Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

PLATO

Oratio. Mos loquendi Laconicus instar uehementis iaculatoris uerbum non parui momenti breue contortumque eiaculatur, ut:

-- KK2-361 --

Cognosce te ipsum. Nihil nimis. Hoc Lacedemonicum breuiloquium et Pitaci[ERROR: no link :] proprium 85.

Gorgias ad omnia respondere paratus 120.

Super illud: Dulciora melle ori meo eloquia tua, Domine 248.

Quare uox data 256.

Vox quid 259.

Respiratio quibus de causis instituta. Voces uarię 261.

Repeto igitur quod modo dixi. Non enim nocet bis dicere, quod bene dicitur 289.

Ocium. Bonum tam in anima quam in corpore motus est, quies uero contrarium 50.

Ignaui fucis similes 313.

Ex ocio animus tristis 410.

Opus imperfectum. Irritum opus facit quasi telam Penelopes texens 130.

Principium dimidium esse totius operis prouerbio dicitur 289.

Honor. Philotimus, id est amans et cupidus honorum 177.

Ciuitas in qua ciues ad expetendos magistratus minime ambitiosi sunt, optime et procul a seditionibus permanet, contra quę aliter affectos habet ciues 221,222.

Si uita eius qui pręfuturus est magistratu melior sit, tunc optime cum ciuitate actum erit 222.

Ambitiosus nec pecunia nec scientia delectatur, nisi quantum spectant ad inanem gloriam. Ambitiosus auaro pręferendus 231.

Honor suscipiendus, ex quo meliorem te euasurum speras, alioquin fugiendus 233.

Honoratus a te te honorabo, non honoratus autem conquiescam 330.

Pręsidentię ratio. Siquis minoribus maiorem potentiam immodeste prębuerit, peruertit recti ordinem. Principatus moderatus. XXVIII senum sententia: Magnos merosque principatus non oportet constituere 278.

Recte honores opprobriaque distribuens ciuitas feliciter secum aget 279.

Cui dandus magistratus 283.

Cognatio honoranda 285.

Qualem esse oportet eum qui magistratum accepturus est 289.

Ędiles.Defensoribus et ędilibus 290, 303.

Qui honorandi in ciuitate 316.

Parentes honorandi. Edippus[ERROR: no link :]a filiis ms-306r contemptus eis imprecatus est imprecationem huiusmodi exaudiri 317.

Honor erga parentes, nequis eos cogat non suo more uiuere, si nolint 333.

Optimi in republica honore pręferendi, ut salua sit 334.

Homo maxime diuino cultui deditus 255.

Homo miraculum 267.

Anaxagoras grammaticus: mortalis ęternitas Dei partem habet. Hominem ęternitatem

-- KK2-362 --

quidem uocat, tum propter animę substantiam, tum propter intelligentiam; mortalem uero tum propter mutabilem animę partem uel actionem, tum propter corpus elementis compositum 380.

Inter homines et bestias circa scientiam 392.

Pythagoras: Qui homo dicitur, magis non homo est quam homo 393.

Homo quid sit. Quid hominis officium. Alcybiades de natura hominis 10.

Homo enim animus est, corpus hominis instrumentum 12.

Homo diuinitatis particeps. Fabula Promethei circa productionem educationemque hominis 82.

Prothagoras ait hominem esse mensuram rerum omnium, ita ut qualia mihi quęque uidentur, talia et mihi sint 109.

Homines e terra nasci. Homo formatus e terra 186.

Homines a Deo formati, et aliis admixtum aurum, argentum, ęs 203.

De hominis compositione 250.

Quantum ad animam et corpus 251.

Zoroaster grammaticus: Homo naturę audentissimę artificium 407.

Trismegistus inquit magnum miraculum esse hominem, animal uenerandum et adorandum etc. 408.

Hospitalitas. Ad peregrinos sanctissima esse foedera. Peccati in peregrinos ultor est Deus 285.

De peregrinis hospitio suscipiendis. Nili accolę in hospites duri 321.

Ordo.Quid sit ordo 310.

Odor in naribus 259.

Obstinatus morte plectatur 314.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.