Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Libido. Thales percunctanti adultero, an iuraret se minime adulterasse: Non est, ait, periurium adulterio deterius [ERROR: no link page:]6. Ad meretricem non ingredi, sed egredi non posse turpe est [ERROR: no link page:]22. Aristippus nihil differre putat, utrum meretrici congrediaris an uirgini. Cum suggillaretur[ERROR: no link :], quod haberet Laydem: At a Layde non habeor, inquit [ERROR: no link page:]23. Dicente scorto: Ex te concipio - Non, inquit, hoc magis nosti quam si per spinas densissimas pergens dicere posses: Ista me

-- KK2-171 --

pupugit [ERROR: no link page:]23. Theodorus: sapientem publice absque ullo reprehensionis rubore scortis congressurum [ERROR: no link page:]25. Stilpo, cum illi impudicam filiam probro esse dicerent: Non, inquit, ista maiori mihi probro est quam ego illi ornamento [ERROR: no link page:]26. Platonis amor in pueros [ERROR: no link page:]32. Polemo pecunias circumferens secum meretricandi causa et uoluptatibus indulgendi [ERROR: no link page:]40. Arcesilaus philosophus Theodote[ERROR: no link :] ac Philetete[ERROR: no link :] Eliensibus scortis palam congrediebatur [ERROR: no link page:]42. Bion pueris abusus dicitur [ERROR: no link page:]44. Antisthenes, cum uidisset aliquando fugientem mechum: O, inquit, in felix, quantum periculi uno obolo uitare potuisti [ERROR: no link page:]54. Phyrne[ERROR: no link :] scortum Venerem auream Delphis obtulit. Diogenes subscripsit: Ex Gręcorum intemperantia. Olympionicen intuens in scortum frequenter intendentem: En, inquit, aries Martius a puella uulgari per collum captus abducitur. Formosa scorta lethali mulso similia dicebat. Cum scorti filium in turbas iactantem lapides cerneret: Caue, inquit, ne patrem ferias. Scorta dicebat regum esse reginas: petere enim quodcunque eis uideretur [ERROR: no link page:]59. Videns aliquando adolescentulum effoeminari: Non pudet, ms-226r ait, deterius quam naturam ipsam de te ipso statuere. Illa enim te uirum fecit, tute cogis milierem fieri. Dydimoni mecho curanti aliquando puellę oculum: Vide, inquit, ne uirginis oculum curans puellam corrumpas [ERROR: no link page:]59. Amorem sedat fames, sin minus, tempus; eis uero si uti non uales, laqueus [ERROR: no link page:]61. Quid sit amor formę [ERROR: no link page:]73. Trasonidem aiunt, cum haberet in potestate amatam, abstinuisse ab ea, ne odiretur. Esse igitur amorem amicicię modum etc. [ERROR: no link page:]74. Pythagoras de Venereis sic ait: Venerea hyeme, non ęstate facienda, autumno ac uere leuius. Omni autem tempore esse grauia et ad sanitatem minime idonea. Rogatus, quando esset concumbendum: Tunc, inquit, cum te ipso infirmior fieri uis [ERROR: no link page:]81. Epicurus quam molliter scripsit ad meretrices [ERROR: no link page:]99.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.