Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

PAVLVS AD CORINTHIOS I

Oratio. Veni non in sublimitate sermonis aut sapientię etc. I. Non enim in sermone regnum Dei est, sed in uirtute IIII. AD EPHESIOS: Bonum loquimini IIII. AD COLOSSENSES: Orate pro nobis ut Dominus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. Sermo uester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis, quomodo oporteat uos unicuique respondere III. AD THIMOTEVM II: Prophana et inaniloquia deuita. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit II. ACTVVM: Diuersis linguis apostoli loquebantur magnalia Dei II. IACOBI: Esto tardus ad loquendum I. Vana est religio linguam non refrenantis I. Siquis in uerbo non offendit, hic perfectus est. Lingua modica magnum malum excitat etc. - mouendam dicit ad bonum et a malo coercendam III.

Ocium. AD THESSALONICENSES I: Igitur non dormiamus sicut et cęteri, sed uigilemus et sobrii simus V. AD THIMOTEVM I: Siquis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit et est infideli deterior V. IACOBI: Scienti bonum facere et non facienti peccatum est illi IIII. IVDĘ: Leues et infructuosi I. APOCALYPSIS: Quia neque frigidus es neque calidus, sed quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo III.

Honor. AD HEBREOS: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui uocatur a Deo tanquam Aaron. Sic et Christus non se metipsum clarificauit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu etc. tu es sacerdos in ęternum etc. V. IACOBI: In conferenda alicui dignitate non persona inspiciatur, sed meritum II. PETRII: Omnes honorate II.

Ornatus. AD CORINTHIOS I: Vir, si comam nutriat, ignominia est illi XI. AD THIMOTEVM I: Similiter et mulieres in habitu ornato cum uerecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus aut auro aut margaritis uel ueste preciosa etc. II. PETRII: Mulierum ne sit extrinsecus capillatura aut circumdatio auri III.

-- KK2-357 --

Obedientia. AD ROMANOS: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit XIII. AD CORINTHIOS I: Circumcisio nihil est e tprępucium nihil est, sed obseruatio mandatorum Dei VII.

AD PHILIPPENSES: Iesus humiliauit se metipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis II.

AD THIMOTEVM I: Pręcipio tibi coram Deo etc. ut serues mandatum absque macula irreprehensibile usque in aduentum Domini etc. VI.

AD HEBREOS: Magis obtemperandum esse patri ms-304v spiritus quam patri carnis XII.

Mementote prępositorum uestrorum. Obedite prępositis uestris XIII.

ACTVVM: Obedire oportet Deo magis quam hominibus V. PETRI I: Adolescentes, subditi estote senioribus V. IOANNIS I: In hoc scimus, quoniam cognouimus eum, si mandata eius obseruemus. Qui seruat uerbum eius, uere in hoc caritas Dei perfecta est. Qui facit uoluntatem Dei, manet in ęternum II. Qui seruat mandata eius, in illo manet et ipse in eo III.

Homo. AD CORINTHIOS I: Nescitis quia templum Dei[ERROR: no link :] estis? III.

Hospitalitas. AD HEBREOS: Hospitalitatem nolite obliuisci XIII.

ACTVVM: Lidia purpuraria Paulum et Thimoteum suscepit hospitio ab eisdem baptizata XVI. PETRI I: Hospitales inuicem IIII. IOANNIS III: Carissime, fideliter facis quicquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos etc. Nos ergo debemus suscipere huiusmodi[ERROR: no link :], ut cooperatores simus ueritatis I.

Ordo. AD CORINTHIOS I: Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant in uobis.

Obstinatus. AD ROMANOS: Expectat Dominus penitentiam, tu autem in malo perseuerans thesaurizas tibi iram in die irę. Qui se emendant, beati. Obdurati damnabuntur II. AD EPHESIOS: Nolite contristare[ERROR: no link :] Spiritum Sanctum Dei IIIL ACTVVM: Asserit per Isaiam prophetatum de obstinatione Iudeorum capite sexto XXVIII.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.