Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
APOCALYPSIS
Multitudo. Audiui numerum signatorum, CXLIIII signati ex omni tribu filiorum Israel. Post hęc uidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus stantes ante thronum in conspectu Agni VII. Miraculum. ACTVVM: Vipera apprehendit manum Pauli, et nihil ei nocuit XXVIII.
Matrimonium. AD CORINTHIOS I: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat etc. debitum reddant. Precipio uxorem a uiro non discedere. Alligatus non quęrat solutionem nec solutus uxorem. Si nupserit uirgo, non peccat. Tribulationem tamen carnis habebunt
fuit. Saluabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate II. AD TITVM: Anus similiter in habitu honesto etc. Adolescentulas ut uiros suos ament etc. Iuuenes similiter hortare, ut sobrii sint II. AD HEBREOS: Honorabile connubium in omnibus et thorus immaculatus XIIL PETRI I: Similiter et mulieres subditę sint uiris suis. Viri similiter mulieribus impartientes honorem tanquam cohęredibus gratię uitę, ut non impediantur orationes uestrę Miseria humana. IACOBI: Quid est enim uita nostra? Vapor est ad modicum parens IIII. PETRI I: Omnis caro ut foenum, uerbum autem Domini manet in ęternum I. Mores. AD TITVM: Cretenses semper mendaces, malę bestię, Magnanimus. AD ROMANOS: Vis non timere potestatem? Fac bonum. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat XIII. AD THIMOTEVM II: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed uirtutis et dilectionis et sobrietatis I. AD HEBREOS: Confitentes quia peregrini et hospites super terram. Ideo non confunditur Deus uocari Deus eorum. Parauit enim illis ciuitatem. Moyses magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iocunditatem, maiores diuitias existimans thesauro Ęgyptiorum imperium Christi. Aspiciebat enim remunerationem. Fide reliquit Ęgyptum non ueritus animositatem regis. Inuisibilem enim tanquam uidens sustinuit XI.
Maledicus. AD CORINTHIOS I: Maledici regnum Dei non possidebunt VI. ACTVVM: Vipera apprehendens manum Pauli, in ignem excutitur, quia detrahentes aliorum operibus inuidię igne contabescunt XXVIII. PETRI I: Qui enim uult uitam diligere et dies uidere bonos, coherceat linguam suam a malo. Psalmus Mollis. AD EPHESIOS: De scurrilitate et sultiloquio uitando V. APOCALYPSIS: Ve, ue, ue habitantibus in terra VIII. glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum, quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et uidua non sum, et luctum non uidebo etc. XVIII. Mulcta. AD ROMANOS: Reuelatur ira Dei de cęlo super omnem impietatem I. Iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, nec tamen propterea iniuste punimur Mors. AD CORINTHIOS II: Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra huius[ERROR: no link :] habitationis dissoluatur, quod ędificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed ęternam in cęlis. Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Audemus autem et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et pręsentes esse ad Deum V. AD THESSALONICENSES I: Ne tristentur de dormientibus, sicuti quia spem non habent resurrectionis IIII. APOCALYPSIS: Audiui uocem de cęlo dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Ammodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos XIIII. Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hęc est mors secunda XX. Mendacium. AD EPHESIOS: Deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus inuicem membra IIII. AD COLOSSENSES: Nolite mentiri Magister AD ROMANOS: Gręcis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum. Euangelizare uirtus Dei est in salutem omni credenti, Iudeo primum et Gręco L Paulus: Ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleuerim Euangelium Christi XV. AD CORINTHIOS I: Paulus euangelizare mittitur non in sapientiam uerbi, ut non euacuetur crux Christi I. Sermo meus et prędicatio mea non in persuabilibus humanę sapientię uerbis, sed in ostensione spiritus et uirtutis, ut fides uestra non sit in sapientia hominum, sed in uirtute Dei II. Quid uultis, in uirga ferrea ueniam ad uos an in caritate et spiritu mansuetudinis? IIII. Ve mihi est, si non euangelizauero; si uolens hoc ago, mercedem habeo, si autem inuitus, dispensatio est mihi credita etc. IX. Qui prophetat, hominibus loquitur ad ędificationem et exhortationem et consolationem. Qui loquitur linguis[ERROR: no link :], se metipsum ędificat. Volo autem omnes uos loqui linguis, magis autem prophetare XIIII. Mulieres in ecclesiis taceant, domi uiros suos interrogent XIIII. II: Docet modeste obiurgandum quem iam delicti penitet, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est II. Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi,
propter ędifìcationem uestram XII. AD GALATAS: Licet nos aut angelus de cęlo euangelizet uobis pręterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit I. Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem Euangelium quod[ERROR: no link :] euangelizatum est a me, non est secundum hominem etc, sed per reuelationem Iesu Christi. Item loca per quę discurrens prędicauit I. Cum autem uenisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat etc II. Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, huiusmodi[ERROR: no link :] instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum ne et tu tenteris VI. AD THESSALONICENSES I: Ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo qui probat corda nostra II. Corripite inquietos V. AD THIMOTEVM I: Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuuenes ut fratres, anus ut matres, iuuenculas ut sorores in omni castitate IIII. II: Formam habe sanorum uerborum I. Secundum euangelium meum in quo laboro usque ad uincula quasi male operans; sed uerbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos etc II. Prędica uerbum, insta opportune, importune. Argue,
ms-256v obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Tu uero uigila, in omnibus labora, opus fac euangelistę, ministerium tuum imple, sobrius esto IIII. AD TITVM: Tu autem loquere quę decent sanam doctrinam etc II. ACTVVM: Doctrinam ex hominibus per se dissolui, ex Deo uero durare semper V. Petro prędicante cecidit[ERROR: no link :] Spiritus Sanctus super eos qui audiebant uerbum X. Paulus et Barnabas eiecti, excusso pedurn puluere ueniunt Iconium XIII. Paulus et Thimoteus uetantur a Spiritu Sancto loqui in Asia XVI. Dominus nocte apparens confortauit Paulum, ne loqui timeret XVIII. IACOBI: Nolite plures magistri fieri, quoniam maius iudicium sumitis meus, quia scilicet persecutio subsecuta est prędicationem X. Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. Atrium autem, quod est foris templum, eiice foras etc. XI. Et uidi alterum angelum, id est prędicatores, uolantem per medium cęlum, id est Ecclesiam, habentem euangelium ęternum etc. XIIII. Muri Hierusalem sunt ecclesię munientes se contra hereticos XXI.
Malus. AD ROMANOS: Non omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitę etc. Vasa irę apta in interitum IX. AD CORINTHIOS I: Iniqui regnum Dei non possidebunt VI. Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit XV. AD GALATAS: Carnis opera etc. qui talia agunt, regnum Dei non consequentur V. AD COLOSSENSES: Contra uitia, id est fornicationem, immundiciam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quę est simulachrorum seruitus etc.
Mulier. AD THIMOTEVM I: Sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri non permitto etc. II. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes etc. Magus. ACTVVM: Simon magus dementabat Samaritanos. Deinde illis a Philippo baptizatis et ipse baptizatus est VIII. APOCALYPSIS: Veneficis pars in stagno ardeoti .XXI.
Mandata. AD HEBREOS: Viuus est enim sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem animę ac spiritus, compagumque ac medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis etc. IIII. IOANNIS PRIMA: Et mandata eius grauia non sunt V.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.