Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous section

Next section

PLINIVS
Pax. Rhodi et Syracusis quamuis nubiloso die aliqua tamen hora solem cerni [ERROR: no link page:]30. Romani Sabinique uerbena myrtea pacificati, ubi nunc signa Veneris Cluacinę sunt. Cluere enim antiqui pugnare dixerunt [ERROR: no link page:]153. Quare caduceum in pacis argumentis circundata effigie anguium [ERROR: no link page:]284.
Prouerbium. Vulgare Gręcię dictum: semper aliquid noui Affricam afferre [ERROR: no link page:]87. Multa Syrorum olera [ERROR: no link page:]202.
Pudicicia. Sulpicia, Paterculi filia, uxor Fuluii Flacci, Sybillinos libros dedicauit pudicissima iudicata [ERROR: no link page:]80. Claudia induxit Romam deum Matrem. Elephanti pudore nunquam nisi in abdito coeunt nec adulteria nouere nullaque propter foeminas inter se pręlia ut cęteris animalibus [ERROR: no link page:]86. Nihil rarius uisum quam ursa pariens [ERROR: no link page:]92. Equum detracto oculorum operimento et cognito cum matre coitu petiisse pręrupta [ERROR: no link page:]93. Equam eadem ex causa in Rheatino agro laceratumque aurigam inuenimus. Pauo amissa cauda pudibundus quęrit latebram [ERROR: no link page:]108. Columbarum pudicicia et coniugii fidelitas [ERROR: no link page:]111. Matronę in thesmophoris Atheniensium castitatem custodientes uiticis foliis cubitus sibi sternunt [ERROR: no link page:]240. Samia testa Matris deum sacerdotes sibi uirilitatem amputant [ERROR: no link page:]334.
Pietas. Quędam matrem uberibus aluit [ERROR: no link page:]80. Gracchorum pater Cornelię coniugi pręmori elegit. Marcus Lepidus Apuleię uxoris charitate post repudium obiit. Publius Rutilius nunciata fratris repulsa in petitione consulatus expirauit. Publius Catienus Philotimus sic dilexit patronum, ut hęres institutus in eius rogum se iaceret. De equis. Amissa parente in grege armenti reliquę foetę educant orbum [ERROR: no link page:]93. Lucius Tubero sibi in capite aduolantem picum concerpsit, ut ipsi potius quam patrię exitium portenderet [ERROR: no link page:]108. Elephanti in grege pecudum concurrentia manu dimouent, nequid obterant [ERROR: no link page:]86.
Penitentia. Compertum agnita uoce suarii furto abactos porcos merso nauigio inclinatione lateris unius remeasse [ERROR: no link page:]95. Hippopotamus sacietate obesus profluuio sanguinis corpus exonerat [ERROR: no link page:]90. Anguis hyberno situ

-- KK3-1 --

ms-316r membranam corpori obductam foeniculi succo exuit.

-- --

Idem hyberna latebra uisu obscurato marathro herbę se se affricans oculos inungit ac refouet. Si uero squamę obtorpuere, spinis iuniperi se scabit. Oculos capra suffusos iunci puncto sanguine exonerat, caper rubi [ERROR: no link page:]95. Vina in apotecis canis ortu mutantur quidem posteaque restituuntur sibi [ERROR: no link page:]146. Filix biennio moritur, si frondem agere non patiaris [ERROR: no link page:]178. Ager, si non stercoratur, alget, si nimium stercoratur, aduritur. Satiusque est id sępe quam supramodum facere [ERROR: no link page:]185. Dionysio tyranno pulso uno die in portu mare dulce fuit [ERROR: no link page:]35. Ceruę ostendere dictamnum, eo pastę decidentibus telis [ERROR: no link page:]250. Dictamnus pota sagittas pellit et alia tela extrahit illita [ERROR: no link page:]261. Leontopodii semen tritum in aqua cum polenta illitum spicula sagittariorum extrahit. Marina aqua argilla percollata dulcescit [ERROR: no link page:]299.
Patientia. Leęna meretrix torta non indicauit tyrannicidas [ERROR: no link page:]78. Anaxarchides linguam mordicus pręcisam in tyrannos expuit [ERROR: no link page:]321. Leęna meretrix ut supra.
Paupertas. Chelonophagi testudinum superficie casas habitabiles integunt [ERROR: no link page:]68. Homines pręter capita toto corpore hirti coriisque piscium tantum uestiti. Aglaum Prophodium, parui agelli cultorem, Gyge rege tunc amplissimo feliciorem oraculo iudicatum [ERROR: no link page:]81. Vulneratis neruis summus dolor, pręcisis nullus [ERROR: no link page:]126. Nec minus propicii erant mola salsa supplicantibus dii [ERROR: no link page:]133. Manius Curius imperator uisus a legatis rapum torrere [ERROR: no link page:]196. Scipioni non fuit in bonis funeris impensa [ERROR: no link page:]213. Carrhis, Arabię oppido, muros domosque massis salis faciunt [ERROR: no link page:]299. Agrippę Menenio populus Romanus sextantes ęris in funus contulit [ERROR: no link page:]316. Glicera Sicyonia dicta Stephanopolis, quoniam coronas uenditando sustinuerat paupertatem [ERROR: no link page:]331.
Prodigus. Alexandro Magno thura ingerenti aris pedagogus Leonida dixit, ut illo modo, cum thuriferas gentes deuicisset, supplicaret [ERROR: no link page:]132. Tanto nobis delitię et foeminę constant [ERROR: no link page:]133.
Peruersus. Carthaginenses in Africa ad tecta pice, ad uina calce uti [ERROR: no link page:]344.

-- --


Partus. Foeminas in quadam Indię parte semel in uita parere [ERROR: no link page:]75. De prodigiosis partibus ibidem. Clodia, quindecies enixa, CXV annis uixit [ERROR: no link page:]82.

-- KK3-2 --

ms-316v ms-317r De uarietate nascendi. Decem annis gestare in utero elephanti putantur [ERROR: no link page:]86. Suilli pecoris numerus foecunditatis ad uicenos, sed educare tam multos nequeunt [ERROR: no link page:]95. Coruino ouo comesto pregnans ore partum reddere dicitur [ERROR: no link page:]107. Coruos ore parere putant. Aristoteles negat. Omnia animalia, quo maiora, minus foecunda [ERROR: no link page:]114. Compositio medicamenti, quo pulchri bonique et fortunati gignantur liberi [ERROR: no link page:]255. Tanaquilis reginę ancilla Ocrestes grauida consurexit cum in foco, ubi insederat, genitale e cinere masculini sexus comparuisset [ERROR: no link page:]346.
Poetę. Luscinia in ore Stesicori cecinit infantis suauitatem poetę futuri pręmonstrans efficaci auspicio [ERROR: no link page:]110. Apes sedere in ore infantis Platonis [ERROR: no link page:]119. Hedera qua poetę coronantur Nysia siue Bacchica [ERROR: no link page:]160. Druidę a robore arbore dicti [ERROR: no link page:]164. Zenonis statuam non uendidit Cato ob id solum, quia philosophi erat [ERROR: no link page:]322. Methrodorus Atheniensis pictor et philosophus [ERROR: no link page:]333. Hipponax poeta eos qui ioci causa imaginem eius effinxerant carmine distrinxit usque adeo, ut aliquos ex iis ad laqueum compulisse dicitur [ERROR: no link page:]337.
Pictor. Honos picturę et imaginum [ERROR: no link page:]326. Pacuuii poetę pictura in ęde Herculis in foro boario [ERROR: no link page:]327. Teutonorum legatus de pastore sene picto. Zeuzis decepit aues, Zeusim Parrhasius [ERROR: no link page:]329. Zeuzis puerum uuam fenentem pinxit. Ad quam aduolante aue: Melius, inquit, [puerum pi] uuam pinxi quam puerum. Lineę Protogenis et Apellis [ERROR: no link page:]330. Demetrius rex, ut picturę parceret, uictoriam de manu amisit [ERROR: no link page:]331.

Previous section

Next section


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.