Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph

Magister. Circuibat Iesus totam Galileam docens et sanans IIII. Qui autem fecerit et docuerit sic homines, hic magnus uocabitur in regno cęlorum V. Cum autem descendisset Iesus de monte: doctor ascendit in montem, cum perfectioribus excellentia pręcepta ostendit, descendit uero, cum infirmioribus leuiora demonstrat VIII. Messis multa, operarii pauci. Rogate Dominum messis: quia per orationem confertur gratia prędicationis VIIII. Gratis accepistis, gratis date. Dignus est operarius mercede sua. Qui non audierint sermones uestros, exeuntes excutite puluerem de pedibus etc. Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbę. Non uos estis qui loquimini etc. X. Ex abundantia cordis os loquitur XII. Exiit qui seminat seminare semen bonum. Semina ceciderunt secus uiam, in petrosa in spinis, in terram bonam. Scriba doctus in regno cęlorum similis patrifamilias, qui profert de thesauro suo noua et uetera XIII. Ioannes Baptista arguebat Herodem regem XIIII. Vnde nobis in deserto panes, ut saturemus turbam? Quos tamen habemus, iubet Dominus dare ipse facturus incrementa frugum, ut sufficiat multitudini XV. Operarii in uinea Domini XX. Ite in castellum, quod contra uos est, asinam soluite etc. Discipuli superponunt uestimenta sua et Dominum sedere desuper fecerunt XXI. Ramos arborum sternunt in uia qua ibat Dominus XXI. Colonus uineę Domini qui reddit fructum temporibus suis XXI. Serui missi uocare inuitatos ad nuptias. Quę dicunt, facite; secundum opera eorum nolite facere etc. XXII. Ve uobis etc. male interpretantes Scripturas. Ve uobis qui proselitos facitis filios gehennę duplo quam uos. Ve uobis duces cęci. Stulti et cęci XXIII. Mittet angelos suos cum tuba et uoce magna et congregabunt electos eius etc. Fidelis seruus et prudens quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore. Super omnia bona sua constituet

-- KK2-233 --

eum. Vendentes oleum quo lampades illuminantur. De quinque talentis lucratus alia quinque, de duobus duo, intrat in gaudium domini; nihil lucratus damnatur XXV. Qui docet bene male operans, uinum felle mixtum porrigit Domino XXVII. Euntes docete omnes gentes seruare omnia quęcunque mandaui uobis XXVIII. Qui aliis grauia imponunt et sibi leuia XXII.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.