Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

[ERROR: no link :]LAERTIVS
Lis. Forum ad fallendum inuicem atque ad dandas auaritię manus locum destinatum esse [ERROR: no link page:]14. Sub eodem tecto hirundines non

-- KK2-169 --

habendas, id est cum contentiosis et loquacibus non conuersandum [ERROR: no link page:]82.
Liberalitas. Archesilaus ingressus aliquando ad Ctesibium ęgrotum uidens inopia rerum angustiari plenum nummis sacculum clam eius puluino subiecit. Quo ille inuento: Arcesilai, inquit, hic ludus est. Sed et alias mille ad eum solidos misit. Acceperat ab eo quidam ad suscipiendos amicos argentea uasa. Cum uero is egenus esset, non repetiit [ERROR: no link page:]42. Aristoteles reprehendenti, quod stipem non bono homini dedisset: Non, inquit, homini dedi, sed humanitati [ERROR: no link page:]47. Antisthenes Diogeni tunicam petenti pallium explicare iussit [ERROR: no link page:]54. Diogenes[ERROR: no link :] dicebat manus ad amicos non complicatis digitis extendi oportere [ERROR: no link page:]56. Cum pecuniis egeret, eas se ab amicis repetere, non petere dicebat [ERROR: no link page:]57. Cum postularet quempiam, nam et hoc agebat propter inopiam, dicebat: Siquidem et aliis dedisti, et mihi da; si uero nemini, a me incipe [ERROR: no link page:]58. Laudantibus quibusdam eum qui illi erogauerat: Me autem non laudatis, inquit, qui accipere merui [ERROR: no link page:]59. A luxurioso petebat minam. A quo cum rogaretur, cur ab aliis obolum, ab se peteret minam: Quia, inquit, ab aliis ommibus denuo me accepturum spero, abste sic! uero an rursus accepturus sim, in deorum gremio situm est [ERROR: no link page:]59.
Luxus. Aiunt Croesum, cum se exquisitissimo ornamentorum genere composuisset sublimique in solio sederet, interrogasse Solonem, an pulchrius unquam spectaculum uiderit, illumque dixisse: gallos gallinaceos, fasianos atque pauones [ERROR: no link page:]7. Aristippus, uoluptatis assertor, quem Diogenes regium appellabat canem, iussit aliquando perdicem L dracmis emi [ERROR: no link page:]22. Cum probro ei daretur, quod preciose uiueret: Si uituperandum, ait, hoc esset, in celebritatibus deorum non fieret [ERROR: no link page:]22. Ostendebat ei Sirnus, Dionysii quęstor, magnifice instructas ędes et pauimenta pręciosa. Tum ille sputa, quam maxime potuit, ei in faciem coniecit. Indignante illo: Non habui, inquit, opportuniorem locum [ERROR: no link page:]23, [ERROR: no link page:]56. Qui luxuriosa conuiuia accusat et ab eis non abstinet, et gulosus et auarus est [ERROR: no link page:]23. De uoluptate, cuius duo genera [ERROR: no link page:]24. Demetrius,

-- KK2-170 --

cum uidisset aliquando iuuenem luxuriosum: Ecce, inquit, quadrata statua habens syrma, uentrem, pudenda, barbas [ERROR: no link page:]52. Antisthenes dicebat iugiter: Insania potius quam uoluptate capiar [ERROR: no link page:]54. Cuidam delicias laudanti: Inimici, ait, delicate uiuant [ERROR: no link page:]54. Diogenes unguento ungens pedes dixit a capite quidem in aerem ascendere odorem, sed a pedibus in olfactum ire [ERROR: no link page:]57. Clamabat autem sępius dicens hominum uitam facilem a diis dari, uerum occultari illam quęrentibus mulsum, unguenta et his similia [ERROR: no link page:]57. Cum uidisset luxuriosi ms-225v/ cuiuspiam domui inscriptum: uenalis, sciebam, inquit, quia uini crapula obsessa facile dominum euomeres [ERROR: no link page:]57. Luxuriosos dicebat similes ficubus, quę per pręcipicia nascuntur, quarum fructus homo non gustat, corui autem et uultures comedunt [ERROR: no link page:]59. Vnguentis delibuto: Vide, inquit, ne fragrantia capitis foetorem uitę pręstet [ERROR: no link page:]59. Cum repente aspexit Corinthium quendam habitu ingenuo prętereuntem: Xeniade, huic, inquit, me uende. Hic enim domino indiget [ERROR: no link page:]60. Ex luxu et ebrietate insaniam gigni [ERROR: no link page:]61. Quid sit uoluptas [ERROR: no link page:]73. Dionysius philosophus finem dixit uoluptatem. Palam lustra ingrediebatur cęteraque sub omnium gerebat oculis, quę ad uoluptatem pertinent [ERROR: no link page:]77. Empedocles: Agrigentini deliciis quidem ita se quotidie dedunt ac si postridie morituri, domos uero ita ędificant quasi perpetuo uicturi [ERROR: no link page:]85. Epicuri uoluptas [ERROR: no link page:]99. Epicuri uoluptas non mala, sed quę secundum uirtutem, in quo dissentit Cyrenaicis [ERROR: no link page:]109. Terminus magnitudinis uoluptatum omnis quod doleat sublatio est etc. Nulla per se uoluptas malum est etc. Voluptatis finis ratione metiendus. Eius genera tria llO.
Libido. Thales percunctanti adultero, an iuraret se minime adulterasse: Non est, ait, periurium adulterio deterius [ERROR: no link page:]6. Ad meretricem non ingredi, sed egredi non posse turpe est [ERROR: no link page:]22. Aristippus nihil differre putat, utrum meretrici congrediaris an uirgini. Cum suggillaretur[ERROR: no link :], quod haberet Laydem: At a Layde non habeor, inquit [ERROR: no link page:]23. Dicente scorto: Ex te concipio - Non, inquit, hoc magis nosti quam si per spinas densissimas pergens dicere posses: Ista me

-- KK2-171 --

pupugit [ERROR: no link page:]23. Theodorus: sapientem publice absque ullo reprehensionis rubore scortis congressurum [ERROR: no link page:]25. Stilpo, cum illi impudicam filiam probro esse dicerent: Non, inquit, ista maiori mihi probro est quam ego illi ornamento [ERROR: no link page:]26. Platonis amor in pueros [ERROR: no link page:]32. Polemo pecunias circumferens secum meretricandi causa et uoluptatibus indulgendi [ERROR: no link page:]40. Arcesilaus philosophus Theodote[ERROR: no link :] ac Philetete[ERROR: no link :] Eliensibus scortis palam congrediebatur [ERROR: no link page:]42. Bion pueris abusus dicitur [ERROR: no link page:]44. Antisthenes, cum uidisset aliquando fugientem mechum: O, inquit, in felix, quantum periculi uno obolo uitare potuisti [ERROR: no link page:]54. Phyrne[ERROR: no link :] scortum Venerem auream Delphis obtulit. Diogenes subscripsit: Ex Gręcorum intemperantia. Olympionicen intuens in scortum frequenter intendentem: En, inquit, aries Martius a puella uulgari per collum captus abducitur. Formosa scorta lethali mulso similia dicebat. Cum scorti filium in turbas iactantem lapides cerneret: Caue, inquit, ne patrem ferias. Scorta dicebat regum esse reginas: petere enim quodcunque eis uideretur [ERROR: no link page:]59. Videns aliquando adolescentulum effoeminari: Non pudet, ms-226r ait, deterius quam naturam ipsam de te ipso statuere. Illa enim te uirum fecit, tute cogis milierem fieri. Dydimoni mecho curanti aliquando puellę oculum: Vide, inquit, ne uirginis oculum curans puellam corrumpas [ERROR: no link page:]59. Amorem sedat fames, sin minus, tempus; eis uero si uti non uales, laqueus [ERROR: no link page:]61. Quid sit amor formę [ERROR: no link page:]73. Trasonidem aiunt, cum haberet in potestate amatam, abstinuisse ab ea, ne odiretur. Esse igitur amorem amicicię modum etc. [ERROR: no link page:]74. Pythagoras de Venereis sic ait: Venerea hyeme, non ęstate facienda, autumno ac uere leuius. Omni autem tempore esse grauia et ad sanitatem minime idonea. Rogatus, quando esset concumbendum: Tunc, inquit, cum te ipso infirmior fieri uis [ERROR: no link page:]81. Epicurus quam molliter scripsit ad meretrices [ERROR: no link page:]99.
Labor. Corporis exercitationem conferre ad uirtutem capessendam [ERROR: no link page:]24. Antisthenes, quod labor bonum eesset, magni Herculis ac Cyri exemplo suadebat, id a Gręcis, hoc a barbaris mutuans [ERROR: no link page:]54. Diogenes, cum diceretur sibi: Senex es, iam quiesce a labore. Quid enim, KK2-172 ait, si in stadio currerem, ad finem oporteret cursum remittere et non magis intendere? [ERROR: no link page:]56. Quandoque in foro manibus operans: Vtinam, aiebat, liceret sic perfricato uentre non esurire [ERROR: no link page:]57. Diogenes: Duplicem exercitationem esse, animi et corporis, atque alteram sine altera imperfectam esse [ERROR: no link page:]59. Cleantes noctu hortos rigans die operam impendens. Victus sui rationem, reddere compulsus, testes produxit illos quibus se locabat ad aquam hauriendam [ERROR: no link page:]77. Ab Antigono rogatus, cur hauriret: Non solum haurio, inquit, sed fodio et rigo philosphię causa [ERROR: no link page:]78. Lacone quodam dicente laborem esse bonum gestiens ait: Sanguine pręclaro es, dulcis nate [ERROR: no link page:]78.
Lex. Solon leges araneorum[ERROR: no link :] telis dicebat esse similes [ERROR: no link page:]8. Pitacus a Croeso rogatus, quidnam esset maximum imperium: Ligni, inquit, uari - legem [ERROR: no link page:]5. Signans [ERROR: no link page:]10. Lex in duo distribuitur, in ciuilem et naturalem, uel scriptam et non scriptam [ERROR: no link page:]36. Legum moderatio triplex. Optima legis obseruatio consuetudo [ERROR: no link page:]38. Aristotetes, cum in Athenienses inueheretur, aiebat illos frumenta et leges inuenisse, uerum frumentis quidem uti, non autem legibus [ERROR: no link page:]46. Lex absque ciuitate ad nihilum utilis [ERROR: no link page:]59. Heraclitus: plebem oportet pro lege non secus ac pro muro pugnare [ERROR: no link page:]89.
Lętitia. Chilo defunctus immodica lętitia [ERROR: no link page:]10.
Lectio. Diogenes Hegesia deprecante, ut sibi librorum aliquid exponeret: Vanus, inquit, es, Hegesia, qui caricas quidem non scriptas eligis, sed uoras, uera autem exercitatione neglecta te ad scriptam confers [ERROR: no link page:]57. Quare Zeno ad legendos quorundam libros magno se contulit studio [ERROR: no link page:]63.
Lunam dixit Anaxagoras habitacula in se habere et colles et ualles [ERROR: no link page:]16. Empedocles ait lunam disci ms-226v/ habere speciem [ERROR: no link page:]86. Circulus circa lunam [ERROR: no link page:]107.
Loci descriptio. Achademia [ERROR: no link page:]30.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.