Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Honor. De maiestate, liber II, caput V. Inter consulem et lictorem nemo se interponebat. Quinti Fabii filius consul patrem sibi apparere iussit. Ad senatum sponte conueniebant. Equester ordo. Lupercalia. Vrbanę tribus. Capite censi. Ciues boni corona donati apud Athenienses, caput I. Consulatum accipere noluit Manlius, quod nec ipse mores ciuium laturus esset nec ipsi suum imperium. Scipio Emilianus censor factus se optime suo functurum officio dixit, si sibi ciues uel dedissent collegam uel non dedissent. In Numatium. Consul nec pauper esse debet nec auarus. Alter, inquit, nihil habet, alteri nihil est satis. Spartanus in petitione magistratus uictus, lętari se dixit, quod patria haberet aliquos se meliores, liber VI, cap. IIII. Superiori Aphricano[ERROR: no link :] consulatus citerior legitimo tempore datus. Catonis effigies in curia posita, liber VIII, caput XVI. Accius poeta Iulio Cęsari in collegium poetarum uenienti non assurexit[ERROR: no link :], liber III, caput VII. Quę cuique magnifica contigerunt, liber VIII, caput XII. Demadis dictum: Nolentibus Atheniensibus diuinos honores Alexandro decernere: Videte, inquit, ne, dum cęlum custoditis, terram amittatis, liber VII, caput II.

Previous paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.