Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].

Next paragraph

Iudicium Dei. Et uidebit omnis caro salutare Dei III. ms-187v/ Sicut Ioannes baptizat alios, alios repellit, sic stabit in igneo flumine Dominus Iesus iuxta flammeam rumpheam etc, ut qui purgatione indiget, eum igne baptizet et ad paradisum transmittat III. Cuius uentilabrum in manu eius, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili III. Cum autem intrauerit paterfamilias et clauserit ostium, incipietis foris stare etc. Cum uideritis Abraam, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, uos autem expelli foras XIII. Redde rationem uillicationis tuę. Iam enim non poteris uillicare XVI. Dicent uobis: Ecce hic, ecce illic. Nolite ire neque sectemini. Nam sicut fulgur corruscans etc, ita erit Filius hominis in die sua. Sicut factum est in diebus Noe et Loth, secundum hoc erit qua die Filius hominis reuelabitur. Vbicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę XVII. Rediit accepto regno, iussit uocari seruos, quibus dedit pecuniam, ut sciret, quantum quisque negociatus esset XIX. De signis pręcedentibus Iudicium. Et tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nube cum potestate

-- KK2-72 --

magna et maiestate. Tanquam laqueus superueniet dies illa in omnes qui sedent super faciem omnis terrę.

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.