidi uexantes sanctos, uiduam, aduenam, pupillum. Psalmus

-- KK2-48 --

LXXXXIII. Iniqui captabunt in animam iusti. Psalmo eodem 117.

Multiplicata est super me iniquitas superborum. Psalmus CX VII. Iniquos odio habui. Psalmo eodem 120.

Principes persecuti sunt me gratis; multi qui persecuntur me. Psalmo odem. Cum exurgerent homines in nos etc. Psalmus CXXIII 121.

Qui seminant inter fratres discordiam et odium. Dissimulator odii 127.

Detestantur stulti eos qui fugiunt mala. Boni despecti a malis. Inuidus infirmus. Odium 128.

Inuidus. Odientes pauperem et fratres 130.

Ne gaudeas de malo inimici. Odium cęlans 131.

Impii persecuntur, iusti defendunt. Iusti impium, et impii iustum abominantur 132.

Labor hominum patet inuidię 133.

Ecclesiaab inimicis uexata permittente Domino 136.

Inuidia diaboli mors intrauit etc. Imitantur autem illum qui sunt ex parte illius 137.

Noli de mortuo inimico gaudere 142.

Qui sibi inuidet nihil est illo nequius. Inuidus 144.

Laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum. Memento nouissimorum et desine nunc inimicari 147.

Laxati sunt funiculi tui, sed non pręualebunt 158.

Confundantur qui me persecuntur, et non confundar ego. Paueant illi, et non paueam ego 172.

Principes petierunt, ut perderent Hieremiam etc. Ismael nisus est interficere Godoliam dolo 178.

Contra Idumeos qui odio habuerunt filios Israel. Item contra Syros. Diripientes hęreditatem Domini, id est fideles 180.

Filii Ammon subiugandi a Chaldeis eo quod gauisi sunt super mala filiorum Israel 189,190.

Offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens 190.

ms-181r

/ Sicut gauisus es super hęreditatem Israel eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris etc. 192.

Quęrentes Danielem perdere, quia pręferebatur a rege, subiere supplicium quod in ipsum machinati fuerant 198.

Vir fratrem suum ad mortem uenatur. Qui optimus est in eis, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Ne lęteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam etc. 209.

In die quando capiebant alieni exercitum eius, tu quoque eras quasi unus ex eis etc. Non lętaberis super fìlios Iuda in die perditionis eorum etc. 207.

Viduam

-- KK2-49 --

et pupillum et aduenam nolite calumniari. Et malum uir fratri suo non cogitet in corde suo 213.

Esau odio habui. Quare despicit unusquisque uestrum fratrem suum 216.

Symon Triphoni petenti pro Ionatha capto C talenta argenti misit, non quod maligni fraudem ignoraret, sed ne suspicionem suis relinqueret imputantibus sibi auaritiam, si non misisset 223.

Ira. Iratus Moyses confregit tabulas 14.

Iratus est contra filios Aaron, quod hyrcum oblatum pro peccato non comederint, sed combusserint 16.

Ne quęras uindictas nec memineris iniurię 17.

Rixatus cum altero Israelita quidam blasphemauit nomen Domini 18.

Ira mitigatur tempore. Nam et Dauid exoratus est pro Absalon ipsum reduci ab exilio, sed tamen conspectui suo non adesse. Deinde uix exacto biennio etiam amplexum osculumque dedit ei 52.

Achitophel indignatus, quod Absalon Chusi potius quamsuum consilium in bello secutus sit, laqueo sibi mortem consciuit 53.

Achab indignatus, quod uineam Naboth nullo pacto habere possit, panem eo die non comedit quo eam sibi denegarat ille 61.

Ioram urgente fame in furorem uersus uoluit interficere Heliseum, mox penituit. Ille autem in crastinum futuram frumenti copiam prędixit et liberationem ciuitatis ab obsidione 63.

Asa, hostium uictor, ira uictus est. Anani prophetam se corripientem misit in neruum etc. 77.

Amasias dimisit militem conductitium. Illi irati percusserunt in discessu III milia uirorum et prędam ingentem fecerunt 80.

Ozię ciues insultant, quod ipsos consummit siti, dum ciuitatem nolit tradere obsidentibus 94.

Stultum interficit iracundia 101.

Ira bis 128.

Iracundus 130.

Iracundus bis. Ira stulti 131.

Iracundus. Prouocans iras 132.

Melior est ira risu. Ira 134.

Aufer iram 135.

Ab inope ne auertas oculos propter iram 141.

Ne sis in domo tua sicut leo 142.

Superborum rixa. Ira et furor execrabilia. Non irascaris proximo. Zelus et iracundia minuent dies 147.

Sicut parturiens loquar: dissipabo et absorbebo simul 160.

Iratus Hieremias maledixit diei in qua natus est 172.

Ioachim rex iratus scidit uolumen prophetę 177.

Ionas iratus non euenisse quod

-- KK2-50 --

prophetauerat petiit tolli a se animam suam, et Dominus ad eum: Putas ne, quam bene irasceris tu? etc. 207.

Ira magna ego irascor super gentes opulentas 212.

Zelatus sum Syon zelo magno 213.

Iniuria. Ioseph fratribus beneficium reddidit pro iniuria 7.

Qui percusserit hominem uolens occidere, moriatur 12.

Item de percutientibus. Item si percussus conualuerit 12.

Qui calumniam fecerit 15.

Ne calumniam facias. Ne ui opprimas. Incauto ne noceas 17.

Qui percusserit, idem ipse patiatur. Qui animal percusserit, reddat uicarium 18.

Iniuriam ab Amalech acceptam ulcisceris 29.

Saul iussus est ad internitionem percutere Amalech propter iniurias illatas Israeli ascendenti de Ęgypto 44.

Anon, rex Ammonitarum, legatos Dauid rasa parte altera barbę uestibusque 18 lvusque ad nates subsectis dimisit 51.

ms-181v

/ Hieroboam extendit manum in prophetam, et manus aruit 58.

Anon iniurię prędictę dedit poenas auctas 72.

Patiens persecutionem ab hominibus uel demoniis. Psalmus VII 109.

Tacui contra contentiones peccatoris. Psalmus XXXVIII. Dimitte, Domine, opprobrium patienti et tacenti. Psalmo eodem 111.

Iniqui persecuti sunt me, paulominus consummauerunt me in terra. Redime me a calumniis hominum. Non tradas me calumniantibus me. Psalmus CXVIII 120.

Repleti sumus despectione, opprobrium sumus abundantibus et despectio superbis. Psalmus CXXII 121.

Supra dorsum meum fabricauerunt peccatores. Prolongauerunt iniquitatem suam. Psalmus CXXVIII. Cupit liberari a perseeutionibus inimicorum. Psalmus CXXXIX 124.

Contumeliosus 127.

Lędere innocentem 130.

Pauperis oppressor. Pauperis uiolator. Oppressor. Amico nocens dolose et deprehensus dicit: Ludens feci 131.

Oppreesor pauperum 132.

Opprimuntur innocentes. Et si uideris multos iniuste opprimere egenos, Dei reseruantur iudicio 133.

Opprimamus pauperem, iustum, uiduam, senem etc. 137.

Contumelia patris filii confusio. Honor patris filii gloria. Infamis est qui derelinquit patrem, et maledictus a Deo qui

-- KK2-51 --

exasperat matrem 141.

Non placeat tibi iniuria iniustorum 144.

Contra oppressorem suum pauper exauditur 148.

Opprimentes pauperes per legem iniquam 153.

Phassur percussit Hieremiam prophetantem et misit in neruum. Cras eductus prophetat contra eum 172.

Hieremias apprehensus a populo ad mortem poscitur 174.

Vriam prophetantem rex Ioachim interfecit gladio 174.

Sedechias rex posuit Hieremiam in carcere 176.

Baruch et Hieremias iubentur comprehendi, abscondit autem eos Dominus. Deinde Hieremias in carcerem missus sedit ibi diebus multis 177.

Hieremiam proiecerunt in lacum luti. Liberatur ab Ethiope eunucho; mansit tamen in uestibulo carceris usque quo capta est Hierusalem 178.

Patrem et matrem contumeliis affecerunt 189.

Facientes calumniam egenis et confringentes pauperes 205.

Amos persecutionem patitur 206.

Quare respicis contemptores et taces conculcante impio iustiorem se? 210.

Imprudens. Qui non operuerit cisternam, et quicquam in eam inciderit, damni reus erit 12.

Stultus. Fatuus. Mulier insipiens. Imprudens. Stultus. Fatuitas. Stultitia 128.

Insipiens. Fatuus 130.

Imprudens. Stultus sibi uidetur sapiens. Stultus 131.

Insipiens. Qui sibi uidetur iustus 132.

Stultorum infinitus est numerus. Quantum pręcedit sapientia stultitiam 133.

Stultus. Stultitia ad tempus simulata. Cor stulti. Stultus omnes stultos existimat. Stulti qui nesciunt in urbem pergere 134.

Ęgyptii passi densissimas tenebras: solis illis erat super posita grauis nox 140.

Si pater defecerit sensu, ueniam da et ne spernas eum 141.

Error et tenebrę peccatoribus concreta sunt 144.

Qui minoratur corde, cogitat inania; et uir imprudens et errans cogitat stulta 144.

Fatuo non erit amicus, sed adulator 145.

Tenebrę operient terram, id est terrenis deditos 165.

Cor fatui quasi uas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. Sapientia fatui. Filia fatui. Harenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium 145.

Super mortuum plora et super fatuum 145.

Stultus sicut luna 147.

Populus non intelligens uapulabit 202.

-- KK2-52 --

Qui nesciunt, quid sit inter dextram et sinistram suam 207.

Ambulabunt ut cęci, quia Domino peccauerunt 211.

Inconstantia. Saul, cum regnare coepisset, erat innocens quasi puer. Regnauit duobus annis legitime, reliquis contra legem 43.

Ammon adamauit Thamar, uiolatam eiecit. Tam cito magnum amorem cum magno odio commutauit 52.

Roboam tribus annis ambulauit ms-182r / in uiis Dauid, deinde reliquit legem Domini 76.

Ioas fecit bonum, dum uixit Ioiada sacerdos; eo mortuo deprauatus est uitiis 70.

Nihil permanet 132.

Non sis uarius in opinionibus 142.

Bonus mutatus in malum 147.

Precordia fatui quasi rota carri, et quasi axis uersatilis cogitatus illius 148.

Iustitia. Pondus et mensuram iustam habebis 29.

Dauid a Semei maledictis lacessitus tunc quidem patienter tulit. Deinde, ne crimen maiestatis lęsę impunitum abiret, causę cognitionem successori commisit. Ioab quoque principem militię, qui occidit Abner et Amasam dolose, non statim puniuit, sed confecto bello successori puniendum mandauit. Ita et comuni utilitati et legibus fecit satis 55.

Amasias, Ioe filius, rex Iuda, percussit interfectores patris sui. Filios autem eorum non interfecit 66.

Verebar omnia opera mea, sciens, quod non parceres delinquenti 102.

Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis 103.

Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui 106.

Deus enim opus hominis reddet ei, et iuxta uias singulorum restituet eis. Iustus est: non accipitpersonas principum nec cognouit tyrannum, cum disceptaret contra pauperem 107.

Dominus ad Iob: Nunquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut iustificeris? 108.

Iustitia Dei aduersum peccatores. Psalmus X 109.

Iustus improbis, clemens bonis. Psalmus C 117.

Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. Psalmus CXVIII 120.

Diligit iustos. Psalmus CXLV. Gladii ancipites, id est regimen iustitię. Psalmus CXLIX 125.

Per uiamrectam ambules etc. 126.

Iustitia amorte morte[ERROR: no link :] liberat. Statera. Iustitia. Iniquitas 127.

Iustus 128.

Pondus et mensura. Rectum apparens. Iustitia et misericordia 130.

-- KK2-53 --

Propter iustitiam uita longa regibus 131.

Noli esse iustus multum 134.

Diligite iustitiam qui iudicatis terram 137.

Cum ergo, Domine, sis iustus, iuste omnia disponis etc. 139.

Vsque ad mortem defende iustitiam. Iustifica pusillum et magnum similiter 142.

Tria iniusta 147.

Ponam in pondere iudicium et iustitiam in mensura 156.

Do unicuique iuxta uiam suam et iuxta fructum adinuentionum suarum 171.

Aduenam et pupillum et uiduam nolite contristare nec opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis. Si feceritis istud, salui eritis 173.

Filius non portabit iniquitatem patris, nec e contra 176.

Iudicabo te iuxta uias tuas 185.

Mensurantur omnia in templo 193.

Principes Israel, iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam facite. Statera iusta reliquaque pondera et mensurę erunt uobis 194.

Diuisio terrę signat iustitiam suam unicuique tribuentem 196.

Balthasar Danielem donauit muneribus, cum ille aduersa prędiceret 198.

Sicut fecisti, ita fiet tibi etc. 207.

Quid Dominus requirit a te, facere iudicium et diligere misericordiam etc. 209.

Iudicium uerum iudicate 213.

Matathias sacerdos Iudeum ad idola conuersum occidit simul et suasorem eius, nihil Antiochi potentiam ueritus, dum satis iustitię faceret 217.

Insidię. Malignitas insidiantium. Psalmus XXX 110.

Contra insidias auxilium implorat. Psalmus XXXIIII 111.

De insidiis inimicorum. Psalmus LIII. Qui in foueam, quam aliis parauerant, ceciderunt. Psalmus LVI 113.

Posuerunt peccatores laqueum mihi. Psalmus CXVIII 120.

Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum 126.

Insidię 124.

Insidiator 131.

Impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos uiros 160.

Ionathas sibi insidiantes interfecit 221.

Infernus. In diem perditionis seruatur malus et ad diem ms-182v/ furoris ducetur. Dulcis fuit glareis Cocyti 104.

Ad nimium calorem transiet ab aquis niuium et usque ad inferos peccatum illius 105.

Cupiens a penis purgatorii liberari et conspectui Domini apparere. Psalmus XLIIII.

Dentibus frement et tabescent; desiderium peccatorum

-- KK2-54 --

peribit. Psalmus CXI 119.

Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui deseendunt in infernum. Psalmus CXIII 119.

Infernus insatiabilis 132.

Spiritus iniustorum descendit deorsum 133.

Vindicta carnis impii ignis et uermis 142.

Spiritus creati ad uindictam: ignis, grando, fames, mors, bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea uindicant in exterminium impios 149.

Congrerabuntur congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcere 156.

Pręparata est enim ab heri Tophet, id est gehenna 157.

Descriptio status infernalis 159.

Portę ęreę et uectes ferrei 161.

Tinea comedet eos. Ecce uos omnes accendentes ignem, accincti flammis quas succendistis in doloribus dormietis 162.

Isti fumus erunt in furore meo. Ignis ardens tota die, id est semper 166.

Vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur etc. 167.

Vallis filii Ennon, Hebraice dicitur Gehenhynnon. Hinc dicitur gehenna ignis infernalis. Ecce ego mittam uobis serpentes pessimos, quibus non est incantatio, et mordebunt uos 169.

Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam felis 169.

Gehenna 172.

Ecce turbo Dominicę indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum ueniet 173.

Dabo te in animas odientium te filiarum Palestinarum 187.

Porro cum dedero gloriam in terra uiuentium, in nihilum redigam te, et non eris, et requisita non inuenieris ultra in sempiternum diem, dicit Dominus Deus 190.

Descenderunt ad terram ultimam; uidit eos pharao, et consolatus est 191.

Ignem et sulphur pluam super eum 193.

Surgent alii in uitam ęternam, alii in opprobrium, ut uideant semper 200.

Ero morsus tuus, inferne 203.

Emisisti uinctos tuos de lacu 214.

Interpres. Dominus ad Moysen: Aaron erit propheta tuus, et loqueris ei et ille loquetur ad pharaonem 10.

Siquis fuerit inter uos propheta Domini, in uisione apparebo ei uel per somnium etc. Moysi ore ad os loquar, palam et non per enygmata et figuras Deum uidet 21.

Docebo iniquos etc. Psalmus L 112.

Declaratio sermonum tuorum illuminat etc. Psalmus CXVIII 120.

De expositoribus

-- KK2-55 --

qui elucidant me 146.

Helias et Helyseus. Isaias, XII prophetę 151.

Isaias soluto sacco et discalciatis pedibus 155.

Ioannes Baptista: Ego uox clamantis in deserto 160.

Abraham: Quis suscitauit ab oriente iustum? 160.

Hieremias in utero sanctificatus 167.

Propheta qui habet somnium, narret somnium, et qui habet sermonem meum, loquatur sermonemmeum uere 173.

Hieremias fecit uincula et cathenas captiuitatem Babylonicam designans 174.

De Ioanne Baptista: Ecce ego mitto angelum meum, et pręparabit uiam ante faciem meam etc. 216.

Ingratus. Agar ancilla opera Sarę, dominę suę, iuncta Abram, cum grauida facta esset, exprobrauit ei sterilitatem, calumniam reddens pro beneficio 3.

Pincerna liberatus de carcere oblitus est interpretis somnii sui Ioseph 7.

Donec pręfuit Gedeon, in pace erant filii Israel. Mortuo auersi sunt post Baalim, et erga domum eius ingrati impiique extitere 36.

Samuel recolit ingratitudinem populi erga Deum 43.

Dauid benemeritus de Nabal tutando pastores gręgemque eius, cum parum quidem ab eo poposcisset, nihil nisi repulsam tulit et conuitia pro benefìcio 47.

Absalon capitalis criminis ueniam a patre acceperat, ille uero ipsum regno spoliare conatus est 52.

Ioas Ioiadę sacerdotis opera rex factus, Zachariam, eius filium, prophetantem lapidari iussit 79.

ms-183r/ Populus Israel ingratus erga Deum. Psalmus LXXVII 115.

Habitatores Ceilę, quos Dominus ab inimicis protexerat et Ziphei, a quibus trahebat originem, uoluerunt eum tradere in manu Saul. Psalmus CXXXVIII 124.

Reddens mala pro bonis 125.

Liberator ab ingratis contemnitur 134.

Nesciui beneficia Dei; ideo abductus fui in Babylonem 136.

Ingrati spes peribit 140.

Fili, in bonis non des querelam etc. 144.

Multi, donec accipiant, osculantur manus et in tempore redditionis loquuntur uerba tedii 147.

Erubescite de offuscatione dati et accepti 149.

Filios enutriui et exaltaui, ipsi uero spreuerunt me 151.

Cur ergo patres uestri abierunt post uanitatemobliti beneficiorum Dei? Et inducti in Terram promissionis contaminastis eam in Baal et idolis 167.

Sicut adhęret lumbare ad lumbos

-- KK2-56 --

uiri, sic agglutinaui mihi omnem domum Israel et Iuda, ut essent mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam, et non audierunt 170.

Nunquid redditur pro bono malum? 172.

De benefìciis Dei et populi inobedientia 176.

Contra Ammonitas ingratos erga Abraham, qui contulit beneficia patri eorum 180.

Hierusalem arguitur ingratitudinis 185.

Iudea ingrata de paupere facta diues a Domino, auertitur ab eo et seruit idolis 187.

Exprobrat beneficia patribus collata eductis de Egypto in terram lacte et melle fluentem 188.

Nesciuit, quia ego dedi ei frumentum, uinum etc. Iccirco conuertar et sumam frumentum meum in tempore suo etc. 201.

Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Portabam eos in brachiis meis, et nescierunt, quod curarem eos. De ingratitudine Israel in Deum 205.

Popule meus, quid feci tibi aut quid molestus fui tibi 209.

Ingrati erga Dei beneficia 214.

Demetrius Antiochię per Ionatham a pernicie coniuratorum liberatus, postquam regno potitus est, liberatorem suum uexare coepit 222.

Inimicus. Inimicos dilige 13.

Querela de inimicis. Psalmus XL 111.

Circumdatus inimicis dominum deprecatur. Psalmus LV.

Orat ab inimicis liberari. Psalmus LVIII 113.

Inimico blandienti ne credideris 131.

Inimicus 142.

Non credas inimico tuo in ęternum. In labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur, ut subuertat te in foueam 143.

Subuersio inimicorum 146.

Discordię seminator 147.

Contra inimicos fidei oratio 148.

Iniquitas persecutorum 166.

Filius contumeliam facit patri et filia surget aduersus matrem suam, nurus aduersus socrum suam, et inimici hominis domestici eius 209.

Inimicis qui semel dolo usi lęserunt, ultra non credendum 221.

Indoctus. Quis est iste inuoluens sententias sermonibus imperitis? 108.

Melior est indoctus timens Deum quam doctus transgrediens legem 145.

Ignauia. Abner accusatur, quod tam negligenter regem custodisset, ut hastam et cyphum ad caput eius positam inimici furtim

-- KK2-57 --

sustulerint 47.

Seruo indulgens 132.

Culmus stans, non est in eo germen, non faciet farinam; quod et si fecerit, alieni comedent eam 202.

Cum Iuda triamilia militum erant. Aduentante autem contra illos Demetrio DCCC tantum remanserunt reliquis metu diffugientibus 220.

Inualidus. Dauid inuenit Ęgyptium derelictum in agro propter egritudinem, et iam tridui inędia deficientem, fouit eum cibo, et ducatu illius percussit cuneum Philistiim 48.

Asahel, dum persequitur fugientem Abner, ab eodem hasta in inguine percussus interiit 49.

Fortitudo uestra ut fauilla stuppę et opus ut scintilla 152.

Omnes munitiones tuę sicut[ERROR: no link :] ficus cum grossis suis: si concusse fuerint, cadentin os comedentis etc. 209.

Infamia. Delictum exprobrans. Exprobratio 130.

Infamatio bis 131.

Ne attendas ad singula, quę de te dicuntur. Detractor occultus 134,137.

ms-183vSusurro. Detractor et bilinguis 142.

/ Detractor. Susurro 145.

Beatus qui tectus est a lingua nequam. Qui derelinquunt Dominum, incident in illam. 147.

Vidisti, Domine, iniquitatem illorum, labia insurgentium et meditationes aduersum me? 182.

Impatientia. Murmurantes contra Dominum exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus perierunt 95.

Arguis uerbis eum qui non est ęqualis tibi etc. Nunquid grande est ut consoletur te Deus? Sed uerba tua praua hoc prohibent 103.

Impatiens bis 128.

Impatiens 130.

Ve qui contradicit factori suo 161.

Hypocrita. Congretatio enim hypocritę sterilis 103.

Os impiorum operit iniquitates. Simulator 127.

Dissimulans ad tempus 128.

Delictum cęlans. Qui dicunt et non faciunt. Duplicitas animi. Duplex animus uel pondus 130.

Hypocrisis 137.

Ne fueris hypocrita, et reuelet Deus absconsa tua et elidat te, quoniam accessisti maligne. Ve duplici corde bis 141.

Humilitas simulata, iustitia ficta 145.

Simulator 147.

Excęcati propter hypocrisim 157.

Contra hiypocritas ieiunantes absque caritate 164.

Dicunt: recede a me, quia immundus es etc. 166.

Eo quod dixeris: non peccaui, quam uilis facta es 167.

Maledictus qui facit opus Dei fraudulenter 180.

Contra eos qui

-- KK2-58 --

tentando quęsierunt responsum a Domino 187.

Maledictus dolosus, qui habet in grege suo et uotum faciens immolat debile Domino 216.

Importunus. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, ne forte satiatusoderitte 131.

Inobediens. Adam et Eua eiecti de paradiso 1.

Vxor Loth uersa in statuam salis 3.

Onan iussus suscitare semen fratri ingreditur quidem ad Thamar, sed semen in terram proiicit. Percutitur a Domino 7.

Obstetrices pharaoni non obedierunt. Non est enim obediendum diabolo 9.

Si me non audieritis, uisitabo uos in ęgestate 19.

Dathan et Abiron non obedientes Moysi, terrę hiatu absorpti sunt, et qui offerebant [ERROR: no link :] incensum CCL 22.

Peribitis, si inobedientes fueritis uoci Domini 26.

Qui noluerit obedire sacerdoti, ex decreto iudicis morietur 28.

Inobediens filius lapidabitur 28.

Si audire nolueris uocem Domini Dei tui, maledicetur tibi 29.

Israel quosdam de gentibus noluit delere contra pręceptum Domini, et ipsi fuerunt eis in ruinam. Dominus suscitauit iudices, qui liberarent eos, sed nec ipsi obedierunt 35.

Ionathas inscius interdicti regii gustauit parum mellis. Propterea Dominus de euentu belli consultus responsum non dedit. Saul iussus funditus perdere Amalechitas non obediuit. Scinditur ab eo regnum dicente Domino: Obedientiam uolo, et non sacrificium 44.

Viro Dei a Domino interdicitur aliquid gustare in Bethel. Gustauit, et a leone occisus est 59.

Ahiel contra uerbum Domini reędificauit Hierico, et simul cum filiis mortuus est 60.

Quidam non obediuit prophetę dicenti: percute me, et a leone percussus est. Alter obediens uulnerauit eum 61.

Assyrii, Samarię coloni, cum non timerent Dominum, a leonibus lacerabantur 67.

Iosias legens maledictiones inobedientis populi, scidit uestimenta sua 68.

Mittebat eis prophetas, ut reuerterentur; nolebant audire 79.

Amasias noluit obedire prophetę; captus atque interfectus est 80.

Multi ex Israel subsannauerunt nuncios Ezechię, cum uocarentur ad faciendum phase Domino in Hierusalem 81.

Loquente Domino per

-- KK2-59 --

prophetam ad populum et Manassen noluerunt audire; a Babyloniis humiliati sunt 82.

Vasthi regina uocata a marito non uenit; repudiatur 97.

Maledicti qui declinant a mandatis tuis. Psalmus CXVIII 120.

Inobediens 127.

Erubescite dc pręuaricatione mandatorum 149.

Exeęcati derogantes mandatis Dei. Mattheus, ms-184r caput XV 157.

/ Ve qui contradicit factori factori[ERROR: no link :] suo 161.

Contra transgressores Legis 166.

Quia contempsistis me, euertent uos Romani 168.

Si feceritis hęc, salui eritis. Si uero non audieritis, in solitudine erit domus uestra 173.

Nolentes audire sermones Domini, euertuntur ab inimicis 174.

Persequar eos in gladio et fame et pestilentia, eo quod non audierint[ERROR: no link :] uerba mea, quę misi ad eos per seruos meos prophetas 175.

De inobedientia populi 176.

Sedechias mala passus, quia non obediuit uerbis Domini 177.

Orastis me, et annunciaui. Sed decepistis animas uestras, quia non audistis uocem Domini Dei uestri 179.

Qui uocem Domini non audierunt, perierunt 179.

Faeti sumus subtus et non super, quia peccauimus Deo nostro non obediendo uoci ipsius 183.

Hierusalem arguitur inobedientię 185.

Educam uos de medio et gladium inducam super uos, quia in pręceptis meis non ambulastis 186.

Ionas non obediens uoci Domini a pisce deglutitur 207.

Faciam in furore et indignatione ultionem in omnibus gentibus, quę non audierunt, id est obedierunt uerbo Dei 208.

Ceciderunt die una duo milia uirorum, qui non obedierunt Iudę Machabeo et fratri eius 219.

Iuramentum. Abraham iurauit Abimelech et Phicol nihil se eis nociturum. Ibi dicitur Puteus iuramenti 4.

Per deos externorum non iurabis 13.

Qui audierit uocem iurantis et non indicauerit peccatum 15.

Non[ERROR: no link :]periurabis. Ne polluas nomen Domini 17.

Iosue licet decęptus tamen propter iusiurandum pepercit Gabaonitis 32.

Filii Israel iurauerunt filias suas se non daturos filiis[ERROR: no link :] Beniamin. Postea poenitentia ducti raptum earum concesserunt eis, ne, si solenniter traderent, iusiurandum uiolarent 40.

Fames III annis iin Israel, eo quod Saul contra iuramentum losue occidit Gabaonitas. Id expiatum VII filiis Saul et

-- KK2-60 --

totidem uiris de stirpe eius 54.

Salomonis oratio. Iurantes coram altari audi ulciscens iniquum, iusto retribuens 75.

Sedechias rebellauit a Nabuchodonosor contra insiurandum 83.

Periurantes in idolo duplici pena punientur 140.

Iurationi non assuescas os tuum. Multi enim casus in illa. Vir multum iurans implebitur iniquitate etc. Periurium. Iurans in uacuum 146.

Iurans multum 147.

Dicit Dominus: Iuraui in nomine meo magno etc. 179.

De Sedechia ut supra 181.

Viuo ego, dicit Dominus 188.

Contra Sedechiam 188.

Contra periurium. Item: Iuramentum mendax ne diligatis 213.

Contra periuros 216.

Eupator iurauit pacem obsessis in munitione Syon. Postquam receptus est, iussit eam destrui 219.

Alchimas[ERROR: no link :]similiter iurauit assideis, et occidit eos 220.

Hierusalem. Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios, uastabunt Hebreos. Propheta Balaam 23.

Filii Iuda cęperunt Hierusalem, incenderunt eam ciuesque percusserunt 34.

Thobias prophetat de captiuitate Hierusalem. Item de Christo et de Hierusalem cęlesti 93.

Hierusalem per Romanos uastatio. Psalmus LXVII 114.

De euersione eius per Nabuchodonosor. Psalmus LXXVIII 115.

Destructio ciuitatis et templi per Assyrios. Psalmus CXXXVI 123.

Excoquam ad purum scoriam tuam; restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, tunc uocaberis Ciuitas Iusti 151.

Hierusalem obsessa in diebus Achaz 153.

Ciuitatem sublimem humiliabit etc. Conculcabit eam pes, pes pauperis, gressus egenorum. Ciuitas munita desolata erit. Iterum de eodem 156.

Captiuitas Hierusalem per Chaldeos. Iterum per Romanos 157.

Item per Romanos 160.

In sceleribus uestris dimisi matrem uestram 162.

In illo tempore uocabunt Hierusalem solium Domini 167.

Ve tibi, Hierusalem, non mundaberis post me, usque quo adhuc 171.

Edificatio Hierusalem spiritalis per ms-184v Christum, uel materialis per Hadrianum 176.

/ Hierusalem euersa a Chaldeis 178.

Idem 181.

Aquila grandis uenit ad Lybanum, tulit medullam cedri 187.

Iudicate matrem uestram, quia ipsa non uxor mea. Auferat fornicationes, ne forte expoliem eam, quia dixit;

-- KK2-61 --

Vadam post amatores meos. Propter hęc ecce ego sepiam uiam tuam spinis, id est exercitu Chaldeorum 201.

Ve prouocatrix et deserta ciuitas columba 211.

De euersione secnndi templi per Romanos 214.

De Hierusalem cęlesti 215.

Desolatio per Antiochum 217.

IVDICIVM DEI. Abraham uidit uisionem, clibanum fumantem et lampadem ignis transeuntem 3.

Indica mihi, cur me ita iudices? Nunquid oculi tibi carnei sunt? Aut sicut uidet homo, et tu uidebis? 102.

Incompręhensibilia sunt Dei iudicia 103.

Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est, et scitote esse iudicium. Nunquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat. Reuelabunt cęli iniquitatem impii, et terra consurget aduersus eum 104.

Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subuertet iudicium etc 107.

De duplici iudicio. Psalmus VIIII. De iustitia. Psalmus X 109.

Iudicia. Psalmus XXXV 111.

De ultione Iudeorum. Psalmus XLVIII 112.

De iudiciaria potestate Christi. Psalmus LXXI 114.

De aduentu Christi ad iudicium. Psalmus XCV, XCVI 117.

Mutabis eos et mutabuntur. Psalmus CI. De iudicio finali per Christum. Psalmus CVIIII 118.

Dominus iudicabit et exorabitur. Psalmus CXXXIIII 123.

In die Iudicii nec preci nec precio erit locus 127.

Iudicia Dei 128.

Iustum et impium iudicabit Dominus, et tempus omnis rei tunc erit 133.

Cuncta quę fiunt, adducet Deus in iudicium 135.

Ego dormio, scilicet differendo poenam. Et cor meum uigilat, scilicet pręparando ultionem 136.

Dominus puniet cogitata, dicta, facta 137.

Tunc iusti stabunt in magna constantia aduersus eos qui se angustiauerunt etę. Ira et iustitia contra impios, quando pugnabit contra eos omnis creatura. Iudicium durissimum in eos qui pręsunt, fiet 138.

Tuam manum effugere, Domine, impossibile est 140.

Magna sunt enim iudicia tua, Domine, et inenarrabilia uerba tua. Omnipotens sermo tuus, Domine, de cęlo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosiluit, gladius scutus insinuatum imperium tuum portans et stans repleuit omnia morte, et

-- KK2-62 --

usque ad cęlum attingebat stans in terra 140.

In fine hominis denudatio operum illius 144.

Interrogatio hominum in consummatione est. In iudicio Dei opera ipsius ab initio. Vię illorum coram illo sunt semper etc. 144.

Benedictio illius quasi fluuius inundabit, et quomodo cathaclysmus ira ipsius 149.

Stellę species cęli stabunt in die Iudicii 150.

Dominus ad iudicandum ueniet cum senibus populi sui et principibus eius 152.

Iudicabit, arguet, docebit, interficiet impium etc. De his qui tunc conuertentur. Vlulate, quia, prope est dies Domini crudelis et indignationis plenus etc. De defectu stellarum, solis et lunę etc. 154.

Iuidicans et quęrens iudicium, et uelociter reddens, quod iustum est. Excutientur et relinquentur simul auibus montium et bestiis terrę 155.

Ecce Dominus dissipabit terram etc. Dicent in die illa: Ecce Deus noster iste. Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut uisitet iniquitatem habitatoris terrę contra eum et reuelabit terra sanguinem suum etc. Visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leuiatan. In die illa clangetur in tuba magna etc. 156.

Erit lux lunę sicut solis, sol septempliciter etc. In die illa, qua alligauerit Dominus uulnus populi sui etc. Tunc terror erit iniquis et iustis lętitia. A uoce Domini pauebit Assur. Pręparata est ms-185renim ab heri / Tophet etc. 157.

A uoce angeli fugerunt populi, congregabuntur spolia uestra. Comminatio contra iniquos in iudicio 158.

Dies ultionis Domini etc. 159.

Brachia mea populos iudicabunt. Brachium meum sustinebunt. Item de Iudicio et Antichristo 162.

De aduentu Domini ad Iudicium. De eodem aduentu a sanctis desiderato 166.

De damnandis in Iudicio. Veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea, dicit Dominus. Iusti uidebunt damnatos 167.

Egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem. Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus etc. Ecce uenit gladius usque ad animam meam 168.

Ipse Deus et rex sempiternus, ab indignatione eius commouebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. Tu autem, Domine Sabaot, qui iudicas iuste et probas renes et corda, uideam ultionem

-- KK2-63 --

tuam ex eis 170.

Faciet iudicium et iustitiam in terra 173.

Dominus de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam 174.

Ego sum iudex et testis, dicit Dominus 175.

Vocem terroris audiuimus; formido, et non est pax etc. Conuersę sunt uniuersę facies in auruginem. Ve quia magna dies illa etc. Antichristi deiectio. Ecce turbo Domini etc. 175.

Faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda etc. 176.

Dies autem illa Domini Dei exercituum, dies ultionis 179.

Finis uenit, uenit finis, et iudicabo te iuxta uias tuas etc. 185.

Vnumquenque iuxta uias suas iudicabo ait Dominus Deus 188.

Item 191.

Item: Ecce ego iudicabo inter pecus et pecus arietum et hyrcorum 191.

De Antichristo et sequacibus eius 192.

In die illa erit commotio magna super terram Israel. Et commouebuntur a facie mea pisces maris et uolucres cęli et bestię agri etc. Item de perditione Antichristi et suorum 193.

Troni positi sunt, antiquus dierum sedit etc. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena milia assistebant ei etc. 198.

De Antichristi in uiros sęuitia, in foeminas libidine 200.

Iudicium Domini cum habitatoribus terrę. Propter hoc lugebit terra 202.

Venerunt dies uisitationis, uenerunt dies retributionis. Inter fratres diuidet, adducet urentem uentum, id est ignem etc. 203.

Clamate ad Dominum: A, a, a, diei, quia prope est dies Domini, et quasi uastitas a potente ueniet. Vlulate, quia prope est dies tenebrarum et caliginis. A facie eius contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellę retraxerunt splendorem suum etc. Iterum congregabo omnes gentes, et adducam eas in ualle Iosaphat, et disceptabo cum eis etc. 204.

Dies Domini ista, tenebrę, et non lux. Quomodo si fugiat uir a facie leonis etc. Reuelabitur quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens fortis 205.

Vidi uocantem iudicium ad ignem etc. 206.

Iuxta est dies Domini super omnes gentes. Sicut fecisti, fiet tibi. Retributionem tuam conuertam in caput tuum. Ecce Dominus egredietur de loco suo. Et descendet et calcabit super excelsa terrę, et consummentur montes subtus eum, et ualles scindentur sicut cera etc. 207.

Contremuit terra a facie

-- KK2-64 --

eius, et orbis, et omnes habitantes in eo. Ante faciem indignationis eius quis stabis etc. 209.

Reuelabo pudenda tua in facie tua ms-185vetc. Ponam te in / exemplum. Et erit: qui uiderit te, resiliet a te et dicet:

Vastata est Niniue 209.

Congregans congregabo omnia a facię terrę[ERROR: no link :]dicit Dominus et ruinę impiorum erunt etc. 210.

Dies irę dies illa, dies tribulationis etc. Mane, mane iudicium suum dabit in luce. Effundam super eos indignationem meam. In igne enim zeli mei deuorabitur omnis terra 211.

Et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis 214.

Deiectio persecutorum et Antichristi. Ecce dies Domini ueniunt etc. De Antichristo et conuersione omnium in fine et aduentu Domini secundo 215.

Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fulonum. Et sedebit conflans et emundans argentum etc. Et accedam ad uos in iudicio et ero testis uelox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercenarii etc. Ecce dies ueniet succensa quasi caminus etc. 216.

Iudei et quę de iis sunt prophetata. Filios enutriui et exaltaui, ipsi uero spreuerunt me. Terra uestra deserta desolabitur etc. Quomodo facta est meretrix ciuitas fidelis. Argentum tuum uersum est in scoriam etc. Qui dereliquerunt Dominum, consummentur 151.

Propter quid captiuata domus Iacob. Persecuti sunt eos Chaldei. Dominus auferet ab Hierusalem ualidum et fortem, et effeminati, id est idolatrę Romani dominabuntur eis. Viri gladio cadent, et Hierusalem desolata in terra sedebit. Expectaui, ut faceret uuas etc. Ideo auferam sepem eius, et erit in dirreptionem. Arguit eos auaritię, ebrietatis, luxurię etc. ob quę abducti sunt in Babylonem 152.

Audite audientes, et nolite intelligere etc. Cęci erunt, donec desolentur ciuitates. Dominus exercituum erit uobis in sanctificationem, in lapidem autem offensionis et petram scandali duabus domibus Israel, et in laqueum et in ruinam habitantibus in Hierusalem 153.

Ve filii desertores etc. 157.

Non uocabitur ultra is qui insipiens est princeps, quia, scilicet Iudei, amittent principatum. Victima Domini in Bosrha,

-- KK2-65 --

id est synagoga uindemiata fructu redemptionis 158.

Idumei, id est perfidi Iudei interficientur gladio 159.

Iudeorum obstinatio. Quis cęcus nisi seruus meus? Et surdus nisi ad quem nuncios meos misi? 160.

Item de cęcitate et ingratitudine eorum et Gratia pręlata Legi 161.

Israel non congregabitur. Ecce enim in iniquitatibus uestris uenditi estis et in sceleribus uestris dimisi matrem uestram 162.

Iterum de incredulitate eorum 163.

Iudeos arguit iniurię in Christum. Iniquitates uestrę diuiserunt inter uos et Deum uestrum etc. 164.

Quęsierunt me qui ante non interrogabant. Sacrificia Legis respuit, incredulitatem Iudeorum apostolos persequentium increpat 166.

Populus Israel mulier adultera et fornicaria 167.

Quia contempsistis me, euertent uos Romani. Filii insipientes sunt et uecordes. Vere mendaces erant colles et multitudo montium, id est scribę et pharisei. De eorum obstinatione. Argentum reprobum uocate eos, quia Dominus proiecit illos 168.

Hęc est gens quę non audiuit uocem Domini Dei sui, nec recępit disciplinam. Periit fides et ablata est de ore eorum. Vere mendacium opeeratus est stilus mendax scribarum. Propterea dabo mulieres eorum exteris etc. 169.

Vltio pro cęde Christi. Iudei computruerunt sicut lumbare Hieremię quod nulli usui aptum fuit 170.

Infirmata est quę peperit VII, id est terra decem tribuum, quę habuit VII reges pessimos. Ressiduos eius in gladium dabo, id est Iudam. Peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo etc. 171.

Christi imprecatio contra Iudeos impios et ingratos 172.

Transmigratio in Babylonem. Facti sunt filii mei perditi, quoniam inualuit inimicus 181.

Dicitur Ezechieli: Si ad ignotos mittereris, ipsi audirent te. Domus autem Israe! noluit audire te 184.

ms-186r

/ Populus Iuda primo mulier paupercula, deinde copulata uiro fit diues et ornata. Postremo beneficiorum uiri oblita sequitur fornicationes 187.

Siccaui lignum uiride etc, id est Iudeos 188.

Filia Osee prophetę, cuius nomen non populus meus, quia uos, ait, non populus meus et ego non ero uester Deus 201.

Afflictio per Romanos 203.

De uastatione Iudę per Assyrios,

-- KK2-66 --

Chaldeos, Gręcos et Romanos 204.

In die illa congregabo claudicantem, id est gentes, et eam quam eieceram, id est synagogam. Reliquię fratrum eius conuertentur ad filios Israel, id est ad fideles Christi 208.

De eorum obstinatione 210.

De eisdem in fine conuertendis 211.

Dispersi eos per omnia regna, quę nescierunt etc. 213.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.