Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Numerus. Sex hydrię sex ętates. XL et VII[ERROR: no link :] annis ędificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud II. Hora autem erat quasi sexta: signat sextam ętatem, qua Dominus incarnari uoluit. Rogatus Dominus mansit apud Samaritanos duos dies. Filium reguli hora septima deseruit febris. Nam septenarius numerus est quietis, uel quia per septiformem spiritum est
-- KK2-325 --
omnis remissio peccatorum IIII. Annos XLVIII[ERROR: no link :] habens in infirmitate audit: Tolle grabatumtuum et ambula, id est dilige proximum et ambula cum Deo. Hoc enim ad sanitatem deerat, ut ad quadragenarium numerum, qui aliquo modo perfectus est, perueniret V. Quinque panes ordeacei, duo pisces VI. Non ne XII sunt horę diei? Dies Christus, horę apostoli eius XI. Cubitis fere CC discipuli aberant a terra trahentes rhete[ERROR: no link :] ad littus plenum magnis piscibus CLIIIXXI.
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
|