Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

VALERIVS MAXIMVS

Iudex. Iudicans alios ipse eiusdem culpę reus, liber VIII, caput VI. Lucius Cotta a Scipione Emiliano accusatus absoluitur, ne damnatio eius pręcipue accusatoris amplitudini existimaretur donata, liber VIII, caput I. De priuatis iudiciis, caput II.

Inuidia. Cum Xantippe uxor Socratem innocentem perire uociferaretur, tum ille: Quid ergo, inquit, nocenti mihi mori satius esse duxisti? Liber VII, caput II. Quintus Fabius cum Antiocho dimidiam partem nauium accipere pactus omnes medias secuit, ut tota classe eum priuaret, caput III. Inuidiam facere Fabio conatus Hannibal agro suo pepercit, eodem. Inuidia accusatoris cognita iam

-- KK2-105 --

morti addictus reus absoluitur. Quintus Flauius reus a Valerio, ędili plebis, apud populum actus. Scipio Asiaticus per inuidiam damnatus, liber VIII, caput I. Margius Chilo Marco Marcello datum a Cęsare spiritum sua manu eripuit, indignatus aliquem sibi ms-198v amicorum ab eo pręferri, liber IX, caput XI. Scipio / pecunię rationem reposcitur. Dies illi ad populum dicitur, liber III, caput VII.

Ira. De ira et odio, liber IX, caput III. Septicia[ERROR: no link :] mater irata filiis iam anus nupsit seni, filios exheredauit, liber VII, caput VII.

Iniuria. Xantippe et Socrates ut supra. Inuidia.

Imprudens. Brutus insaniam simulat, liber VII, caput III. Tuditani insani testamentum pro rato habitum, quoniam filium constituerat heredem, caput VIII.

Inconstantia. De mutatione morum, liber VI, caput IX.

Iustitia. De seueritate, liber VI, caput III. De iustitia, caput V. De seueritate in filium, liber V, caput VIII. De reis absoluendis uel damnandis. De priuatis iudiciis, liber VIII, caput II. De testamentis, liber liber VII, caput VII.

Ingratus. De ingratis, liber V, caput III. Ingratus libertus fit iterum seruus, liber II, caput I.

Inimicus deinde amicus, liber IIII, caput II. Inimicum ut mitiorem efficias, leuioris rei occasio. Pręsta, ubi iram effundat. Sic maius periculum euades, exemplo eius qui Athenis populo inuisus erat, liber VII, caput III.

Ignauus. De cupiditate uitę, liber IX, caput XIII.

Hippocrita. Qui alios heredes reliquerunt, alios se relicturos prędicauerunt, liber VII, caput IX. Masilienses eos qui religionis simulatione inertię alimenta quęrunt, non admittebant, liber II, caput I.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.