Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

VITĘ PLVTARCHI

Iudex. Anacharsis, cum apud Gręcos contioni interesset, se mirari dixit, quod sapientes ibi causas dicerent, stulti uero iudicarent 20.

Ariopagitarum consilium a Solone constitutum 22.

Athenis primus Anitus iudicibus pecuniam dedisse dicitur, ut secundum se sententiam darent 37.

Themistocles, cum prętor esset et Simonides quiddam ab eo pręter ęquum postulasset, "neque tu," inquit, "bonus poeta esses, si modos et numeros non seruares, neque ego bonus prętor, si gratiam cuiusquam legibus anteferrem" 41.

Non minus eorum mores discuntur, qui laudant uel uituperant quenpiam quam eorum de quibus fit sermo 30.

Inuidia. Bonis mali infensi, quod a uoluptate abstineant 13.

Sosis Dioni infensus se ipsum sanguine foedans, a Dionis satellitibus id se passum dixit, ut illi tyrannidis inuidiam conflaret 75.

Plato delatori in amicum non credidit etc. 136.

Simultas inter Xenophontem et Platonem, item inter Platonem et Eschinem 137.

Ira. Scipio Africanus, ne iratus puniendi modum excederet, rem ad multorum consilium detulit 76.

Caius Grachus natura iracundus, cum concionaretur, Licinium seruum post se collocabat, qui uehementius concitatum fistulę modulis mitigaret 113.

Alexander in Attalum contorsit poculum in conuiuio iratus 42.

Ira percitus Clytum amicissimum interemit 47.

Iratus Plato noluit uerberare seruum. Iratis consulebat, ut se in speculo intuerentur 137.

Iniuria. Solon omnibus licere statuit de iniuria alteri illata supplicium sumere, et eam ciuitatem optime habitari dixit, in qua singuli singulorum iniuria ita mouerentur ac sua atque eam inferentes ulciscerentur 22.

Canem, qui morsu aliquem affecisset, capistro quattuor pedum ms-194v/ alligatum dedere iussit offenso 23.

Alcibiades Agatharcum pictorem ui detinuit, donec suas ędes perpingeret, mox cum donis dimisit. Taureę in choro superato pugnum incussit uictoria elatus 31.

Athenienses Samiis captiuis sameram in frontibus inserunt

-- KK2-94 --

ignominię causa, illi captiuis Atheniensibus noctuam 53.

Diogenes quodam ad eum dicente: Hi te irrident - At ego minime ridiculus sum, inquit, cum arbitrer solos ridiculos esse illos qui alios derideant et qui hac iniuria moueantur 57.

Bibulus stercore perfusus 67.

Cato in carcerem duci iussus honorabilior apparuit 68.

Imprudens. Spartę non licebat noctu pergere pręuio lumine 12.

Solon pro tempore stultitiam simulat 20.

Cato de legatis in Bithiniam mittendis, quorum unus podagrosus, alter capite uulneribus lęso erat, tertius uecordia insignis, "populus Romanus," inquit, "legationem emittit, quę nec pedes nec caput nec cor habet" 92.

Tigrannes nuncium aduentus Luculli securi percuti iussit, cęteris metu silentibus imparatum prope oppressit hostis 9.

Lucullus mente alienatus 12.

Herba in insaniam adducens 107.

Stulto permissum ineptire 113.

Inconstantia. Diuersis moribus aptus Alcibiades ut cameleon suscipiendis coloribus 32.

Theramenes cothurnus cognominatus propter inconstantiam, cum modo has, modo illas partes sequeretur 13.

Iustitia. Bruti seueritas in fìlios, quos proditionis conuictos uirgis cędi et securi percuti iussit 75.

Cato affinitatem cum Pompeio repudiauit, ne obsides contra rempublicam daret 67.

Ignis a Numa uenerari constitutus per uirgines Vestales 47.

Ignem a Delphis petiere extinctis domesticis ignibus, ut quos a barbaris uiolatos Pithius dixerat 89.

Inimicus. Aristidis modestia erga sibi inimicum 90.

Inimici Demosthenem fugientem miserati dederunt ei uiaticum 87.

Cęsar epulum[ERROR: no link :] ! fleuit Antonii[ERROR: no link :] necem 111.

Ignauus. Cato dicebat commilite sibi opus non esse, qui inter eundum manus, inter confligendum pedes agitaret quique stertendo quam hostibus clamitando longius sentiretur 92.

Persę regis uicti ignauiam Emilius reprehendit, quod uitę cupiditate adeo se suppliciter gereret, ut indignus priore fortuna uideretur 103.

In Galbam 104.

Ignauia Antonii, cum copias haberet

-- KK2-95 --

quadringentorum ferme milium 107.

Arbaces in poenam ignauię iussus nudum scortum ceruici impositum circumferre 128.

Iuramentum. Magnum iusiurandum 78.

Sextus Pompeius, cum perdere Antonium et regnare posset, noluit, quia illi iurauerat fìdem 106.

Infamiam ueterem abolere nolens Alcibiades nouam de se fabulam concitauit, canem suum abscisa cauda per urbem dimittens 29.

Pyrrrhus maledicum quendam ex Amracia, ut pelleret, rogatus respondit: Potius apud paucos illic manens quam circumiens apud multos de nobis obloquatur. Quosdam sibi detrahentes, cum uinolentiam excusassent, dimisit 229.

Lycurgus orator pecunia se redimens a calumniatore 25.

Agesilaus maiore odio ms-195r/ calumniatores quam fures persecutus 30.

Hipochrita. Melius palato quam corde sentiens 92.

Cęsar coronam sibi imponi recusauit, et statuę suę ablatam ultus est, se pro libertate populi stare simulans, cum tamen dominatum exerceret 104.

Impatientia. Papyrius eum qui sibi barbam demulsit, pugione percussit 47.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.