Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].

Next paragraph


Agricola. Pytagoras: Mitem arborem non uiolandam [ERROR: no link page:]82. Amicorum pręsentium et absentium ęque memores esse decet. Amicos cito noli acquirere; quos autem acquisieris, reprobare caue [ERROR: no link page:]8. Chilo dixit: Promptius ad amicorum aduersos casus quam ad secundos accurrendum. Nihil se ingrate fecisse dixit, nisi forte cum sibi inter amicos iudicandum esset, suaserit amico a se prouocare sic et legem et amicum seruaret [ERROR: no link page:]10. Ciuibus placere omnibus stude [ERROR: no link page:]11. Bias malle se inter inimicos quam inter amicos iudicare dicebat; quippe ex amicis alterum prorsus futurum inimicum, ex inimicis autem alterum amicum [ERROR: no link page:]12. Amicos beneficiis fouendos, ut amiciores sint, inimicos autem amicos faciendos [ERROR: no link page:]12. Amicis et felicibus et infelicibus eundem te pręsta [ERROR: no link page:]13. Melius est amicum unum egregium quam multos gregarios possidere [ERROR: no link page:]14. Xenophontis uerba ad Cliniam, quam ardenter ipsum diligat [ERROR: no link page:]20. Dolores pro amico sustinendos ne illi quidem negant, qui in uoluptate finem constituunt [ERROR: no link page:]25. Theodorus sustulit amiciciam, quod sapientes sibi ipsi sufficiant, insipientes autem inconstanter ament [ERROR: no link page:]25. Plato ait amicicię species III: naturalem, socialem, hospitalem [ERROR: no link page:]36. Cum Platoni Dionysius diceret "caput tibi quispiam tollet", aderat Xenocrates et suum ostendens "nullus", inquit, "id prius quam istud abscidet" [ERROR: no link page:]39. Crantor, cum interrogatus esset, cuius rei gratia

-- --

ita se Polemoni addixisset, respondit quia illo nunquam neque acutius neque grauius audisset ms-21v

-- KK1-78 --

loquentem [ERROR: no link page:]41. Amicos, qualescunque sint, oportere seruari, ne uideamur uel malis usi uel deuitare bonos. Aristoteles rogatus, quid sit amicus, "una", inquit, "anima in duobus corporibus habitans". Rogatus, erga amicos quales esse debeamus, "quales", inquit, "eos erga nos esse optamus. Fauorinus refert eum crebro dicere solitum: Amici, amicus nemo [ERROR: no link page:]47. Amiciciam ęquitatem esse deffiniuit reciprocę beniuolentię. Eius tres species esse: aliam cognationis, amatoriam aliam tertiamque hospitalem [ERROR: no link page:]48. Demetrius amicos dicebat secundis in rebus adesse aduocatos, in calamitatibus autem sua sponte atque inuocatos [ERROR: no link page:]52. Diogenes: Meam et tuam amiciciam perna dissoluit. Alteri idem: Tuam amiciciam modicum casei rupit [ERROR: no link page:]57. Zeno interrogatus, quid esset amicus, "alter", inquit, "ego". Cum Crates eum per pallium a Stilpone retraheret, dixit: "O Crates, aptissima philosophorum captura est, quę fit per aures. Persuadens igitur trahe; quod si per uim egeris, corpus quidem apud te, sed animus apud Stilponem erit" [ERROR: no link page:]65. Amiciciam inter bonos dumtaxat, quos inuicem studiorum similitudo conciliat, posse consistere. Item quid sit amicicia [ERROR: no link page:]73. Amaturum sapientem iuuenes aptos ad uirtutem [ERROR: no link page:]74. Pytagoras primus amicorum omnia communia dixit amiciciamque ęqualitatem [ERROR: no link page:]81. Conciliandę amicicię imprimis studiosus fuit [ERROR: no link page:]82. Inuicem ea ratione conuersandum, uti ne ex amicis inimicos, uerum ex inimicis amicos faciamus [ERROR: no link page:]82.

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.