Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph

Inuidia. Tempus meum nondum aduenit, tempus autem uestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse uos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt VII. Pharisei quęrentes occasionem accusandi Iesum adducunt ad eum deprensam in adulterio etc. VIII. Illuminauit Dominus cęcum a natiuitate et dicunt: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Conspirauerant Iudei, ut siquis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. In peccatis natus es totus et tu doces nos. Et eiecerunt eum foras IX. Iesus iam non palam ambulabat apud Iudeos etc. Non quia timeret, sed exemplum discipulis ponens, ut discerent non esse peccatum, si eius fideles oculis persequentium se subtraherent et furorem sceleratorum latendo potius euitarent[ERROR: no link :] quam se ostendendo magis accenderent[ERROR: no link :]XI. Cogitauerunt principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum. Pharisei dixerunt ad se metipsos: Videtis, quia nihil profecimus[ERROR: no link :]. Ecce mundus totus post eum abiit XII. Qualiter et ipsi qui persequuntur sint amici nostri. Si mundus uos odit, scitote, quia me priorem uobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quod

-- KK2-76 --

suum erat diligeret. Quia uero de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus. Non est seruus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et uos persequentur etc. Sed hęc omnia facient uobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me XV. Mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo XVII.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.