Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
LVCAS
Iudicium Dei. Et uidebit omnis caro salutare Dei magna et maiestate. Tanquam laqueus superueniet dies illa in omnes qui sedent super faciem omnis terrę.
Inuidia. Beati estis, cum oderint uos homines etc. propter Filium hominis VI. Samaritani non receperunt Iesum, odio eorum ad quos ibat, quia facies eius erat euntis in Hierusalem IX. Omne regnum in se diuisum desolabitur, et domus supra domum cadet XI. Archisynagogus inuidens operibus Domini increpat uenientes, ut curentur sabbato, sed reprehensus a Domino confunditur XIII. Obseruabant, an curaret sabbato XIIII. Murmurant pharisei et scribę dicentes, quia hic peccatores accipit et manducat cum illis. Inuidia in fratrem, quia benigne susceptus sit a patre XV. Veh illi per quem ueniunt scandala XVII. Murmurant in Iesum, quod ad Zacheum diuertisset. Turbis Iesum laudantibus dicunt pharisei: Magister, increpa discipulos tuos. Principes sacerdotum et scribę et principes plebis quęrebant illum perdere XIX. Inconstantia. Fluuius illisus subuertit domum supra terram fundatam VI. Harundo uento agitata VII. Herodes uiso Iesu gauisus est; mox spreuit illum et remisit ad Pilatum XXIII. Iustitia. Prout uultis ut faciant uobis homines, et uos facite illis similiter VI. Quid autem et a uobis ipsis non iudicatis quod iustum est. Origenes: Nisi autem esset nobis natura insitum id quod iustum est iudicare, nunquam Saluator hoc diceret XII. Inimicus. Diligite inimicos odientes, maledicentes, calumniantes VI. Dominus persequentium se uulnera sanat. Malcho auriculam restituit et Petrum de percussione increpat XXII. Dominus orat pro crucifixoribus suis: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt XXIII. / ms-188r
Ignorantia. Qui non cognouit uoluntatem Domini, et fecit digna plagis, uapulabit paucis. XII. Is qui quinque paria boum emit, est qui naturam intellectualem contemnit et sensibilia sequitur. Vnde incorpoream naturam comprehendere non potest XIIII.
Infernus. Sicut bona cęlestia uerbo explicari non possunt, ita nec inferorum supplicia. Cum autem ignem audis, aliud quiddam coniicere debes ex eo quod additur inextinguibili Interpres. Non oportet omnia quę parabola continet ad litteram pertractare, sed sensum elicientes, cuius causa componitur, nihil aliud perscrutari XV. Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis quę de ipso erant. Necesse est impleri omnia quę scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas XXIIII. Ingratus. Ex decem leprosis mundatis unus tantum et hic Samaritanus magnificans Deum cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens XVII. Hierusalem. Dominus flens super Hierusalem euersionem eius futuram enunciat, eo quod non cognouerit tempus uisitationis suę XIX. Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum XXI. Filię Hierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas XXIII. Iuramentum. Insiurandum quod iurauit ad Abraam. Furor de Deo dictus non signat passionem, sed punitionem. Sic neque Deus iurat ut homo, sed uerbum eius loco iuramenti ad certitudinem promissi exprimit I. Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc prospicies, ut educas festucam de oculo fratris tui. Vnaquęque arbor de fructu suo cognoscitur. Quid autem uocatis me: Domine, Domine, et non facitis quę dico VI. Quod deforis est calicis et cathini mundatis, quod autem intus est uestrum, plenum est rapina et iniquitate. Ve uobis qui estis ut monumenta quę non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt XI. Attendite a fermento phariseorum, quod est hypocrisis XII. Impatientia. Domum fundatam supra terram fluuii impetus subuertit, et facta est ruina domus illius magna VI. Inobediens. Qui cognouit uoluntatem domini sui et non fecit etc, plagis uapulabit multis XII. Iudei. Iairus rogans pro filia sunt Iudei credentes qui rogant pro synagoga VIII. Spiritus immundus exiuit de homine, id est de populo Israel credente, perambulat loca inaquosa, id est gentes etc. XI. Iudei ficus non fructificans per annos tres, id est nec ante Legem nec sub Lege nec sub Gratia. Mulier inclinata annis XVIII sanatur in sabbato XIII. Ad cęnam inuitati coeperunt simul omnes excusare etc. Dico autem uobis, quod nemo uirorum illorum qui uocati sunt, gustabunt cęnam meam XIIII. Iudei frugi filius qui indignatus est, quod frater rediit in gratiam patris XV. ms-188v/ Iudei diues purpuratus XVI. Centurio prope, noti a longe, hi Iudeos signant, ille gentiles XXIII. Iudei phariseus superbus. Gentiles publicanus humilis XVIII. Ciues autem eius oderant eum et miserunt legationem post illum dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Ob id iussu eius interfecti sunt ante eum XIX.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.