Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Homo. Anaxagoras ait animantes primo ex humore et calore terraque manasse [ERROR: no link page:]16. Interrogatus, qua causa natus esset: Inspiciendi, inquit, cęli et solis et lunę [ERROR: no link page:]17. Animantium genera tria: uolatile, aquatile, terrestre [ERROR: no link page:]35. Diogenes, cum clamasset aliquando: Heus, homines, conuenissentque plurimi, uirga illos abigebat dicens: Homines, non purgamenta uocaui [ERROR: no link page:]56. Ex balneis exiens percunctanti, an multi homines lauarent, negauit, adiicienti, num turba multa - confessus est. Lucernam incendens: Hominem, aiebat, quęro [ERROR: no link page:]57. Rediens ab Olympiis, cum rogaretur, an multa ibi turba fuerit: Turba, inquit, multa, homines pauci [ERROR: no link page:]59. Parmenides generationem hominum ex sole primum esse ortam; solem ipsum calidum esse atque frigidum, ex quibus constant omnia [ERROR: no link page:]91. Protagoras ait: Omnium rerum modus et mensura homo est, eorum quidem quę sunt ut sunt, quę uero non sunt, ut non sunt [ERROR: no link page:]93.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.