Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
[ERROR: no link :]LAERTIVS
Mundus.
Duo principia malum et bonum demonem [ERROR: no link page:]3.
Mundum genitum mortalemque [ERROR: no link page:]4.
Anaximander primus terrę ac maris circuitus descripsit et spheram construxit [ERROR: no link page:]16.
Anaxagoras: Omnia simul erant; accessit mens eaque composuit. Mundus ex atomis [ERROR: no link page:]16.
Cęlum dixit ex lapidibus compositum [ERROR: no link page:]17.
Plato duo principia ponit: Deum et materiam. Mundum ex elementis et quę in mundo sunt.
Item a Deo conditum et animatum [ERROR: no link page:]35, [ERROR: no link page:]36.
Ex omnibus, quę subsisterent corporibus, factum esse cęlum opinatur [ERROR: no link page:]36.
Aristoteles quintum elementum esse dicit ex quo sunt cęlestia [ERROR: no link page:]48.
De physica ratione. De mundo. Sol, causę, ms-268v
mathematici. Duo principia: faciens ac patiens. / Corpus [ERROR: no link page:]74.
De elementis. De cęlo. De mundo, quod corruptibilis sit [ERROR: no link page:]75.
Materia uel substantia [ERROR: no link page:]76.
Iris. Cometę. Pluuia. Pruina. Grando. Nix. Corruscatio. Tonitrus. Fulmen. Typhon.
Pręster. Circuli. Zodiacus. Zonę V [ERROR: no link page:]76.
Pythagoricis placet principium omnium esse monadem. Elementa. Mundus. Terra. Antipodes.
Aer. Ęther. Sydera [ERROR: no link page:]83.
Empedocles ait cęlum ipsum chrystalli optinere speciem [ERROR: no link page:]86.
Hippasus ait diffinitum esse tempus mundanę mutationis [ERROR: no link page:]87.
Heraclitus unum esse mundum eumque ex igne nasci et rursus per quosdam ambitus per uices
hoc omne sęculum ignescere. Id autem fato fieri atque hoc omne esse finitum [ERROR: no link page:]89.
Xenophanes: mundos infinitos esse neque uariabiles dixit [ERROR: no link page:]90.
Parmenides uero esse elementa dixit ignem et humidum. Illum opificis, hoc materię tenere
ordinem [ERROR: no link page:]90.
Melisso uisum est hoc omne infinitum esse et immutabile atque immobile et unum sibi ipsi
simile ac plenum motumque non esse, uerum uideri esse [ERROR: no link page:]91.
Zeno Eleates mundos plures esse dixit uacuumque non esse. Leucippus infinita omnia et in
se ipsa commutari etc. mundosque infinitos esse [ERROR: no link page:]91.
Idem putat Democritus. Principia autem esse atomos [ERROR: no link page:]92.
Diogenes Apolloniates ait elementum esse aerem, mundos infìnitos et inane infinitum
densumque aerem -- KK2-278 -- et rarescentem mundos gignere. Nihil ex
eo quod non sit fieri neque in id quod minime sit corrumpi [ERROR: no link page:]94.
Ex nihilo nihil etc. Est semper tale, fuit et erit. Locus et inane sit necesse est.
Alioquin corpora non haberent, ubi se mouerent. Omne istud infinitum esse. Atomi.
Mundi infiniti. Motus [ERROR: no link page:]100.
Atomus uisibilis. Atomi magnitudo et motus. Infinitum
[ERROR: no link page:]103.
Vacuum motum solummodo corporibus prębet [ERROR: no link page:]104.
Mundos interire [ERROR: no link page:]104.
Quid sit mundus. Quod infiniti sint mundi.
Miracula.
Epimenides pestilentiam sedauit [ERROR: no link page:]14.
Lapis de cęlo lapsus [ERROR: no link page:]17.
Diogenes, cum adolescentem quendam plurimi inspicerent, ille sinum lupinis complens se
incuruabat. Multitudine in eum conuersa, mirari se quomodo illo dimisso se intuerentur [ERROR: no link page:]58.
Empedocles quoque pestilentiam sedauit [ERROR: no link page:]85.
Heraclides ait ex luna aliquando cecidisse hominem [ERROR: no link page:]86.
Terrę motus apud quos crebro contingunt, admirationi non sunt. Sol itidem quìa quotidie
cernitur [ERROR: no link page:]96.
Timon ad eum qui cuncta mirabatur: Quid autem non miraris, inquit, quia tres cum simus,
quattuor tantum habemus oculos [ERROR: no link page:]98.
Matrimonium.
Thales noluit inire connubium, et cur filios non procrearet, interrogatus, filiorum
amore non se teneri respondit [ERROR: no link page:]5.
Vxorem humilem apparatu modico ducendam [ERROR: no link page:]10.
Pitacus[ERROR: no link :] pari nubendum consulit [ERROR: no link page:]11.
Filias ętate ms-269r/ uirgines, sensu mulieres nuptui loca.
Vxorem sibi parem eligendam [ERROR: no link page:]12.
Socrates interrogatus, esset ne uxor ducenda? Vtrumuis, inquit, egeris, penitentia non
carebis [ERROR: no link page:]19.
Menedemus, quod uxor ducenda sit sapienti [ERROR: no link page:]28.
Bias[ERROR: no link :] Boristhenites: Si turpem duxeris, habebis poenam, sin formosam,
communis erit [ERROR: no link page:]43, [ERROR: no link page:]44.
Sapientem ducturum uxorem liberorum causa [ERROR: no link page:]54.
Diogenes laudabat eos, qui uxores ducturi fuissent et non ducerent [ERROR: no link page:]56.
Dicebat uxores communes oportere, nuptias nihil appellans [ERROR: no link page:]60.
Hipparchia nulli nubere maluit quam Crati philosopho, ob hoc tantum quia philosophus et
ipsa philosophiam didicit [ERROR: no link page:]62.
Placet Stoicis uxores esse communes [ERROR: no link page:]74.
Pythagoras uidisse se ait apud inferos eos cruciari qui suis uxorìbus
congredi -- KK2-279 -- nollent [ERROR: no link page:]82.
Theana, Pythagorę mater, rogata[ERROR: no link :], quando mulier a uiro munda sit,
dixisse fertur: a suo quidem continuo, ab alienis uero nunquam [ERROR: no link page:]83.
Apud Persas filiabus misceri legitimum est, quod Gręcis nefarium existimatur. Idem
uxores habent communes [ERROR: no link page:]96.
Mulieri non congressurum sapientem quam leges interdicant [ERROR: no link page:]108.
Magnanimus.
Ad solem sedenti Diogeni assistens Alexander ait: Pete a me quod uis. At ille: Noli,
inquit, mihi umbram facere [ERROR: no link page:]57.
Heraclitus fratri cessit regnum [ERROR: no link page:]89.
Maledicus.
Amico noli maledicere, ne inimico quidem [ERROR: no link page:]10.
Socrates dicenti Alcibiadi non esse tolerabilem Xantippen adeo morosam: Atque, ait, ego
hisce iam pridem assuetus sum, ac si iugiter sonum troclearum hauriam. An uero tu non toleras
clamore perstrepentes anseres. Illo dicente: At mihi oua pullosque pariunt - Et mihi, inquit,
Xantippe filios gignit [ERROR: no link page:]19.
Aristippus, cum aliquando conuitiis ageretur, abibat. Insectore[ERROR: no link :] uero
persequente ac dicente: Cur fugis? Quoniam inquit, maledicendi tu potestatem habes, ego
abeundi [ERROR: no link page:]22.
In Platonem conuitia [ERROR: no link page:]31.
In Aristotelem [ERROR: no link page:]46.
Aristoteles ei a quo conuitiis agebatur [Insectatore uero persequente ac dicente:
Cur fugis][ERROR: no link :] postremo dicenti: Num te satis obtudi - Hercules, inquit,
non tibi animum intendi [ERROR: no link page:]74.
Cum audisset se a quodam maledictis lacessitum[ERROR: no link :] - Absentem, inquit
etiam uerberat [ERROR: no link page:]47.
Antisthenes, cum audisset Platonem aliquando sibi maledicere: Regium, inquit, est male
audire, cum benefeceris [ERROR: no link page:]54.
Eos hortabatur qui maledictis incesserentur, tolerare magis quam si lapidibus se
quispiam ageret [ERROR: no link page:]54.
Diogenes circumstantibus se adolescentibus atque dicentibus: Cauebimus, ne mordeas nos -
Bono, inquit, estote animo, filioli. Canis betas minime manducat [ERROR: no link page:]57.
Rogatus, quę nam perniciosissime morderet bellua: Ex feris, inquit, obtrectator, ex
mitioribus autem adulator [ERROR: no link page:]58.
Crates scorta ex industria insectabatur maledictis, una et se ipsum exercens ms-269v / ad perferenda conuitia. Conuerso ad solem uultu non loquendum id
est maioribus non detrahendum [ERROR: no link page:]82.
-- KK2-280 --
Mollis.
Diogenes ei qui a famulo calciabatur: Nondum, ait, beatus es, nisi te etiam abstergat.
Hoc autem erit, si mancus fueris [ERROR: no link page:]57.
De illo qui se nimio studio componeret et quandoque uehiculum quoddam lente segniterque
transcenderet: Merito, inquit, suspectum habet lutum. Neque enim se in illo uelut in speculo
intueri potest [ERROR: no link page:]64.
Zeno cuidam unguentis delibuto: Quis, ait, mulierem olet [ERROR: no link page:]65.
Chrysippus multa turpia et obscena scripsisse dicitur [ERROR: no link page:]79.
Mulcta.
Non peccantes modo, uerum etiam peccare gestientes puni [ERROR: no link page:]13.
Militaris uirtus.
Qui in pręlio occubuissent, Solon pręmiis illustrandos pręcepit filiosque illorum
publice alendos atque erudiendos [ERROR: no link page:]8.
Architam Pythagoricum, cum exercitui pręesset, nunquam fuisse superatum [ERROR: no link page:]86.
Zeno Eleates a Nearco[ERROR: no link :] tyranno comprehensus, cum de consciis
interrogaretur, omnes illius amicos nominauit, ad aurem autem se ei loqui uelle ostendens
mordicum[ERROR: no link :] apprehensam dentibus perforauit [ERROR: no link page:]92.
Medicinę
quinque species: medicabilis, chyrurgica, dietica, [3] morborum ratio, doloris
liberatio [ERROR: no link page:]36.
Diogenes, cum uidisset ignauum luctatorem medicinam profitentem: Quid hoc, inquit. Num
ut eos qui te aliquando uicerunt, nunc ipse deiicias [ERROR: no link page:]59.
Musica.
Socrates fidibus canere didicit, quando illi opportunum fuit, minime pudendum dicens,
quod quisque nesciat, discere [ERROR: no link page:]19.
Musice[ERROR: no link :] tres diuisiones: cantu, cantu et pulsu, pulsu tantum [ERROR: no link page:]36.
Diogenes cytharedum qui semperab auditoribus deserebatur, ita salutabat: Salue, galle;
illo autem dicente cur ita: Quia, inquit, canens omnes excitas [ERROR: no link page:]58.
Ad eum qui musicam sibi pręferebat ait: Nam uirorum sententiis bene se habent urbes
atque domus, non cantibus nec pulsibus [ERROR: no link page:]63.
Cantibus ad lyram utendum laudeque deorum uirorumque pręstantium [ERROR: no link page:]82.
Mors.
Thales uitam nihil a morte differre dixit. Et cum quispiam diceret: Cur ergo non
moreris? - Quia nihil differt, inquit [ERROR: no link page:]6.
Solon moriens in Cypro Salaminam ossa sua transferenda mandauit et in cinerem soluta per
prouinciam spargenda [ERROR: no link page:]9.
Chilo -- KK2-281 -- mortuus immodica lętitia [ERROR: no link page:]10.
Pherecidem aiunt e monte Coricio se deiecisse, alii a pediculis consumptum [ERROR: no link page:]15.
Anaxagoras indignanti homini, quod in alieno solo moreretur: Bono, inquit, esto animo.
Idem enim undique in infernum descensus est. Filiorum morte audita: Sciebam inquit, me
genuisse mortales. Socrates referenti, quod illum Athenienses mori decreuissent: Et natura
illos, inquit. Dicente sibi uxore: Iniuste morieris - An tu, inquit, iuste malles? Post diem
tertium se moriturum dixit. Noluit pallio preciosiore inuolui quam quo utebatur uiuens [ERROR: no link page:]19.
Fertur Xenophon coronatus sacrificasse, et cum filium corruisse didicit, coronam
deposuisse. Vbi uero acriter pugnantem ms-270r / oppetiisse
comperit, eam rursus capiti imposuisse [ERROR: no link page:]2.
Aristippus, cum naui tempestate iactatus timeret et quidam quęreret: Cur uos periti
timetis, nos imperiti non metuimus? - Non enim de eadem anima metuimus [ERROR: no link page:]22.
Xenocrates moritur noctu, cum in sartaginem forte offendisset [ERROR: no link page:]40.
Bion cuncta perpeti magis quam mori paratus [ERROR: no link page:]44.
Carneades hausto ueneno mortuus est [ERROR: no link page:]44.
Demetrius ab aspide manu morsus ex uita migrauit [ERROR: no link page:]52.
Antisthenes rogatus, quidnam apud homines esset beatius: Felicem, inquit, mori [ERROR: no link page:]54.
Diogenes aliquando ad Anthistenem[ERROR: no link :]ęgrotantem intrauerat siccam habens.
Ad quem ille cum diceret: Quis me doloribus absoluet - Ille ostensa sicca: Hic,
inquit. Et ille: Doloribus, dixi, non uita [ERROR: no link page:]55.
Diogenes Perdica comminante, nisi ad se pergeret, illum se occisurum: Nihil, inquit,
magnum facies. Nam et cantharus et phalangium id facerent [ERROR: no link page:]57.
Interrogatus, an mala esset mors - Quo nam, inquit, modo mala, quam pręsentem non
sentimus? [ERROR: no link page:]59.
De morte eius uaria opinio: alii quod bouis pedem crudum comederit, alii quod spiritum
continuerit, alii a cane morsum, cum polipum eis partiret [ERROR: no link page:]60.
Crates morti proximus: Perge, inquit, iam, amice, perge ad inferni sedes [ERROR: no link page:]61.
Zeno ob parsimoniam uictus XC uitę anno excessit incolumis atque integer ac sine morbo
[ERROR: no link page:]65.
Rationabiliter aiunt sapientem se ipsum educturum ex uita et KK2-282 patrię et amicorum causa [ERROR: no link page:]74.
Aristo, cum caluus esset, ęstum solis excępisse capite atque ita functum esse [ERROR: no link page:]77.
Cleantes iam senex inedia se confecit [ERROR: no link page:]78.
Chrysippum alii uino, alii risu nimio expirasse [ERROR: no link page:]79.
Stramenta semper habenda colligata. Peregre proficiscenti non redeundum [ERROR: no link page:]82.
Pythagoras persecutores fugiens ante agrum fabis plenum substitit, malens occidi quam
fabas calcare [ERROR: no link page:]84.
Heraclitus, cum se fimo quidem, in quem ingressus fuerat, eximere non posset, a canibus
discerpitur [ERROR: no link page:]89.
Epicurum obisse calculo urinę exitum impediente [ERROR: no link page:]100.
Quod mors nihil ad nos, et uanus qui illam timet [ERROR: no link page:]109.
Mors nihil ad nos. Quod enim dissoluitur, sensu priuatur; quod autem sensu caret, nihil
ad nos [ERROR: no link page:]110.
Mendacium.
Aristoteles interrogatus, quid mendaces lucrarentur: Vt, cum uera, inquit, dixerint, non
illis credatur [ERROR: no link page:]46.
Quomodo persuaserit Pythagoras se ad inferos fuisse [ERROR: no link page:]83.
Magister.
Aristippus percunctanti Dyonisio: Cur philosophi diuitum limina terunt, philosophorum
uero diuites non ita Quod illi, inquit, sciunt quibus indigent, isti nesciunt.
Indignanti cuidam ac dicenti, quod philosophos cerneret semper obsidere diuitum fores - Et
medici, inquit, languentium ianuas frequentant [ERROR: no link page:]22.
Interrogánti Dionysio ad quid uenisset: Vt, inquit, quę non habeo, accipiam
[ERROR: no link page:]23.
Mitrodidactus, id est amatredoctus [ERROR: no link page:]23.
Aristoteles tria dicebat pueris esse ms-270v/ necessaria:
ingenium, exercitationem, disciplinam. Interrogatus, quo pacto egregie proficerent - Si
excellentiores, ait, prosequentes tardiores non attendant [ERROR: no link page:]47.
Sophocles, Amphiclidę filius, legem tulerat, ut nequis philosophorum pręesset scholę,
nisi id senatus ac plebs decreuisset. Qui secus faceret, capitale esset. Aristotelles[ERROR: no link :] de Theophrasto et Calisthene fertur dixisse, quod de illo et Xenocrate Plato:
alterum freno, alterum egere calcaribus [ERROR: no link page:]48.
Licon aiebat oportere adiungi pueris pudorem et laudis studium uelut equis calcar atque
frenum [ERROR: no link page:]51.
Demetrius iuuenes asserebat oportere domi quidem parentes, in [ERROR: no link :]Pudor itineribus autem occursantes, in solitudine se ipsos reuereri [ERROR: no link page:]52.
Antisthenes commorans in Pyreo quotidie XL stadiis emensis KK2-283 audiebat Socratem. Interrogatus, cur paucos haberet discipulos
Quod, inquit, argentea illos uirga eiicio. Cur in discipulos acriter inueheretur - Et medici,
inquit, in languidos [ERROR: no link page:]54.
Adolescenti se illi in disciplina dare uolenti an interroganti, qua re sibi opus esset
Libro, inquit, nouo et stilo nouo nouaque tabella, animum, scilicet significans [ERROR: no link page:]54.
Interrogatus, quęnam esset[ERROR: no link :] disciplina magis necessaria -
Mala, inquit, dediscere [ERROR: no link page:]54.
Diogenes perseuerantia uicit, ut ab Antisthene in disciplinam susciperetur, cum ille
neminem reciperet [ERROR: no link page:]55.
Diogenes oratores arguebat, quod studerent iusta dicere, non autem facere. Captus ac
uenditus, cum rogaretur, quid sciret agere, respondit scire se uiris imperare atque ad
pręconem: Prędica, inquit, quisnam sibi dominum emere uult [ERROR: no link page:]56.
Quomodo Xeniadę, emptoris sui, filios instituit [ERROR: no link page:]56.
Laudabatur puer ad illum adductus, quod ingenio excelleret essetque optimis moribus.
Quid ergo, inquit, me indiget? [ERROR: no link page:]59.
Xeniades emptum filiis pręceptorem dedit et domui pręfecit, et ait: Bonus demon domum
meam intrauit [ERROR: no link page:]60.
Polemon ad Zenonem, cum illum audiret - Non latet nos, Zeno, ait, te per horti ianuas
irrepere furarique dogmata eaque Phoenicum tibi more circumdare. Optimus ille quidem qui
paret recta docenti [ERROR: no link page:]65.
Oleo sedem non tergendam, id est seruis non blandiendum [ERROR: no link page:]82.
Malus.
Tribunali publicisque suggestis Solonis decreto arcetur [ERROR: no link page:]8.
Theodorus furto, adulterio, sacrilegio usurum sapientem, cum tempestiuum erit [ERROR: no link page:]25.
Iniquitas in tria scinditur: lex mala, legis bonę pręuaricatio, lex nulla [ERROR: no link page:]38.
Aristoteles ait uitium ad miseriam et infelicem uitam sufficere [ERROR: no link page:]48.
Diogenes musicos in ius uocabat, quod cum lyrę cprdas congrue aptarent, animi mores
inconcinnos haberent [ERROR: no link page:]56.
Intuitus aliquando centauros duos pessime pictos ait: Quis horum deterior est [ERROR: no link page:]58.
Dicenti malum esse uiuerems-271r - Non, inquit, uiuere
malum est, sed male uiuere [ERROR: no link page:]58.
Zeno dixit inimicos et alienos inuicem qui probitati non studeant, e contra amicos qui
student [ERROR: no link page:]66.
Malum et impium sine Deo esse. Quod duplici ratione accipitur, siue quod Deo contrarius
dicatur siue quod aspernetur Deum [ERROR: no link page:]72.
-- KK2-284 --
Minas
nemini intendas, ait Chilo. Esse enim muliebre [ERROR: no link page:]10.
Mensura.
Geometrię pręcepta primum a Thalete tradita [ERROR: no link page:]5.
Pyramides mensus est umbram asseruando [ERROR: no link page:]5.
Pythagoras geometriam perfecisse dicitur, Moeris initia inuenisse [ERROR: no link page:]82.
Pythagoras hecatuOnben[ERROR: no link :] immolauit, cum inuenisset triangulum
orthogonii latus tantundem ualere, quantum quę illum contineret [ERROR: no link page:]82.
Primus Gręcis pondera mensurasque inuenit [ERROR: no link page:]82.
Memoria.
Cleantem Zeno cęreis durioribus tabulis comparasse solebat, quę uix quidem et cum
difficultate, quę inscripta fuerint, seruant diutius [ERROR: no link page:]66.
Phantasia est impressa in animo nominis figura. Differt phantasia a phantasmate.
Phantasię sensibiles et non sensibiles, rationales et irrationales [ERROR: no link page:]67.
Mulier.
Diogenes, cum uidisset alinquando mulieres ex oliuę arbore suffocatas: Vtinam, inquit,
arbores cęterę fructum huiusmodi tulissent [ERROR: no link page:]58.
Hipparchia philosophiam didicit [ERROR: no link page:]62.
Magus.
Pythagoram magia insignem dixit Timon [ERROR: no link page:]84.
Empedocles dicitur magiam exercuisse et professus pharmaca, quibus et morbi et senectus
arceantur, et uentorum uel noxii pellantur flatus uel salubres ac lęti adhibeantur, mortui
item reuiuiscant [ERROR: no link page:]85.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|