Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph

Liberalitas. AD ROMANOS: De quorundam collatione in sanctos. Debitores sunt eorum. Nam si spiritalium eorum paricipes facti sunt ms-219v gentiles debent et in carnalibus ministrare eis XV. AD CORINTHIOS I: Non alligabis os boui trituranti etc. Si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est, si carnalia uestra metamus? IX. De collectis in sanctos facite per unam sabbati XVI. II: Macedonum largitionem in sanctos laudat et eorum exemplo hortatur Corinthios. Si enim uoluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est; non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, uobis autem tribulatio, sed ex ęqualitate in pręsenti tempore uestra abundantia illorum inopiam suppleat etc. VIII. Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus etc. Hilarem enim datorem diligit Deus. Dispersit, deditpauperibus etc. Facientibus elemosynam dicitur, quod abundabunt pane et in iustitia proficient et in simplicitate fidei IX. AD PHILIPPENSES: Repletus sum acceptis quę misistis, in odorem suauitatis hostiam acceptam, placentem Deo IIII. AD THIMOTEVM II: Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia sępe me refrigerauit, cathenam meam non erubuit, sollicite me quęsiuit et inuenit I. AD PHILEMONEM: Philemoni gratias agit, quod per eum uiscera sanctorum requieuerint I. ACTVVM: Petrus claudo petenti elemosynam dedit sanitatem III. Tabita, quę et Dorca, elemosinis meruit a morte suscitari pauperibus pro ea Petrum deprecantibus IX. Cornelius centurio ob largitionem elemosinarum suscepit fidei reuelationem et a Petro baptizatus est X. Dominus dixit beatius esse magis dare quam accipere XX. IACOBI: Religio munda uisitare pupillos et uiduas in tribulationibus eorum I. Si indigentibus et nudis quis dixerit: Calefacimini et saturamini; non dederit autem, quid proderit? II. IOANNIS I: Qui necessitatem patienti non subuenit, cum possit, caritas Dei in eo non manet III.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.