Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

PLATO

Lis Atrei et Thyesti solem et sydera retro egit 72.

In eos qui omne uitę tempus in controuersiis conterunt 202.

In foro iudiciali honeste uersari non esse malum. Qui inique per malitiam causas agunt 318.

Litigantes non permittantur aut iurare persudendi causa aut sibi generique suo imprecari aut turpiter supplicare aut commiseratione muliebriter uti, sed quod iustum putant,

-- KK2-160 --

mansuete doceant et docentem audiant 320.

Siquis in domo aliena quęrere suum uelit 321.

De pręscriptione. De eo qui litigantem aut testem prohibet uenire in iudicium 321.

/ ms-222r Libertas. Extremę libertatis licentia extremę seruitutis est principium 225.

Libertas ubi seruitutis libertatisque mediocritas 278.

In eos qui omnibus uiuendi pręferunt libertatem. Seruitus et libertas, si modum excędat, mala est 337.

Liberalitas. Omnia communia 225.

Ab impuro capere munera neque bonum uirum neque deum decet 283.

Priscum prouerbium: Vere amicorum omnia esse communia 286.

Vectigal nullum rerum importandarum neque exportandarum. Frugum distributio 303.

Quod dii non placentur muneribus iniquorum 313.

Luxus. Cur quis a uoluptate uincatur 87.

Voluptas atque dolor animam corpori subiiciunt et corpoream efficiunt 180.

Turpior est qui uoluptatibus cędit quam qui succumbit doloribus 267, 269.

Leges circa tollendas uoluptates doloresque oportere uersari 267.

Sępius detrimentum et dolorem homini affert uoluptas, hebetudinem in animo et obliuionem, insipientiam et petulantiam pariens 331.

Vitam illam, quam beatam uocant, Italicarum Siracusanarumque mensarum plenam, nullo modo probaui bisque in die saturum fieri et nocte nunquam iacere solum etc. talis nunquam prudens euadet 332.

Voluptas corporis non implet animum 410.

Libido. Venereę uoluptates ingentissime omnium existimantur, nullius intelligentię compotes 37.

Nulla uoluptas neque uehementior neque furiosior 201.

Vnde sperma? Vnde auiditas libidinis 263.

Coitus uehemens appetitio 293.

Amator formę nullum animo amati prębet honorem. Propter Venerem mortem sibi consciuerunt Thyeste, Edippodes[ERROR: no link :], Machareus. Abstinendum a maribus 302.

Libido. Oblectationem Veneream seruilem certe atque ingratam et absurdam nec uerę uoluptatis nomine dignam etc. 334.

Labor. Motus optimus ille est, qui in se met ex se ipso fit, ut exercitatio gymnastica 262.

Motus prodest corpori. Exercitatio infantium ex motu ad uirtutem animi proficit 295.

Laboribus corporis Veneris robur infringunt 302.

-- KK2-161 --

Lex quid sit. Minos de lege 18.

Nemo permittendus contra legem aliquid agere 77.

Phitacus ait legem extare apud Gręcos, per quam iuberetur libros scelestorum hominum etiam bonos e medio tolli, ut autorum memoria deleretur 108.

Pindarus: Lex est omnium regina mortalium 125.

Adrastia, legum dea 209.

Minus delinquit qui non sponte aliquem perimit quam qui circa constitution es de h onestis et bonis iustisque fallit 209.

Leges a deo hominibus inspirantur 266.

Minos, Lycurgus, Solon legum conditores. Legum finis cultus diuinus 267.

Leges ferendę boni gratia 268.

Legum lator ad amplissimam uirtutem dumtaxat respiciat 268.

Propositum erit legiferi cętera bona prę animi bonis paruifacere 280.

Prope interitum est ciuitas, in qua magistratus legi pręsunt. In qua autem legi omnes obediunt,salua permanebit 283.

Legum, quę consuetudine stabilitę sunt, mutatio ms-222vpericulosa 296.

In eos qui pręferunt legibus aliorum / arbitrium uel timentes non audent lege agere. Lex de honesto bono iustoque confidat. Patris matrisque personam legum lator gerat 305.

Quod necesse sit leges hominibus ponere 307.

Lex omnis ad uirtutem spectet 322.

Finis legum, ut dei cultu et uitę puritate optimum atque pulcherrimum exitum consequaris 324, 325.

Magis uelint subesse legibus uictores quam uicti 334.

Principio leges tales sint, que non ad opes pecuniasque comparandas neque ad libidines mentes conuertant, sed cum tria sint: anima, corpus, pecunia, uirtutem animi maxime anteponant, secundo uero loco uirtutem corporis uirtuti animi seruientem; tertio ultimoque gradu pecuniarum precium collocent animo corporique ministrans. Quęcunque lex hęc efficit, recta est, re uera beatitudinem utentibus afferens. Lex etiam regibus dominetur 337.

Ęternam legem mundis animis fas est cognoscere, iudicare non fas est 398.

Lętitia. Voluptas bona et mala 29.

Voluptatem non esse bonum 36.

Voluptates impedimenta sunt uirtutum 37.

Quicunque igitur ad disciplinas et cętera talia omni desiderio flagrant, puram ipsius animę expetunt uoluptatem, corporis autem oblectamenta

-- KK2-162 --

despiciunt, nisi quis fictus, non uerus philosophus sit 215.

Voluptas philosophi. Voluptas uiri sapientis et iusti. Voluptas luxuriosi 225.

Maior uoluptas philosophi quam auari uel ambitiosi 231.

A uoluptatibus ludisque cauendum 269.

Amentes consiliarii uoluptas et dolor 270.

A uoluptate et dolore primum uirtus et uitium animo innascuntur 272.

A risu nimio et lachrimis abstinendum. Voluptas et dolor 285.

Nec uoluptas sequenda nec fugiendus dòlor 295.

Sophocles et Dionysius, Sicilię tyrannus, obiere repente uterque accepto tragicę uictorię nuncio 400.

Liberum arbitrium 377.

Quod nec intellectus cęlo subditur nec uoluntas 378.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.