Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
MARCVS
Lectio. Ramos cedit[ERROR: no link :] de arboribus et sternit in uia Domini qui doctorum pręcepta colligens discit placere Domino et alios instruere XI. Liberalitas. Lepra mundatus munus iubetur offerre, iuxta illud: Date elemosinam, et omnia munda sunt uobis I. Honor pro elemosyna. Apostolus: Honora uiduas quę uere uiduę sunt VII. Quisquis enim potum dederit uobis calicem aquę frigidę etc. IX. Vidua quę misit duo minuta in gazophilacium XII. Mulier effudit unguentum super caput Domini XIIII. Mulieres sequentes Dominum et ministrantes ei de sua substantia XV. Labor. Renuntiant apostoli Domino quę egerant et docuerant, et ipse iubet eos requiescere pusillum et non continuo laborare. Laborantibus in remigando contra uentum affuit Dominus. Confortauit eos, et uentus cessauit V. Simon iste qui portat crucem in anguria, is est qui laborat pro laude humana. Cogunt enim homines hunc laborare, quem non cogit timor et dilectio Dei XV./ ms-218vLibido. Herodias reliquit uirum, adhęsit adultero; Ioannem scelus arguentem necandum curauit VI. Libidinosa uoluntas coegit in illum manum mittere, quem sciebat iustum et sanctum VI.
Lis. Regnum in se diuisum, domus, Sathanas non possunt stare Liberum arbitrium. Vltro terra fructificat, id est non necessitate eoacta contra propriam uoluntatem IIII.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.