Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Mors.
Thales uitam nihil a morte differre dixit. Et cum quispiam diceret: Cur ergo non
moreris? - Quia nihil differt, inquit [ERROR: no link page:]6.
Solon moriens in Cypro Salaminam ossa sua transferenda mandauit et in cinerem soluta per
prouinciam spargenda [ERROR: no link page:]9.
Chilo -- KK2-281 -- mortuus immodica lętitia [ERROR: no link page:]10.
Pherecidem aiunt e monte Coricio se deiecisse, alii a pediculis consumptum [ERROR: no link page:]15.
Anaxagoras indignanti homini, quod in alieno solo moreretur: Bono, inquit, esto animo.
Idem enim undique in infernum descensus est. Filiorum morte audita: Sciebam inquit, me
genuisse mortales. Socrates referenti, quod illum Athenienses mori decreuissent: Et natura
illos, inquit. Dicente sibi uxore: Iniuste morieris - An tu, inquit, iuste malles? Post diem
tertium se moriturum dixit. Noluit pallio preciosiore inuolui quam quo utebatur uiuens [ERROR: no link page:]19.
Fertur Xenophon coronatus sacrificasse, et cum filium corruisse didicit, coronam
deposuisse. Vbi uero acriter pugnantem ms-270r / oppetiisse
comperit, eam rursus capiti imposuisse [ERROR: no link page:]2.
Aristippus, cum naui tempestate iactatus timeret et quidam quęreret: Cur uos periti
timetis, nos imperiti non metuimus? - Non enim de eadem anima metuimus [ERROR: no link page:]22.
Xenocrates moritur noctu, cum in sartaginem forte offendisset [ERROR: no link page:]40.
Bion cuncta perpeti magis quam mori paratus [ERROR: no link page:]44.
Carneades hausto ueneno mortuus est [ERROR: no link page:]44.
Demetrius ab aspide manu morsus ex uita migrauit [ERROR: no link page:]52.
Antisthenes rogatus, quidnam apud homines esset beatius: Felicem, inquit, mori [ERROR: no link page:]54.
Diogenes aliquando ad Anthistenem[ERROR: no link :]ęgrotantem intrauerat siccam habens.
Ad quem ille cum diceret: Quis me doloribus absoluet - Ille ostensa sicca: Hic,
inquit. Et ille: Doloribus, dixi, non uita [ERROR: no link page:]55.
Diogenes Perdica comminante, nisi ad se pergeret, illum se occisurum: Nihil, inquit,
magnum facies. Nam et cantharus et phalangium id facerent [ERROR: no link page:]57.
Interrogatus, an mala esset mors - Quo nam, inquit, modo mala, quam pręsentem non
sentimus? [ERROR: no link page:]59.
De morte eius uaria opinio: alii quod bouis pedem crudum comederit, alii quod spiritum
continuerit, alii a cane morsum, cum polipum eis partiret [ERROR: no link page:]60.
Crates morti proximus: Perge, inquit, iam, amice, perge ad inferni sedes [ERROR: no link page:]61.
Zeno ob parsimoniam uictus XC uitę anno excessit incolumis atque integer ac sine morbo
[ERROR: no link page:]65.
Rationabiliter aiunt sapientem se ipsum educturum ex uita et KK2-282 patrię et amicorum causa [ERROR: no link page:]74.
Aristo, cum caluus esset, ęstum solis excępisse capite atque ita functum esse [ERROR: no link page:]77.
Cleantes iam senex inedia se confecit [ERROR: no link page:]78.
Chrysippum alii uino, alii risu nimio expirasse [ERROR: no link page:]79.
Stramenta semper habenda colligata. Peregre proficiscenti non redeundum [ERROR: no link page:]82.
Pythagoras persecutores fugiens ante agrum fabis plenum substitit, malens occidi quam
fabas calcare [ERROR: no link page:]84.
Heraclitus, cum se fimo quidem, in quem ingressus fuerat, eximere non posset, a canibus
discerpitur [ERROR: no link page:]89.
Epicurum obisse calculo urinę exitum impediente [ERROR: no link page:]100.
Quod mors nihil ad nos, et uanus qui illam timet [ERROR: no link page:]109.
Mors nihil ad nos. Quod enim dissoluitur, sensu priuatur; quod autem sensu caret, nihil
ad nos [ERROR: no link page:]110.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|