Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph

Matrimonium. AD CORINTHIOS I: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat etc. debitum reddant. Precipio uxorem a uiro non discedere. Alligatus non quęrat solutionem nec solutus uxorem. Si nupserit uirgo, non peccat. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Qui habent uxores, tanquam non habentes sint etc. Qui cum uxore est, sollicitus est quę sunt mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est etc. Mulier alligata est legi quanto tempore uir eius uiuit; postea cui uult nubat, tantum in Domino VII. Omnis uiri caput Christus, caput autem mulieris uir. Vir enim imago et gloria Dei est; mulier autem gloria uiri est XI. AD EPHESIOS: De officio uiri et uxoris ad exemplum Ecclesi? et Christi V. AD COLOSSENSES: De officio uxoris et uiri III. AD THIMOTEVM I: Docere autem mulieri non permitto neque dominari in uirum, ms-255v sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eua, et Adam non est seductus, mulier autem seducta in pręuaricatione

-- KK2-239 --

fuit. Saluabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate II. AD TITVM: Anus similiter in habitu honesto etc. Adolescentulas ut uiros suos ament etc. Iuuenes similiter hortare, ut sobrii sint II. AD HEBREOS: Honorabile connubium in omnibus et thorus immaculatus XIIL PETRI I: Similiter et mulieres subditę sint uiris suis. Viri similiter mulieribus impartientes honorem tanquam cohęredibus gratię uitę, ut non impediantur orationes uestrę III.

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.