Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Previous paragraph

Next paragraph


Patientia. Moyses pro Maria, quę contra ipsum oblocuta fuerat, orauit et mundam a lepra reddidit [ERROR: no link page:]21. Insurrexerunt contra eum filii Leui uolentes et ipsi fungi sacerdotio. Eos uoluit Dominus disperdere, sed ipse et Aaron ceciderunt proni et orauerunt pro eis. Item Moyses et Aaron illos, a quibus uix effugerant, ab incendio liberarunt [ERROR: no link page:]22. Saulem regem despexerunt filii Belial. Ille se audire dissimulabat et populum uolentem in eos uindicare prohibuit [ERROR: no link page:]43. Dauid in spelunca potuit percutere Saulem persecutorem suum, et noluit. Tantum pedetentim accedens oram clamidis eius abscidit, ut ea re testaretur necis quoque potestatem in ipsum habuisse. Sed et hoc fecisse doluit, quasi parum reuerenter se habuisset erga regem. Id ubi resciuit Saul, benedicens iniit pacem cum eo. Iterum cum persequeretur eum et in colle manentem obsideret, ille noctu tentorium ipsius ingressus ad caput dormientis cyphum et hastam sustulit atque abiit tam sibi infestum inimicum illesum relinquens. Quo pacto Saul rursum placatus discessit [ERROR: no link page:]47. Dauid audita Saulis nece scidit uestimenta sua, et qui rogatus super illum manum extenderat, eum percuti iussit. Tantum reuerentię tribuit regię maiesatis [ERROR: no link page:]49. Ioab placato rege Absalonem ab exilio reduxerat. Ille messem eius incendit. Ioab uero damnum pro beneficio tam patienter tulit, ut suis precibus ei et conspectum regis et osculum impetraret. Semei de cognatione Saul maledictis et lapidibus impetebat Dauid regem. Ille uero Abisai uolentem irruere in calumniatorem inhibuit sperans pro maledictis hominum patienter toleratis se impetraturum benedictionem Dei etc. [ERROR: no link page:]53. Propheta manum aridam regis Hieroboam orando sanauit, quam contra se extensam sciebat [ERROR: no link page:]58. Ezechias, cum sibi prędiceretur thesauros Hierusalem et aliquot

-- KK3-33 --

ms-327v de filiis suis traducendos esse Babylonem, ait: Bonus sermo Domini. Sit tantum pax et ueritas in diebus meis [ERROR: no link page:]68. Thobias cęcus factus non est contristatus, sed gratias egit Deo. Idem iurgante se uxore ingemuit et orauit in pace recipi a Domino spiritum suum [ERROR: no link page:]90. Sara, filia Raguelis, ab ancillis probro iactata quasi ipsa per emisset uiros suos, ieiunauit et orauit pariterque infamia ac morte deinde coniugatorum sibi liberata est [ERROR: no link page:]91. Thobias: Benedico te, Domine, quia tu castigasti me, et tu saluasti me [ERROR: no link page:]92. Iob: Dominus dedit, Dominus abstulit etc. Si bona suscipimus de manu Domini etc. [ERROR: no link page:]101. Affligens me dolore non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti [ERROR: no link page:]102. Constantia contra aduersarios [ERROR: no link page:]105. Ignis martyrum. Psalmus XXVIII [ERROR: no link page:]110. Paratus ad flagella, tantum ne relinquatur a Domino. Psalmus XXXVII [ERROR: no link page:]111. Sperat uitę pręmia pro persecutionis patientia. Psalmus LI [ERROR: no link page:]112. Patiens mala pro bonis. Psalmus LIIII [ERROR: no link page:]113. De martyribus Christi. Psalmus LXVIII [ERROR: no link page:]114. De opprobriis eorum. Psalmus LXXXVIII [ERROR: no link page:]116. Miseretur iniuriam patientibus. Psalmus CII [ERROR: no link page:]118. Calicem salutaris accipiam, id est martyrium. Psalmus CXV [ERROR: no link page:]119. Superbi inique agebant usquequaque. A lege autem tua non declinaui. Psalmus CXVIII [ERROR: no link page:]170. Priusquam humiliarer, ego deliqui. Iniqui persecuti sunt me, ego autem non dereliqui mandata tua. Psalmo eodem [ERROR: no link page:]120. Surgite qui manducatis panem doloris. Psalmus CXXVI [ERROR: no link page:]122. Facit iudicium iniuriam patientibus. Psalmus CXLV [ERROR: no link page:]125. Contemnens aduersa perueniet ad felicitatem 126.

-- --

Patiens. Patientia [ERROR: no link page:]128. Patiens melior forti. Patientia [ERROR: no link page:]130. Patientia et lingua mollis [ERROR: no link page:]131. Patiens [ERROR: no link page:]134. Dominus Ecclesiam a persecutionum procellis liberandam amplexatur. Etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. Deus tentauit eos et inuenit dignos se [ERROR: no link page:]137. Vsque in tempus sustinebit patiens, et postea redditio iocunditatis [ERROR: no link page:]141. Iniurię ne memineris. In omni dato non des tristitiam uerbi mali [ERROR: no link page:]144. Quod ii qui hic angustiantur propter Dominum, resurgent in gloria [ERROR: no link page:]156. Martyrum tormenta permissione diuina. Tauri tui et pulli asinorum, id est

-- KK3-34 --

ms-328r martyres [ERROR: no link page:]157. Patienter fert Ezechias comminationem Domini pro delicto, et differtur plaga post obitum ipsius. Tacui semper, silui, patiens fui [ERROR: no link page:]160. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis [ERROR: no link page:]182. Confitens se iuste pati ea quę patitur. Filii, patienter sustinete iram quę superueniet uobis. Cito super ceruices inimici ascendes [ERROR: no link page:]183. Sydrac, Mysac et Abdenago missi in fornacem [ERROR: no link page:]197. In frontibus templi duę columnę: constantia in aduersis, modestia in prosperis [ERROR: no link page:]195. Ruent in gladio, ut conflentur et eligantur et dealbentur usque ad tempus pręfinitum [ERROR: no link page:]200. Iram Domini portabo, quoniam peccaui ei, donec causam meam iudicet etc. [ERROR: no link page:]209. In quadriga prima equi ruffi, id est martyres [ERROR: no link page:]213. Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse uocabit nomen meum, et ego exaudiam eum et dicam: Populus meus es tu. Et ipse dicet: Dominus meus es [ERROR: no link page:]215. Obseruantes legem Dei trucidabantur, pueros circumcisos deprehendentes suspendebant [ERROR: no link page:]217. Iudei nolentes libare diis necantur. Duę mulieres, quoniam filios circumciderant, appensis ad ubera paruulis pręcipitantur. Sabbatum custodientes flammis torrentur [ERROR: no link page:]227. Eleazarus scriba mori pręoptauit quam contra Legem carnem porcinam manducare. Ductus ad supplicium libenter se penam sustinere dixit propter Deum et legem eius. Eandem ob causam VII filii simul cum matre diuersis poenis necati [ERROR: no link page:]226.
Previous paragraph

Next paragraph


Marulić, Marko (1450-1524) [1480], Repertorium, versio electronica (), Verborum 315700, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - loci communes] [word count] [marulmarrepert].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.