Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Mors. AD CORINTHIOS II: Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra huius[ERROR: no link :] habitationis dissoluatur, quod ędificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed ęternam in cęlis. Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Audemus autem et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et pręsentes esse ad Deum V. AD
-- KK2-241 --
THESSALONICENSES I: Ne tristentur de dormientibus, sicuti quia spem non habent resurrectionis IIII. APOCALYPSIS: Audiui uocem de cęlo dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Ammodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos XIIII. Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hęc est mors secunda XX.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|