Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

BIBLIA

Nobilis. Saul quęrens asinas patris factus est rex Israel 42.

Dauid pascebat oues patris Issai[ERROR: no link :], quando adductus ad Samuelem ungitur in regem

-- KK2-322 --

45.

De plebe exaltatus ad regnum. Psalmus LXXXVIII 116.

Ancilla hęres dominę suę 132.

Salomon suam natiuitatem fatetur similem esse reliquorum hominum 138.

Honestas a Deo est 144.

Nauta. Iosaphat, rex Iuda, fecit classes, quę naufragauerunt, quia in

partem earum acceperat Ochoziam 61.

Pericula nauigationis.

Psalmus CXII 118.

In sermone Dei siluit uentus et cogitatione sua placauit abyssum. Qui nauigant mare, enarrant pericula eius.

Animalia marina 150.

Natura. De naturis ibicum, onagri, rhynocerotis, strutionis, equi, accipitris, aquilę 108.

Numerus. In archa Noé septena ex mundis, bina ex immundis 1.

Pluit diebus XL, totidem noctibus. Cubitis XV aqua altior fuit montibus. Durauerunt aquę super terram diebus CL 1.

Flumen uersus ms-289r in sanguinem durauit dies VIII 11.

/ Populus Israel habitauit in Ęgypto annos CCCCXXX 11.

Comederunt man in deserto XL annis 12.

Moyses duodecim tribuum XII titulos posuit 13.

Moyses in monte Synai XL diebus et noctibus 13.

In duodecim lapidibus sculpta XII nomina filiorum Israel 13.

Panes similę super mensam XII 18.

Exploratores XII missi ad terram Chanaan. Post dies XL reuersi 21.

Virgę XII cum nominibus tribuum 22.

Tribus uicibus singulo anno, id est tribus festis apparebit omne masculum in loco quem elegerit Dominus 27.

Plagę flagellati XL numerum non excedant 29.

Iosue die III transit Iordanem. Electi XII sustulerunt XII lapides de Iordane, alios autem posuerunt in Iordane 30.

Reges a Moyse et a Iosue superati XXXI 32.

Dauid fugiens ante faciem Absalonis reliquit domi XII concubinas 52.

Vir de genere Gygantum VI digitos in singulis manibus ac pedibus habens a Ionatha interficitur 54.

Annis VII ędificata domus Domini 56.

Heliseus arat XII iugis boum 60.

Triduo quęsitus Helias, cum sustulisset eum Dominus 62.

Ioas ter percussit terram sagitta. Si quinqnies aut[ERROR: no link :] sexies percussisset, Syriam uastationibus consumpsisset 66.

Familię sacerdotum XXIIII. Totidem doctores de Leuitis 73.

Conchę X in quibus offerenda in holocaustum

-- KK2-323 --

lauabantur 75.

Templi partes VII excellentię, VII ecclesię spiritalis. Psalmus LXXXVI 16.

Columnę VII sacramenta, VII ecclesię 127.

In canticis XL 135.

Percutiet flumen Ęgypti in VII riuis 154.

Seruitutis Babilonicę anni LXX 174.

Hieremias emit agrum in Anatoth et appendit argentum VII stateres et X argenteos 176.

Ezechiel sedit VII diebus moerens ad flumen Chobar. Dormies super latus tuum sinistrum dies CCCXC, deinde super dextrum dies XL. Diem pro anno dedi tibi 184.

Post finem XL annorum congregabo Ęgyptum 190.

Succendent arma igni VII annis etc. In uestibulo portę aquilonaris mensę VII super quas immolabant. Murus templi in longitudine cubitorum D et totidem in latus 193.

Holocaustum Domino VII diebus. In die VIII pro pace 194.

Fodi eam mihi XV argenteis, id est XV prophetis et choro ordei et dimidio, id est XLV modiis, id est totidem patribus in analogia[ERROR: no link :] Christi contentis computatis tribus, qui a Mattheo omittuntur inter Ioram et Oziam 202.

Zacharias uidit IIII cornua et IIII fabros, ut deiiciant ea. Super lapidem unum VII oculi, id est dona Spiritus Sancti uel uniuersi angeli 212.

Volumen uolans longum cubitorum XX, latum X 213.

Nouum. Nihil sub sole nouum 132.

Deus instaurat quod abiit 133.

Necessitas. Cum ad peragenda holocausta sacerdotes pauci essent, admissi sunt et Leuitę 81.

Initium necessarię rei uitę hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et botrus uuę et oleum et uestimentum 149.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.