Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

[ERROR: no link :]LAERTIVS
Agricola. Pytagoras: Mitem arborem non uiolandam [ERROR: no link page:]82. Amicorum pręsentium et absentium ęque memores esse decet. Amicos cito noli acquirere; quos autem acquisieris, reprobare caue [ERROR: no link page:]8. Chilo dixit: Promptius ad amicorum aduersos casus quam ad secundos accurrendum. Nihil se ingrate fecisse dixit, nisi forte cum sibi inter amicos iudicandum esset, suaserit amico a se prouocare sic et legem et amicum seruaret [ERROR: no link page:]10. Ciuibus placere omnibus stude [ERROR: no link page:]11. Bias malle se inter inimicos quam inter amicos iudicare dicebat; quippe ex amicis alterum prorsus futurum inimicum, ex inimicis autem alterum amicum [ERROR: no link page:]12. Amicos beneficiis fouendos, ut amiciores sint, inimicos autem amicos faciendos [ERROR: no link page:]12. Amicis et felicibus et infelicibus eundem te pręsta [ERROR: no link page:]13. Melius est amicum unum egregium quam multos gregarios possidere [ERROR: no link page:]14. Xenophontis uerba ad Cliniam, quam ardenter ipsum diligat [ERROR: no link page:]20. Dolores pro amico sustinendos ne illi quidem negant, qui in uoluptate finem constituunt [ERROR: no link page:]25. Theodorus sustulit amiciciam, quod sapientes sibi ipsi sufficiant, insipientes autem inconstanter ament [ERROR: no link page:]25. Plato ait amicicię species III: naturalem, socialem, hospitalem [ERROR: no link page:]36. Cum Platoni Dionysius diceret "caput tibi quispiam tollet", aderat Xenocrates et suum ostendens "nullus", inquit, "id prius quam istud abscidet" [ERROR: no link page:]39. Crantor, cum interrogatus esset, cuius rei gratia

-- --

ita se Polemoni addixisset, respondit quia illo nunquam neque acutius neque grauius audisset ms-21v

-- KK1-78 --

loquentem [ERROR: no link page:]41. Amicos, qualescunque sint, oportere seruari, ne uideamur uel malis usi uel deuitare bonos. Aristoteles rogatus, quid sit amicus, "una", inquit, "anima in duobus corporibus habitans". Rogatus, erga amicos quales esse debeamus, "quales", inquit, "eos erga nos esse optamus. Fauorinus refert eum crebro dicere solitum: Amici, amicus nemo [ERROR: no link page:]47. Amiciciam ęquitatem esse deffiniuit reciprocę beniuolentię. Eius tres species esse: aliam cognationis, amatoriam aliam tertiamque hospitalem [ERROR: no link page:]48. Demetrius amicos dicebat secundis in rebus adesse aduocatos, in calamitatibus autem sua sponte atque inuocatos [ERROR: no link page:]52. Diogenes: Meam et tuam amiciciam perna dissoluit. Alteri idem: Tuam amiciciam modicum casei rupit [ERROR: no link page:]57. Zeno interrogatus, quid esset amicus, "alter", inquit, "ego". Cum Crates eum per pallium a Stilpone retraheret, dixit: "O Crates, aptissima philosophorum captura est, quę fit per aures. Persuadens igitur trahe; quod si per uim egeris, corpus quidem apud te, sed animus apud Stilponem erit" [ERROR: no link page:]65. Amiciciam inter bonos dumtaxat, quos inuicem studiorum similitudo conciliat, posse consistere. Item quid sit amicicia [ERROR: no link page:]73. Amaturum sapientem iuuenes aptos ad uirtutem [ERROR: no link page:]74. Pytagoras primus amicorum omnia communia dixit amiciciamque ęqualitatem [ERROR: no link page:]81. Conciliandę amicicię imprimis studiosus fuit [ERROR: no link page:]82. Inuicem ea ratione conuersandum, uti ne ex amicis inimicos, uerum ex inimicis amicos faciamus [ERROR: no link page:]82.
Auxilium. Pythagoras: Onus una tollendum non adiiciendum [ERROR: no link page:]82. Adulatio . Diogenes olera abluens Aristippum arguit adulationis etc. [ERROR: no link page:]22. Antisthenes pręstare dicebat necessitate urgente in coruos quam in assentatores incidere; illos quippe mortuos, istos uiuentes deuorare [ERROR: no link page:]54. Diogenes rogatus, quę nam bellua perniciosissime morderet, "ex feris", inquit, "obtrectator, ex mitioribus adulator." Sermonem ad gratiam instructum melleum esse laqueum dixit [ERROR: no link page:]58. Crates desertos dicebat, qui cum assentatoribus essent, non secus ac uituli cum inter lupos sunt: neque enim cum illis propinquos neque cum his esse, sed insidiatores [ERROR: no link page:]61. Timon,

-- KK1-79 --

cum uidisse Arcesilaum assentatorum medium incedentem, "quid", inquit, "huc tu uenisti, ubi nos liberi sumus?" [ERROR: no link page:]98.
Auaritia. Damnum potius quam turpe lucrum eligendum: id quippe semel tantum angere, hoc semper [ERROR: no link page:]10. Nihil pecuniarum gratia agendum [ERROR: no link page:]13. Bion ad diuitem auarum: "Non", inquit, "hic substantiam possidet, sed ab ea ipse possidetur". Tenaces itaque aiebat opum ut suarum habere curam, uerum ex eis ut ex alienis nihil capere utilitatis [ERROR: no link page:]43. Aristoteles hominum plerosque dicebat ita esse parcos, ac si semper uicturos, alios tam prodigos, ac si continuo morituros 47/. Diogenes rogatus, quomodo Dionysius amicis uteretur, "ut sacculis", ait, "dum plena euacuat et abiicit uacua". Cupiditatem arcem omnium malorum dicebat. Rogatus, cur pallens esset aurum, ait: "Quia multos habet insidiatores [ERROR: no link page:]58. Menippus philosophus quidem, sed auarus foenerator: amissis pecuniis laqueo sibi uitam extorsit [ERROR: no link page:]62. Aduersa, inquit Thales, facillime quis perferre potest, si inimicos uiderit deterius affectos [ERROR: no link page:]6. Infelicitatem nemini improperaueris, ne iustę querimonię pateas [ERROR: no link page:]10. Bias infelicem dicebat, qui ferre nequiret infelicitatem [ERROR: no link page:]11. Theodorus in exilium missus: "Me ", inquit, "Athenarum ciuitas ferre non ualens, non secus ac Semele Dionysum, expulit [ERROR: no link page:]25. Sequitur sub folio.
Ars. Anacharsis anchoram et figuli rotam inuenit [ERROR: no link page:]14. Socratem etiam lapidum sculptorem fuisse aiunt [ERROR: no link page:]17. Disciplinę species III: actio, effectus, speculatio, id est practice, effectrix, theorice [ERROR: no link page:]36. Ars trifariam diuiditur: quę pręparat, quę conficit, quę utitur [ERROR: no link page:]37. Speusippus primus quo pacto ex gracilioribus lignis capacia et in uentrem tumentia uascula fierent, inuenit [ERROR: no link page:]38. Diogenes, cum rudem pinguemque citharedum omnes arguerent, solus ipse laudabat; rogatus, quam ob rem, ait: "Quod talis cum sit, cithara se, non latrociniis exerceret [ERROR: no link page:]57. Aqua omnium principium [ERROR: no link page:]5.
Audacia. Plato tyrannum non timuit. Nam cum illi Dionysius dixisset: "Verba tua ociosorum sunt", tunc ille: "Et tua tyrannidem sapiunt" [ERROR: no link page:]31. ms-22r

-- KK1-80 --

Accusatus Anaxagoras, quod solem, candentem laminam dixerit [ERROR: no link page:]17. Socrates accusatus, quod deos negaret et iuuenes nouis disciplinis corrumperet [ERROR: no link page:]19. Viri illustres apud Athenienses dannati [ERROR: no link page:]20. Plato damnatur, quia Atheniensis, sed absoluitur, quia philosophus [ERROR: no link page:]31. Zeno dicente sibi quodam Antisthenis complura sibi minime placere, rogauit, num sibi bona etiam quędam habere uideretur, illo se nescire dicente: "Non piget", inquit, "siquid ab Antisthene male dictum sit, hoc indagare, siquid uero boni negligere [ERROR: no link page:]65.
Appetitus. Diogenes seruos quidem dominis, malos autem cupiditatibus seruire dicebat [ERROR: no link page:]59. Solebat in publico facere, et quę ad Cererem et quę ad Venerem spectant [ERROR: no link page:]59. Prima animantis appetitio se ipsum tuendi atque obseruandi. Item falsum esse, quod prima appetitio sit ad uoluptatem [ERROR: no link page:]70. Voluptas cupiditati rationabili contraria [ERROR: no link page:]72. Concupiscentiam esse irrationabilem appetitum. Item quę illi subincidunt. Affectiones bonę tres: gaudium, cautio, uoluntas [ERROR: no link page:]73. Concupiscentias partim esse naturales, partim inanes [ERROR: no link page:]109.
Auditus. Audire esse, cum is, qui medius? est inter/loquentem et audientem est aer, uerberatur orbiculariter, deinde agitatus auribus influit, quemadmodum et cisternę aqua per orbes iniecto agitatur lapide [ERROR: no link page:]76. Zeno Eleates ad aurem se aliquid locuturum simulans Nearco tyranno dentibus apprehensam perforauit [ERROR: no link page:]91. Quomodo auditus fit [ERROR: no link page:]103. Anima immortalis [ERROR: no link page:]5. Velocissimum mens [ERROR: no link page:]6. Quid sensibile, quid intelligibile; anima, ideę [ERROR: no link page:]30. Idea; anima immortalis de corpore in corpus transiens [ERROR: no link page:]35. Animę partes tres: rarionalis, concupiscibilis, irascibilis [ERROR: no link page:]37. Aristoteles ait animam esse incorpoream, primamque esse entelechiam, corporis nempe naturalis et organici potentia uitam habentis [ERROR: no link page:]48. Animam octo in partes diuidunt, id est in sensus quinque, uocem, cogitationem, generandi uim [ERROR: no link page:]72. Anima mundi, anima sapientum, partes animę VIII [ERROR: no link page:]76. Principale animę in corde [ERROR: no link page:]77. Animę in corpora transmigratio 81.[ERROR: no link page:]82. Animam auulsionem ętheris esse ms-22v

-- KK1-81 --

et calidi et frigidi; item esse immortalem [ERROR: no link page:]83. Animam trifariam diuidit Pythagoras: in sensum, mentem et iram 1. Esse autem principatum animę a corde usque ad cerebrum [ERROR: no link page:]83. Eorum quę in hominibus sunt, maximum animam esse; et felices esse, quibus bona anima aduenerit [ERROR: no link page:]83. Empedocles animam putat omnigenum animalium atque herbarum species indui seque aliquando fuisse puerum atque puellam, arborem, auem ac piscem [ERROR: no link page:]86. Alcmeon animam immortalem dixit, moueri iugiter instar solis [ERROR: no link page:]87. Heraclitus animarum et demonum plena esse omnia dixit. Item animę rationem nunquam reperiri posse [ERROR: no link page:]89. Parmenides ait animam ac mentem idem esse [ERROR: no link page:]91. Idem dicit Democritus [ERROR: no link page:]92. Protagoras dicebat nihil esse animam citra sensus [ERROR: no link page:]93. Quod anima sit corpus tenuibus partibus per totam congregationem seminatum. Vires animi. Animam dissipari. Anima corporea [ERROR: no link page:]104. Habitaculum. Diogenes sub porticu habitans Athenienses aiebat sibi condidisse habitaculum. Idem dolium, quod in Metroo erat, pro domo habuit [ERROR: no link page:]55. Democritum adeo fuisse studiosum, ut cella se includeret [ERROR: no link page:]92.
Aduersa. Alexander epistulas Athenas ad Antipatrum miserat per Athliam quendam. Aderat Diogenes atque ad uocabulum alludens, quippe athlios infelix dicitur : "Athlias ", inquit, "per Athlium ad Athliam" [ERROR: no link page:]57. Ei qui sibi exilium exprobrabat, "at huius", inquit, "miserię causa philosophatus sum" [ERROR: no link page:]58. Zeno, quoniam amissis in mari rebus ad philosophiam se contulit, "tunc ", inquit, "secundis uentis nauigaui, cum naufragium feci [ERROR: no link page:]63. Hecaton Chrysippum uenisse ad philosophiam dixit, cum illius patrimonium in regium usum inuectum esset [ERROR: no link page:]79.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.