Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

STRABO

Mundum creatum esse et corruptibilem et ex quattuor constare elementis, sed ex quinta quadam natura cęlum et astra 272.

Miracula nature: Lateres fluitare 238.

Aquam durari in tophum 243.

Gangetis lapis fugat serpentes 284.

Arbores in profundo Rubri maris 291.

A colosso lapideo per diem crepitum ędi 308.

Matrimonium. Apud Cantabros uxoribus dotes dant uiri 69.

Qui sine liberis sunt contemnuntur 75.

Nubendi lex apud Samnites 101.

Vxores proprias aliis concedunt Tapyri 203.

Fortissimus quam uult ducit 205.

Quę optime aurigatur, cui uult nubit. Mulieres singulę uiros plures habent 208.

Rex multas habet uxores. Harmenii[ERROR: no link :] Lydique filias prius in templis prostare faciunt, deinde locant nuptui 210.

Vxor cum uiro defuncto uiua comburitur, ne alteri nubat 268.

Nubendi mos apud Taxilios[ERROR: no link :] 273.

Vxores cum uiris mortuis in rogum eunt. Nemo prius uxorem ducit quam caput hostis ad regem attulerit. Quod allatum omnes frustatim comedunt 275.

Qui plures

-- KK2-199 --

ediderit filios pręmium capit 280.

Nuptias celebrant. Assyrii nobiles puellas per preconem 1 desponsant 284.

Persę una uxore contenti adulterum extraneum capite mulctant 297.

Magnanimus Mandanes et munera et minas Alexandri despexit 274.

Maledicus. Daphita poeta, quod reges uersibus incesserat, cruci affixus poenas dedit 249.

Mendax punitur, uerax remuneratur 269.

Magistris utuntur continentissimis 280.

In filiis instituendis diligentissimi Bragmani[ERROR: no link :] 272.

Mulcta. Leucadii sontes de rupe deiiciunt additis pennis: alii cadentes scaphis excipiuntur; qui euaserit, extra fines incolumis asportatur atque dimittitur 181.

ms-242r

Maxima delicta exilio tantum mulctant 205.

Pro minimis etiam delictis iugulant.

Militaris uirtus. Qui ad pugnam audaciores 8.

Mutatio rerum. Equi Celtiberi subalbi, si in exteriorem traducantur ripam, mutant colorem 68.

In Silari fluuio demissa uirgulta saxificari 101.

Si equi de Sibaride biberint, sternutamentis agitantur 106.

In Cratide[ERROR: no link :] lotiis cęsaries flauescit. Glaucus in balenam uersus 162.

Duo flumina: ex altero pecus album, ex altero atrum fieri potu 180.

Lapidem in ferrum uerti 236.

Medicus. Qui morsibus serpentum medentur 229.

Alexander in som niis accepit remedium sauciis; sagitta uenenata apud Oritas 275.

Psylli contra serpentes. Tentyritę contra crocodillos[ERROR: no link :] uim habent 308.

Musica. Eunomo cytharedo[ERROR: no link :] rupta corda[ERROR: no link :] quod sono defuit, aduolans cicada suppleuit 105.

Omne genus musicum esse deorum opus 187.

In lasso insula citharedo relicto ad emendos pisces conuolarunt pręter surdastrum quendam, qui et ipse admonitus continuo abiit 253.

Mors. Toxica pręsentanea habent. Siqua necessitas impenderit, eo uitam finiunt Cantabri 69.

Pyrrhus ad Argos ab una tegula occisus 151.

Excedentes annum LX aconitum sumunt 194.

Mortem natiuitatem esse ad beatitudinem 272.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.