Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Matrimonium. Daphnis, Ideus pastor, quia fidem coniugii non pręstitit, uersus est in saxum. Perseus pactus Andromedę matrimonium eam a bellua marina liberauit [ERROR: no link liber:]IIII. In eorum nuptiis pugnam mouit Phineus, quod sibi prius illam desponsatam diceret [ERROR: no link liber:]V. Procris cum Cephalo rediit in gratiam, cum suspecta prius in siluas effugisset. Diu dulciter uixerunt exitu[ERROR: no link :] tamen infelici [ERROR: no link liber:]VII. Hercules duxit Deianiram, deinde Oethalię[ERROR: no link :] regis filiam, postremo deificatus Hebben, Iunonis filiam [ERROR: no link liber:]IX. Nuptię Iphis[ERROR: no link :] et Ianthis[ERROR: no link :]. Cum feminę essent, Iphis uertitur in marem [ERROR: no link liber:]IX. Orpheus Euridices desiderio ad inferos descendit. Permissus eam educere, modo sequentem ne respiceret, iam fini proximus respexit et iterum amisit [ERROR: no link liber:]X. Alcyone Ceicem maritum flendo in auem sui nominis cescit [ERROR: no link liber:]XI. Esacus Epyriphen[ERROR: no link :] nympham persequens, dum illa inter fugiendum serpentis ictu corruisset, prę dolore de rupe in pelagus se pręcipitauit et uersus est in mergum [ERROR: no link liber:]XI. Picus Circen contempsit, ut Cannenti coniugi fidem seruaret. In picum auem uertitur [ERROR: no link liber:]XIIII.

-- KK2-245 --

Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.