Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph

Magister. De Samaritanis. Proiecit cupiditatem et properauit annunciare ueritatem. Discant qui uolunt euangelizare, ut prius hydriam ad puteum proiiciant. Et qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in uitam ęternam, ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit. Ego misi uos matere quod uos non laborastis. Alii laborauerunt, scilicet prophetę, et uos non laborastis. Alii laborauerunt, scilicet prophetę, et uos apostoli in labores eorum introistis IIII. Ascendit Iesus in templum et docebat, et mirabantur Iudei, quomodo hic litteras scit etc. Qui a se metipso loquitur, gloriam propriam quęrit. Qui autem quęrit gloriam eius qui misit eum, hic uerax est et iniustitia in illo non est. Mea doctrina non est mea, sed eius qui misit me VII. Hęc uerba locutus est Iesus in gazophilatio docens in templo. Vnusquisque autem conferat in ędifìcationem ecclesię portans ad intellectuale gazophilatium quicquid potest ad honorem Dei et utilitatem communem VIII. Mittite ad dexteram nauigii rhete et inuenietis. Mittit is qui consona fidei prędicat. Et magnos pisces capit, id est uirtutis studiosos, alioquin capi non possent XXI.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.